Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.12.45.0. De desertoribus et occultatoribus eorum.
CJ.12.45.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si quis forte desertorem agro tectoque susceperit atque apud se diu passus fuerit delitescere, actor quidem vel procurator loci, qui hoc sciens prudensque commiserit, capitali supplicio subiugetur, dominus vero, si huius rei conscius fuerit, praedii, in quo latuerit desertor, amissione puniatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad syagrium pp. * <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et theodosio aa. ccnss.>
CJ.12.45.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si quis autem desertorem prodiderit mediocris loci ingenuus, immunitate potiatur. <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et theodosio aa. ccnss.>
CJ.12.45.1.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Neque solum de his loquimur, qui proxime signis felicibus applicati militiae rudimenta timuerunt, verum etiam qui stipendiis militaribus degenerem latebram praebuisse monstrantur. <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et theodosio aa. ccnss.>
CJ.12.45.1.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Desertor autem habebitur quisquis belli tempore aberit a signis. horum qui sponte processerit, peccati anterioris supplicium non timebit. sin vero flagitiosa ignavia delitescat, per eum, in cuius domo fuerit, invigilantibus extrinsecus quoque officiis publicis, ubicumque correptus severitati iudicis offeratur, degeneri morte gladium subiturus. <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et theodosio aa. ccnss.>
CJ.12.45.1.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si autem rector provinciae propositam severitatem vel gratia vel dissimulatione distulerit, patrimonii atque existimationis damno subiciatur et in officii primores capitaliter vindicetur. <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et theodosio aa. ccnss.>
CJ.12.45.2: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Si desertores inventi resistendum atque armis obtinendum putaverint, tamquam rebelles in ipsis temeritatis suae conatibus opprimantur: ita tamen, ut provinciarum iudices sollicita cautione disquirant, ne sub falsarum tractoriarum nomine desertionis suae crimen defendere moliantur, nec suppositis aut commentis epistulis evadendi habeant facultatem. * arcad. honor. et theodos. aaa. hadriano pp. * <a 403 d.Vi k.Mart.Ravennae theodosio a.Et rumorido conss.>
CJ.12.45.3: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Qui relictis militaribus castris se ad depraedationes vel latrocinium contulerint, severitatem iudicis non evadant. * arcad. honor. et theodos. aaa. longiano pp. * <a 406 d. viiii k. april. ravennae arcadio a. vi et probo vc. conss.>