Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CJ.5.41.0. Ne tutor vel curator vectigal conducat.

CJ.5.41.1pr.: Imperator Antoninus

Competens iudex non ignorat non esse admittendos ad vectigalia conducenda eos, qui pupillorum vel adulescentium tutelam seu curam administrant vel eius administrationis rationem nondum reddiderunt. * ant. a. sexto. * <a 213 pp. viii k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.5.41.1.1: Imperator Antoninus

Sed quamvis contra interdictum ad vectigale conducendum accesseris, tamen, quoniam ultro me adisti, si tam vectigali quam pupillis satisfeceris, falsi crimine carebis. <a 213 pp. viii k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.5.41.1.2: Imperator Antoninus

Cum autem fisco iam obstrictum postea tutorem esse dicas, periculo te excusare poteris. <a 213 pp. viii k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License