Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.46.0. Si mater indemnitatem promiserit.
CJ.5.46.1: Imperator Alexander Severus
Suo potius periculo magistratus tutores quos petisti dederunt, quam tu contra sexus condicionem alicui ex ea obligatione obstricta es, quod tuo periculo tutores filiis tuis dari postulasti. * alex. a. bruttiae. * <a 234 pp. iii id. mart. maximo ii et urbano conss.>
CJ.5.46.2: Imperator Philippus
Quaedam pupillorum vestrorum a matre itemque avo paterno administrata eorumque nomine indemnitatem vobis promissam esse adseveratis. quae si ita sunt et idem pupilli legitimae aetatis effecti non adversus matrem suam itemque avum, sed contra vos congredi malunt, non immerito indemnitatem ab his praestari desiderabitis, quos et administrationem suo periculo pridem suscepisse proponitis. * philipp. a. et philipp. c. asclepiadi et menandro. * <a 246 pp. iiii id. iul. praesente et albino conss.>
CJ.5.46.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ob tutorem non idoneum a matre petitum frustra vobis eam teneri contenditis, cum non, nisi specialiter eius periculo dari decreto fuisset comprehensum, ex ea obligatione obstricta est. * diocl. et maxim. aa. et cc. gaiano. * <a 293 s. k. dec. aa. conss.>