Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.1.28.0. De officio praefecti urbis.
CJ.1.28.1: Imperatores Valentinianus, Valens
Studentibus nobis statum urbis et annoniarum rationem aliquando firmare in animo subiit eiusdem annonae curam non omnibus deferre potestatibus. ac ne praefectura urbis abrogatum sibi aliquid putaret, si totum ad officium annonarium redundasset eidem praefecturae sollicitudinis ac diligentiae necessitatem mandamus, sed non ita, ut lateat officium annonariae praefecturae, sed ut ambae potestates, in quantum sibi negotii est, tueantur civilem annonam sitque societas muneris ita, ut inferior gradus meritum superioris agnoscat atque ita superior potestas se exserat, ut sciat ex ipso nomine, quid praefecto debeatur annonae. * valentin. et valens aa. ad volusianum pu. * <a 368 d. ii non. april. mediolani valentiniano et valente aa. ii conss.>
CJ.1.28.2: Imperatores Valentinianus, Valens
Quod promulgatis sanctionibus tua sinceritas perscriptum esse non nescit, etiam ex praecepto nostro competenter observet nec quasdam personas de provincia existimet avocandas nisi tantummodo suos officiales et homines populares huius almae urbis seditioni obnoxios. * valentin. et valens aa. ad ampelium pu. * <a 371 372 >
CJ.1.28.3: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Praefectura urbis cunctis quae intra urbem sunt antecellat potestatibus, tantum ex omnium parte delibans, quantum sine iniuria ac detrimento alieni honoris usurpet. * valens grat. et valentin. aaa. ad rufinum pu. * <a 376 d. iii id. iul. valente a. v et valentiniano iun. conss.>
CJ.1.28.4: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Omnia corporatorum genera, quae in constantinopolitana civitate versantur, universos quoque cives atque populares praefecturae urbanae regi moderamine recognoscas. * valentin. theodos. et arcad. aaa. severino com. sacr. larg. * <a 391 d. xvii k. mai. mediolani tatiano et symmacho conss.>
CJ.1.28.5: Imperator Theodosius
Primicerius adiutorum tuae sedis officii per biennium, quod in eodem gradu ex consuetudine priscae ordinationis emeruit, curam insuper personarum usurpatione omni atque ambitione cessante suscipiat: hoc etiam adiecto, ut, si quis ex memorato ordine vel condicionis humanae fine praeventus vel alia quacumque ratione militiae gradum propriae amisisse monstrabitur, solitae ambitionis iniuria vacante locum is, qui iuxta matriculae veritatem sequitur, obtineat. * theodos. a. constantio pu. * <a 424 d. x iii k. ian. constantinopoli victore cons.>