Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.1.21.0. Ut lite pendente vel post provocationem aut definitivam sententiam nulli liceat imperatori supplicare.
CJ.1.21.1: Imperator Alexander Severus
Licet, postquam supplicasti, priusquam rescriptum impetrares, praeses provinciae vir clarissimus pronuntiaverit, cum tamen a sententia non provocaveris, rescriptum, quod postea secutum esse suggeris, ad retrahenda quae decreto terminata sunt non patrocinatur. * alex. a. caperio. * <a 232 d. k. mart. lupo et maximo conss.>
CJ.1.21.2: Imperator Constantinus
Supplicare causa pendente non licet, nisi vel actorum vel pronuntiationis editio denegetur. qui autem terminatam rescripto vel consultatione quaestionem exquisito suffragio refricare conabitur, in omnem litis aestimationem adversario suo protinus condemnetur: omni venia deneganda, si quis contra haec supplicare temptaverit. * const. a. petronio probiano suo salutem. * <a 316 d. id. aug. arelato. pp. id. oct. theveste sabino et rufino conss.>
CJ.1.21.3: Imperator Constantinus
Qui licitam provocationem omiserit, perpetuo silere debebit nec a nobis impudens petere per supplicationem auxilium. quod si fecerit, desiderio suo carebit et ignominiae poena notabitur. * const. a. ad provinciales. * <a 331 d. k. aug. pp. k. sept. constantinopoli basso et ablabio conss.>