Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.12.37.0. De erogatione militaris annonae.

CJ.12.37.1: Imperator Constantius

Repetita consuetudo monstravit expeditionis tempore buccellatum ac panem, vinum quoque atque acetum, sed et lardum, carnem vervecinam etiam milites nostros ita solere percipere: biduo buccellatum. tertio die panem: uno die vinum, alio die acetum: uno die lardum, biduo carnem vervecinam. * constantius a. et iul. c.Helpidio pp. * <a 360 d.Xvi k.Iun.Hierapoli constantio x et iuliano c.Iii conss. >

CJ.12.37.2: Imperatores Valentinianus, Valens

E vicesimo, non amplius, lapide milites sibi iubemus paleas convectare. * valentin. et valens aa. secundo pp. * <a 363.364 d.V k.Oct. edessa ioviano et varroniano conss.>

CJ.12.37.3: Imperatores Valentinianus, Valens

Cenaticorum nomine milites et eorum superstantes nihil penitus a provincialibus accipere audeant. sciant enim milites, quod oportet eos commoda sua, quae in annonarum perceptione adipiscuntur, accipientes extrinsecus detrimentis provinciales non adficere. * valentin. et valens aa. ad victorem mag. mil. * <a 364 d.Vi k.Ian.Bonamansione divo ioviano et varroniano conss.>

CJ.12.37.4: Imperatores Valentinianus, Valens

Sicut fieri per omnes limites salubri prospectione praecipimus, species annonarias vicinioribus limitibus a provincialibus ordinabis ad castra conferri. sed in veteranis castris constituti milites duas alimoniarum partes ibidem de conditis sumant nec amplius quam tertiam partem ipsi vehere cogantur. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad auxonium pp. * <a 369 d.V non.Mai.Marcianopoli valentiniano np.Et victore conss. >

CJ.12.37.5: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Actuarii nisi expleto triginta dierum spatio pittacia authentica confestim tradiderint, species, quas ex fiscalibus conditis dissimulaverint excludere vel numero cuius ratiocinia pertractant supersederint erogare, de propriis facultatibus vel militibus ipsis vel fiscalibus horreis adigantur inferre. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 370.373 d.Vi id.April.Sirmio valentiniano et valente aa.Conss. >

CJ.12.37.6: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Fortissimi ac devotissimi milites annonas et capita singulis diebus aut certe competenti tempore, id est priusquam annus elabatur, de horreis consequantur: aut si perceptionem suam ac si debitam studio voluerint protelare, id, quod competenti tempore minime perceperint, fisci nostri commodis vindicetur. * valens grat. et valentin. aaa. ad modestum pp. * <a 377 d.Prid.Non.April.Antiochiae gratiano a.Iiii et merobaude vc.Conss.>

CJ.12.37.7: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Nulli militarium pro his annonis, quae in provinciis delegantur, repudiata ad tempus specierum copia et inopiae occasione captata pretia liceat postulare: ita ut, si quis propter anni abundantiam suscipere oblata neglexerit ac postea impositis pro necessitate rerum pretiis repudiata taxaverit, neque id quod contra hanc legem expetit sinatur exigere, neque id quod accipere dissimulaverit consequatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. rufino pp. * <a 393 d.Iii k.Aug.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio vc.Conss.>

CJ.12.37.8: Imperatores Arcadius, Honorius

Provincialium commodis nos convenit subvenire. ad omnium itaque numerorum sive vexillationum aut etiam scholarum tribunos vel viros illustres comites sublimitas tua faciat pervenire, ut meminerint fenum militibus iustis capitibus praestandum iuxta legem divi valentiniani nec tamen ad oppidum deferendum. * arcad. et honor. aa. hilario pp. * <a 396 d.Xvi k.Iul.Arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.12.37.9pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Excellentia tua erogationis per susceptores factae modum quantitate brevium conferri perficiat, ita ut, quo die numeris datum sit, diligentius exploretur ac, si quid amplius actuarios vel optiones accepisse constiterit, quam brevium datorum scriniis nostris veritas continet, memorati in duplum reddere compellantur: susceptoribus ea summa imputanda, quam semel flagitantibus eisdem erogasse monstraverint. * arcad. et honor. aa. * <a 398 d.Viii k.April. constantinopoli honorio a.Iiii et eutychiano vc.Conss.>

CJ.12.37.9.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Nam ad illustres quoque magistros utriusque militiae sacri apices cucurrerunt, quibus provida sanctione decrevimus, ut breves ante indictionis principium summa fide ac veritate confecti ad nostra scrinia dirigantur, secundum quos a susceptoribus erogatio celebretur. <a 398 d.Viii k.April. constantinopoli honorio a.Iiii et eutychiano vc.Conss.>

CJ.12.37.10: Imperatores Arcadius, Honorius

Iubemus per omnes provincias cunctis numeris ac militibus a novembri mense de novello vino annonam dari, quoniam veteris dispendiosa videtur erogatio. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d.X k.Iun.Constantinopoli honorio a.Iiii et eutychiano vc.Conss.>

CJ.12.37.11: Imperatores Arcadius, Honorius

Opinatoribus, id est exactoribus militaris annonae, nullum sit cum provinciali commercium, ita ut a iudicibus vel officio provinciali omnis summa debiti postuletur intra anni spatium conferenda. * arcad. et honor. aa. provincialibus prov. proconsularis.* <a 401 d.Prid.K.April.Mediolani vincentio et fravito conss.>

CJ.12.37.12: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Septem dierum, per quas tribuni emolumenti gratia sollemniter stillaturae nomine consequuntur resistentes species, non aliter adaerentur, nisi ut in foro rerum venalium distrahuntur. * arcad. et honor. et theodos. aaa. anthemio pp. * <a 406 d.V id.April. constantinopoli arcadio a.Vi et probo vc.Conss.>

CJ.12.37.13: Imperatores Honorius, Theodosius

Lege repetita censemus, ut, si quis militum interclusam specierum exactionem refricare temptaverit vel adaerationes statutas ausus fuerit immutare, tam vir spectabilis dux centum librarum auri quam etiam eius officium pari condemnationis summa quatiatur, adiecta sacrilegii poena, quae divalium scitorum violatores palam insequitur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 409 d.X k.April. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.12.37.14: Imperatores Honorius, Theodosius

His scholaribus, quibus laborum intuitu regendos numeros dederimus, de aerariis annonis singulos solidos per opinatores, caballationis quoque rationem pro administrato tempore debitam, quando militibus erogatur, sine mora praeberi oportet vel, si quis eorum antequam accipiat in fata concesserit, quod ex utraque causa ei debebatur, heredibus eius restituti. * honor. et theodos. aa. constantio mag. mil. * <a 414 d.Xiii k.Dec.Constantio et constante vv.Cc.Conss.>

CJ.12.37.15: Imperatores Honorius, Theodosius

Annonas omnes, quae universis officiis atque sacri palatii ministeriis et sacris scriniis ceterisque cunctarum adminiculis dignitatum adsolent delegari, quasque ii, qui ad earum exactionem mittuntur, pro cupiditate et libidine sua graviter ex provincialium visceribus eruebant, ad similitudinem militum, quibus aerariae praebentur annonae, adaerari praecipimus, ut omnibus superius designatis emolumenta debita in pretiis dispositio culminis tui pro publica utilitate taxatis praecipiat erogari. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423 d.Xvi k.Mart.Constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.12.37.16pr.: Imperator Anastasius

Per hanc divinam dispositionem iubemus eos, quibus ex officio tuae sublimitatis militarium meritorum seu cuiuslibet praestationis committitur erogatio, in primis iurare pro iustitiae ratione iniunctam sibi sollicitudinem peracturos. * anastas. a. longino mag. equitum ac peditum. * <a xxx >

CJ.12.37.16.1: Imperator Anastasius

Et secundum praesentem saluberrimae nostrae dispositionis observationem solacium , sicut dictum est, publicum erogator manu sua sine ullo dolo vel fraude singulis militibus numeret, quatenus unusquisque miles accepto per suam manum solacio ipse cum actuario de negotiatione actuariis permissa secundum rationem agat iustitiae. <a xxx >

CJ.12.37.16.1a: Imperator Anastasius

Hoc videlicet observando, ut pro singulis solidis actuario, sive statim sive post unum duosve seu amplius annos restitutum fuerit debitum, minus quidem uno tremisse, pro temporis scilicet brevitate, pacisci liceat. <a xxx >

CJ.12.37.16.1b: Imperator Anastasius

Amplius autem quam unum tremissem nullus actuarius pro quoquo tempore seu annorum spatio pacisci penitus permittatur, nec ulla possit actuarius machinatione pro temporis prolixitate unius quantitatem tremissis excedere. <a xxx >

CJ.12.37.16.1c: Imperator Anastasius

Si qua tamen inter actuarium et militem super pactione seu negotiatione tempore erogationis emerserit dubitatio, iubemus eidem militi dandas pecunias ab erogatore principiis dari et non secundum obtinentem hactenus consuetudinem easdem pecunias vel ab erogatore vel ab actuario retineri, quatenus causa apud devotissima principia propositis sacrosanctis scripturis inter actuarium et militem tractetur, ut ex omni parte miles nullum damnum sub quacumque occasione praeterquam id, quod eum ex iusta et permissa actuariis negotiatione debere constiterit, patiatur. <a xxx >

CJ.12.37.16.2: Imperator Anastasius

Super his vero, quos datis forte commeatibus abesse contigerit, haec volumus observari, ut pecuniae quae erogandae sunt usque ad triginta milites, quos tantummodo datis commeatibus dimitti sacra constitutio continet, apud devotissima principia sequestrentur, illorum scilicet tantummodo militum, quorum intra triginta commeatales viros constitutorum actuarius tempore erogationis pittacia utpote habita super pactione protulerit, quatenus, cum idem redierint milites, causa apud devotissima principia secundum praefatum modum tractata utriusque partis indemnitati similiter consuletur: non danda pro tempore tribuno licentia triginta viris amplius sub commeatus occasione dimittere. <a xxx >

CJ.12.37.16.3: Imperator Anastasius

Sin vero saluberrimam constitutionem offendendo amplius quam triginta viros datis commeatibus tribunus dimittere ausus fuerit, pecunias quidem, quae post praefatorum triginta virorum numerum per commeatus dimissis militibus erogandae fuerant, publicae rationi erogatur non dubitet reportandas. <a xxx >

CJ.12.37.16.4: Imperator Anastasius

Sciat vero tribunus praeter iam constitutas super huiusmodi facinore interminationes sese de propriis facultatibus singulis militibus, quibus ultra numerum triginta virorum sub nomine commeatuum eos dimittendo causam non consequendi publica solacia dederit, quidquid ob iniquam dimissionem amiserint, soluturum. <a xxx >

CJ.12.37.16.4a: Imperator Anastasius

Nec prius idem tribunus ab eodem discedat numero, nisi omnes huiusmodi milites, id est quos post permissam triginta virorum quantitatem commeatus nomine dimiserit, indemnes in hac parte atque illaesos reddiderit. <a xxx >

CJ.12.37.16.5: Imperator Anastasius

Hoc etiam adiciendo, ut sub gestorum testificatione tam decem ex devotissimis principiis, primates eorum videlicet, quam unusquisque caput scholae iuratus deponat, sub sua praestantia rem sicut superius dispositum est fuisse subsecutam, et sub obtutibus suis unumquemque militem solacium suum manu sua ab erogatoris dextera suscepisse: et huiusmodi gesta relatione a viro clarissimo tribuno vel devotissimis principiis intra tres menses mittenda, ex quo profectus fuerit, numerandos ad nostram referat pietatem. <a xxx >

CJ.12.37.16.6: Imperator Anastasius

Hoc videlicet ante omnia curando, ut pro tempore erogator, postquam datae fuerint ex publico pecuniae, intra duos vel tres menses seu quattuor, pro qualitate scilicet spatiorum, commissam sibi sollicitudinem erogationis non dubitet faciendam: vel si ulterius apud se pecunias publicas differendo erogationem ausus fuerit retinere, sciat se modis omnibus damnum, quod ex negotiatione miles sustinuerit, ex propriis facultatibus militi soluturum. <a xxx >

CJ.12.37.16.7: Imperator Anastasius

Scientibus his, qui praefatae dispositionis observantiam sive in differenda ultra sigillatim definitum temporis spatium erogatione sive in qualibet alia parte fuerint egressi, non solum sese militiae cinguli amissionem, verum etiam facultatum quoque suarum publicationem pro tanto subituros flagitio: et insuper erogationum quoque sollicitudinem ab officio tuae celsitudinis, si imperatoria violata fuerit dispositio, ad alios transferendam, si non idem officium, simulac huiusmodi fuerit a quolibet facinus perpetratum, ad notitiam nostrae mansuetudinis vel certe ad scientiam illustrissimae magisteriae referre curaverit potestatis, ut eiusdem apparitionis periculo tale flagitium principales minime possit aures latere, quatenus ex omni parte eodem delicto revelato, quicumque saluberrimas nostrae pietatis ordinationes ausus fuerit violare, interminatas minime possit poenas evadere: ita ut in singulis militibus, qui non observato in eorum persona tenore datae dispositionis laesi fuerint, liceat sacratissimum nostrum, per unum forte vel etiam binos milites pro omnibus verba facturos, petere comitatum et porrectis precibus quod contra nostram dispositionem passi sunt approbare, eoque facto statutis violator imperatoriae dispositionis suppliciis percellatur. <a xxx >

CJ.12.37.16.8: Imperator Anastasius

Illud praeterea modis omnibus observari decernimus, ut erogator omnes pecunias, quae mortuis militibus usque ad diem mortis eorum debitae fuerant, secundum datam iam divalem dispositionem uxoribus vel liberis eorum non dubitet ministrandas. <a xxx >

CJ.12.37.17pr.: Imperator Anastasius

Cum saepe contingit propter quasdam maximas et inexcusabiles rationes quibusdam ad custodiam vel aliam huiusmodi causam milites deputari vel etiam deputatos esse, et non convenit hoc modo publicum aliquod damnum seu dispendium sustinere, iubemus, si qui fortissimi milites ex quocumque numero curiis vel quibusdam corporibus vel sacrosanctis ecclesiis vel aliis personis pro custodia, ut dictum est, vel tali alia causa a nostro numine deputati sunt vel fuerint, ne per eorum translationes circa annonarum vel capitum eis praebendorum erogationem publicis rationibus quaedam laesio ingeratur, eadem de proprio personam seu personas, cui et quibus deputati sunt vel fuerint, modis omnibus agnoscere: hoc tantummodo de publico pro isdem annonis et capitu praebendo et imputando, quod in locis, ex quibus praefati milites perveniunt seu pervenerunt, imputabatur, vel si antelatam praestationem supradictae personae recusaverint, eosdem milites de suis locis non recedere, vel eos qui recesserint ad ea sine quadam mora redire. * anastas. a. arcadio pp. * <a xxx >

CJ.12.37.17.1: Imperator Anastasius

Hoc omnifariam custodiendo, ut nemo devotissimorum militum cuicumque personae seu corpori sine speciali nostrae serenitatis iussione scriptis proferenda deputetur. <a xxx >

CJ.12.37.17.2: Imperator Anastasius

Officio tuae celsitudinis, si hanc nostrae mansuetudinis formam, quotiens super militibus quibusdam deputandis aliquid statutum fuerit, gestis insinuare et, quid eos, quibus dati sunt, prout nobis placuit, agnoscere oportet, itidem publicare minime curaverit, tam dispendium, quodcumque publicum hac ex causa sustinuerit, ei de proprio resarcire, quam triginta librarum auri multam propter suam desidiam, immo magis coniventiam dependere cogendo. <a xxx >

CJ.12.37.17.3: Imperator Anastasius

Rectoribus nihilo minus provinciarum et apparitionibus eorum, si statuta nostra violaverint seu violari concesserint, eiusdem condemnationis solutione percellendis. <a xxx >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License