Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.1.23.0. De diversis rescriptis et pragmaticis sanctionibus.

CJ.1.23.1: Imperator Alexander Severus

Si libellum de communi causa tu fraterque tuus dedistis, quamvis rescriptum ad unius personam directum sit, utrique tamen prospectum est. * alex. a. supero. * <a 222 d. id. iul. alexandro a. cons.>

CJ.1.23.2: Imperator Alexander Severus

Falso adseveratur auctoritatem rescriptorum devoluto spatio anni obtinere firmitatem suam non oportere, cum ea, quae ad ius rescribuntur, perennia esse debent, si modo tempus, intra quod adlegari vel audiri debeat, non sit comprehensum. * alex. a. epagatho. * <a 270 d. vii k. nov. antiochiano et orfito conss.>

CJ.1.23.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sancimus, ut authentica ipsa atque originalia rescripta et nostra manu subscripta, non exempla eorum, insinuentur. * diocl. et maxim. aa. crispino praesidi prov. phoenice. * <a 292 d. prid. k. april. hannibaliano et asclepiodoto conss.>

--------------------------------------------------

CJ.1.23.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sancimus, ut authentica ipsa atque originalia rescripta et nostra manu subscripta, non exempla eorum, insinuentur. * diocl. et maxim. aa. crispino praesidi prov. phoenice. * <a 292 d. prid. k. april. hannibaliano et asclepiodoto conss.>

CJ.1.23.4: Imperator Constantinus

Si qua beneficia personalia sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant. * const. a. ad lusitanos. * <a 322 d. vii k. aug. savariae probiano et iuliano conss.>

CJ.1.23.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Sacrilegii instar est divinis super quibuscumque administrationibus vel dignitatibus promulgandis obviare beneficiis. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad nicetium praef. annon. * <a 385 d. k. febr. mediolani arcadio a. et bautone conss.>

CJ.1.23.6pr.: Imperator Leo

Sacri adfatus, quoscumque nostrae mansuetudinis in quacumque parte paginarum scripserit auctoritas, non alio vultu penitus aut colore, nisi purpurea tantummodo scriptione illustrentur, scilicet ut cocti muricis et triti conchylii ardore signentur: eaque tantummodo fas sit proferri et dici rescripta in quibuscumque iudiciis, quae in chartis sive membranis subnotatio nostrae subscriptionis impresserit. * leo a. hilariano mag. off. et patricio. * <a 470 d. vi k. april. iordane et severo conss.>

CJ.1.23.6.1: Imperator Leo

Hanc autem sacri encausti confectionem nulli sit licitum aut concessum habere aut quaerere aut a quoquam sperare: eo videlicet, qui hoc adgressus fuerit tyrannico spiritu, post proscriptionem bonorum omnium capitali non immerito poena plectendo. <a 470 d. vi k. april. iordane et severo conss.>

CJ.1.23.7pr.: Imperator Zeno

Universa rescripta, sive in personam precantium sive ad quemlibet iudicem manaverint, quae vel adnotatio vel quaevis pragmatica sanctio nominetur, sub ea condicione proferri praecipimus, si preces veritate nituntur, nec aliquem fructum precator oraculi percipiat impetrati, licet in iudicio adserat veritatem, nisi quaestio fidei precum imperiali beneficio monstretur inserta. * zeno a. sebastiano pp. * <a 477 d. x k. ian. constantinopoli post consulatum armati.>

CJ.1.23.7.1: Imperator Zeno

Nam et vir magnificus quaestor et viri spectabiles magistri scriniorum: qui sine praefata adiectione qualecumque divinum responsum dictaverint, et iudices, qui susceperint, reprehensionem subibunt et, qui illicite dictata scribere ausi fuerint cuiuscumque scrinii memoriales seu pragmaticarii vel adiutores primicerii, amissione cinguli ferientur. <a 477 d. x k. ian. constantinopoli post consulatum armati.>

CJ.1.23.7.2: Imperator Zeno

Pragmaticas praeterea sanctiones non ad singulorum preces super privatis negotiis proferri, sed si quando corpus aut schola vel officium vel curia vel civitas vel provincia vel quaedam universitas hominum ob causam publicam fuderit preces, manare decernimus, ut hic etiam veritatis quaestio reservetur. <a 477 d. x k. ian. constantinopoli post consulatum armati.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License