Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.14.0. An servus ex suo facto post manumissionem teneatur.
CJ.4.14.1: Imperator Severus
Quamvis cum statulibero contraxeris, tamen ex ante gesto te non habere cum eo post impletam condicionem libertatis actionem scire debes. * sev. a. ioviano. * <a 196 pp. iiii id. dec. dextro ii et prisco conss.>
CJ.4.14.2: Imperator Antoninus
Creditoribus tuis, qui tibi in servitute pecuniam crediderunt, nulla adversus te actio competit, maxime cum peculium tibi non esse legatum proponas. * ant. a. baetico. * <a 215 pp. iii k. sept. laeto ii et cereale conss.>
CJ.4.14.3: Imperator Alexander Severus
Promissae tibi pecuniae a servo tuo, ut eum manumitteres, si, posteaquam manumisisti, stipulatus ab eo non es, adversus eum petitionem per in factum actionem habes. * alex. a. aurelio herodi. * <a 222 pp. id sept. alexandro a. cons.>
CJ.4.14.4: Imperator Gordianus
Licet servitutis tempore quae pecuniam matris tuae subripuisse dicitur, ob eiusmodi admissum conveniri non poterat, ad libertatem tamen perducta ( nam caput noxa sequitur) furti actione tenetur. * gord. a. heroni. * <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss.>
CJ.4.14.5: Imperator Gordianus
Si, ut adlegas, antequam a domina manumittereris, fundos eius coluisti posteaque adempto peculio libertate donatus es, ob reliqua, si qua pridem contracta sunt, res bonorum, quas postea propriis laboribus quaesisti, inquietari minime possunt. * gord. a. chresto. * <a 243 pp. xvi k. dec. arriano et papo conss.>
CJ.4.14.6pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sive servi sunt ii, quorum precibus fecisti mentionem, domi eos conveni, quia inter dominos ac servos iudicium constare nullum potest: sive post delictum manumissi sunt, ex antecedentibus post datam libertatem eos nulla ratio iuris a dominis quondam conveniri patitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. feliciano. * <a 293 d. ii id. april. byzantio aa. conss.>
CJ.4.14.6.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane si post manumissionem quid illicite commiserunt, hoc apud praesidem provinciae argue accepturus ex iure sententiam. <a 293 d. ii id. april. byzantio aa. conss.>