Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CJ.4.44.0. De rescindenda venditione.

CJ.4.44.1: Imperator Alexander Severus

Si pater tuus per vim coactus domum vendidit, ratum non habebitur, quod non bona fide gestum est: mala fide enim emptio irrita est. aditus itaque nomine tuo praeses provinciae auctoritatem suam interponet, maxime cum paratum te proponas id quod pretii nomine illatum est emptori refundere. * alex. a. aurelio maroni mil. * <a 222 d. xi k. mart. antonino et alexandro conss.>

CJ.4.44.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Rem maioris pretii si tu vel pater tuus minoris pretii, distraxit, humanum est, ut vel pretium te restituente emptoribus fundum venditum recipias auctoritate intercedente iudicis, vel, si emptor elegerit, quod deest iusto pretio recipies. minus autem pretium esse videtur, si nec dimidia pars veri pretii soluta sit. * diocl. et maxim. aa. aurelio lupo. * <a 285 pp. v k. nov. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>

CJ.4.44.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De contractu venditionis et emptionis iure perfecto alterutro invito nullo recedi tempore bona fides patitur, nec ex rescripto nostro. quo iure fiscum nostrum uti saepe constitutum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. titiae et marcianae. * <a 293 d. viii id. febr. aa. conss.>

CJ.4.44.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ad rescindendam venditionem et malae fidei probationem hoc solum non sufficit, quod magno pretio fundum comparatum minoris distractum esse commemoras. * diocl. et maxim. aa. et cc. sempronio eudoxio. * <a 293 d. non. april. byzantio aa. conss.>

CJ.4.44.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si dolo adversarii deceptum venditionem praedii te fecisse praeses provinciae aditus animadvertit, sciens contrarium esse dolum bonae fidei, quae in huiusmodi maxime contractibus exigitur, rescindi venditionem iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudio rufo. * <a 293 d. xv k. nov. sirmi aa. conss.>

CJ.4.44.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si iure perfecta venditio est a maiore viginti quinque annis, intellegere debes consensu mutuo perfectam venditionem resolvi non posse. <a 293 d. xv k. nov. sirmi aa. conss.>

CJ.4.44.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non est probabilis causa, propter quam rescindi consensu factam venditionem desideras. quamvis enim duplum offeras pretium emptori, tamen invitus ad rescindendam venditionem urgueri non debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. novisio gaiano veterano. * <a 293 >

CJ.4.44.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ratas manere semper perfectas iure venditiones vestra etiam interest. nam si oblato pretio rescindere venditionem facile permittatur, eveniet, ut et si quid vos laboribus vestris a fisco nostro vel a privato comparaveritis, eadem lege conveniamini, quam vobis tribui postulatis. * diocl. et maxim. aa. et cc. mucatraulo mil. * <a 293 >

CJ.4.44.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si voluntate tua fundum tuum filius tuus venumdedit, dolus ex calliditate atque insidiis emptoris argui debet vel metus mortis vel cruciatus corporis imminens detegi, ne habeatur rata venditio. hoc enim solum, quod paulo minori pretio fundum venumdatum significas, ad rescindendam emptionem invalidum est. quod videlicet si contractus emptionis atque venditionis cogitasses substantiam et quod emptor viliori comparandi, venditor cariori distrahendi votum gerentes ad hunc contractum accedant vixque post multas contentiones, paulatim venditore de eo quod petierat detrahente, emptore autem huic quod obtulerat addente, ad certum consentiant pretium, profecto perspiceres neque bonam fidem, quae emptionis atque v enditionis conventionem tuetur, pati neque ullam rationem concedere rescindi propter hoc consensu finitum contractum vel statim vel post pretii quantitatis disceptationem: nisi minus dimidia iusti pretii, quod fuerat tempore venditionis, datum est, electione iam emptori praestita servanda. * diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae euodiae. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>

CJ.4.44.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Pretii causa non pecunia numerata, sed pro eo pecoribus in solutum consentienti datis contractus non constituitur irritus. * diocl. et maxim. aa. et cc. domitio civalensi. * <a 293 d. xv k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.4.44.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Dolus emptoris qualitate facti, non quantitate pretii aestimatur. quem si fuerit intercessisse probatum, non adversus eum, in quem emptor dominium transtulit, rei vindicatio venditori, sed contra illum cum quo contraxerat in integrum restitutio competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aemilio severo. * <>

CJ.4.44.11pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Venditor factum emptoris, quod eum tempore contractus latuit, post arguendo, non qui eo tempore scierit, quo id ageretur, et consensit, de dolo queri potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae magnae. * <>

CJ.4.44.11.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Igitur cum patrem tuum, ut maius comprehenderetur instrumento pretium, quam rei quae distrahebatur esse convenerat, consensisse profitearis, propter hoc solum de circumscriptione frustra queritur. <>

CJ.4.44.11.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sane si placitum pretium non probetur solutum vel in quantitatem debiti per errorem facti compensari cautum fuit, hoc reddi recte postulatur. <>

CJ.4.44.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non idcirco minus venditio fundi, quod hunc ad munus sumptibus necessariis urguentibus non vilioris pretii vel urguente debito te distraxisse contendis, rata manere debet. illicitis itaque petitionibus abstinendo ac pretium, si non integrum solutum est, petendo facies consultius. * diocl. et maxim. aa. et cc. antiocho. * <>

CJ.4.44.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si maior annis viginti quinque fundum distraxisti, propter hoc solum, quod ementi, ne compararet, socer tuus denuntiavit, emptionem a te rescindi bona fides non patitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio nicae decaria. * <>

CJ.4.44.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ea condicione distractis praediis, ut quod rei publicae debebatur qui comparavit restitueret, venditor a se celebrata solutione quanti interest experiri potest, non ex eo, quod emptor non satis conventioni fecit, contractus irritus constituitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio basilidae mil. * <a 294 s. xv k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.4.44.15: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quisquis maior aetate praedia etiam procul posita distraxerit, paulo vilioris pretii nomine repetitionis rei venditae copiam minime consequatur. neque inanibus immorari sinatur obiectis, ut vires sibimet locorum causetur incognitas, qui familiaris rei scire vires vel merita atque emolumenta debuerat. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad hypatium pp. * <a 383 d. vi non. mai. mediolani merobaude ii et saturnino conss.>

CJ.4.44.16pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Si quos debitorum mole depressos necessitas publicae rationis adstringat proprias distrahere facultates, rei qualitas et redituum quantitas aestimetur nec sub nomine subhastationis publicae locus fraudibus relinquatur et possessionibus viliore distractis plus exactor ex gratia quam debitor ex pretio consequatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad magnillum vic. africae.* <a 392 d. xiii k. iul. aquileiae. acc. id. ian. hadrumeti post consulatum tatiani et symmachi vv. cc.>

CJ.4.44.16.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Hi postremo sub empti titulo perpetuo dominii iure potiantur, qui tantum adnumeraverint fisco, quantum exegerit utilitas privatorum. etenim periniquum est, ut alienis bonis sub gratiosa auctione distractis parum accedat publico nomini, cum totum pereat debitori. <a 392 d. xiii k. iul. aquileiae. acc. id. ian. hadrumeti post consulatum tatiani et symmachi vv. cc.>

CJ.4.44.17: Imperatores Arcadius, Honorius

Hi, qui imposita munera civitatum fuga destituunt et ineundos furtim existimant esse contractus, intellegant sibi nihil haec profutura esse commenta et pretio emptorem fugae conscium multandum esse, quod dederit. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 d. xii k. sept. theodoro cons.>

CJ.4.44.18: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Vestium et argenti seu mancipiorum coemendorum, si quando a privatis nostris ea contigerit venumdari, palatini sciant sibi copiam denegatam: poena in eos amissionis pretii exercenda. * arcad. honor. et theodos. aaa. nestorio com. rer. privat. * <a a. 402 vel 406 d. iii k. ian. r. arcadio.... >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License