Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CJ.6.20.0. De collationibus.

CJ.6.20.1: Imperator Alexander Severus

Emancipatos liberos testamento heredes scriptos et ex eo successionem obtinentes a patre donata fratri conferre non oportere, si pater, ut hoc fiat, supremis iudiciis non cavit, manifesti iuris est. * alex. a. deuteriae. * <a 224 pp. iii id. iul. iuliano et crispino conss.>

CJ.6.20.2: Imperator Alexander Severus

Si pater intestato decessit relictis duobus filiis et filia, cuius nomine dotem promiserat, portiones hereditatis aeque sunt et dos nihilo minus ita conferanda est, ut pro portionibus fratres eius a necessitate praestandae eius liberentur. * alex. a. primo. * <a 224 pp. iiii id. sept. iuliano et crispino conss.>

CJ.6.20.3: Imperator Alexander Severus

Pactum dotali instrumento comprehensum, ut contenta dote quae in matrimonio collocabatur nullum ad bona paterna regressum haberet, iuris auctoritate improbatur nec intestato patri succedere filia ea ratione prohibetur. dotem sane quam accepit fratribus qui in potestate manserunt conferre debet. * alex. a. alexandro. * <a 230 d. xiiii k. iul. agricola et clemente conss.>

CJ.6.20.4: Imperator Gordianus

Filiae dotem in medium ita demum conferre coguntur, si vel ab intestato succedant vel contra tabulas petant: nec dubium est profecticiam seu adventiciam dotem a patre datam vel constitutam fratribus qui in potestate fuerunt conferendam esse. his etenim, qui in familia defuncti non sunt, profecticiam tantummodo dotem post varias prudentium opiniones conferri placuit. * gord. a. marino. * <a 239 pp. iiii id. mart. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.6.20.5: Imperator Gordianus

Dotis quidem petitio perseverante matrimonio tibi non competebat: quamvis enim eam intestato patre defuncto fratri conferre debueras, non tamen eo nomine adversus maritum tibi actio potuit esse, cum eo minus in partem tibi delatae successionis patris auferre potueris. * gord. a. alexandrae. * <a 239 d. non. sept. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.6.20.6: Imperator Gordianus

Ea demum ab emancipatis fratribus his qui manserunt in potestate conferri consueverunt, quae in bonis eorum fuerunt eo tempore, quo pater fati munus implevit, exceptis videlicet quae ab ipsis aliis debentur. * gord. a. claudio. * <a 244 d. vii k. mai. peregrino et aemiliano conss.>

CJ.6.20.7: Imperator Philippus

Filiam testamento patris institutam heredem fratribus isdemque coheredibus dotem conferre non oportere, nisi pater hoc ipsum specialiter designavit, explorati iuris est. * philipp. a. tyranniae. * <a 246 pp. vi k.Mai.Praesente et albino conss.>

CJ.6.20.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si soror tua in paternorum bonorum divisione te fefellit nec dotem, quam acceperat a patre vestro intestato diem functo, contulit, praeses provinciae examinatis partium adlegationibus cum bonis dotem confundi iubebit et, quod deducta ratione plus apud eam esse animadverterit, restitui tibi iubebit. idem est et si arbitro dato divisio celebrata est. * diocl. et maxim. aa. callippo. * <a 290 s.Vi id.Iul.Ipsis aa. conss.>

CJ.6.20.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si emancipati utrique fuistis a patre, collatio cessat. si autem frater tuus in potestate mortis tempore fuerat nec ullum testamentum relictum vel novissimum iudicium communis patris teque emancipatum probatum fuerit, ab intestato te ad successionem paternam venientem ad collationem forma edicti perpetui certo iure provocat. * diocl. et maxim. aa. et cc. onesimo. * <a 293 s.Vi k.Mai.Heracliae aa. conss.>

CJ.6.20.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

A patre verbis precariis in codicillis relictum extero iure capiens filia ad collationem dotis urgueri non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. irenaeae. * <a 293 s.Vi k.Dec.Sirmi aa. conss.>

CJ.6.20.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Postumo praeterito patris testamentum rumpenti atque intestato succedenti emancipatum petita bonorum possessione conferre debere bona sua perpetuo edicto cavetur, cum his etiam, qui sui futuri essent, si vivo patre nati fuissent, conferri manifeste significatur, et emancipatis, si legi datae collationi non pareatur, denegandas actiones non est ambigui iuris. * diocl. et maxim. aa. et cc. artemiae. * <a 293 pp.V k.Ian.Ipsis aa. conss.>

CJ.6.20.12pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filiae, licet maneat in sacris, si dotem non conferat, quam mortis tempore communis patris habuit, fratribus in eadem familia constitutis, actiones hereditarias negari non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. nilanthiae. * <a 294 d.Xi k.Febr.Sirmi cc.Conss.>

CJ.6.20.12.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Unde consulte ac pro iuris ratione collationem fratribus tuis, quos in patris communis mortis tempore fuisse potestate proponis, offers. <a 294 d.Xi k.Febr.Sirmi cc.Conss.>

CJ.6.20.12.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quin autem fratres tui durantes in familia patris peculium, si hoc neque castrense neque relictum eis doceatur, praecipuum habere non possint, sed in divisione paternae veniat hereditatis, nec quicquam mutet, penes quem res ex hoc proficiscentes et in eadem causa durantes constitutae reperiantur, absoluti manifestique iuris est. <a 294 d.Xi k.Febr.Sirmi cc.Conss.>

CJ.6.20.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si donatione tibi post mortem patris quaesisti fundum, soror tua portionem eius vindicare non potest. nam si is filiae familias constitutae tibi a patre donatus est, cum sorore patri communi succedens eum praecipuum habere contra iura postulas. * diocl. et maxim. aa. et cc. antistiae. * <a 294 d.Vi id.Febr.Sirmi isdemque cc. conss.>

CJ.6.20.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si maritus quondam tuus ab intestato patri suo heres extitit et ei postumus editus successit, actionem hereditariam amitae filii vestri, quam habuit patris sui mortis tempore dotem non conferenti, denegare praeses non dubitabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. stratonicae. * <a 295 pp. vii k. mart. trimotii tusco et anullino conss.>

CJ.6.20.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec emancipati post mortem communis patris quaesita conferre coguntur, sed haec retinentes eius bona pro hereditaria dividunt portione. * diocl. et maxim. aa. et cc. philippo. * <a 294 d.Id.Dec.Ipsis cc. conss.>

CJ.6.20.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filiam cum fratribus suis heredibus intestato patri succedentem ultra relictum codicillis non conferentem dotem iudicio familiae erciscundae nihil posse consequi summa cum ratione placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. socrati. * <a 294 d.V k.Ian.Ipsis cc. conss.>

CJ.6.20.17: Imperator Leo

Ut liberis tam masculini quam feminini sexus, iuris sui vel in potestate constitutis, quocumque iure intestatae successionis, id est aut testamento penitus non condito vel, si factum fuerit, contra tabulas bonorum possessione petita vel inofficiosi querella mota rescisso, aequa lance parique modo prospici possit, hoc etiam aequitatis studio praesenti legi credidimus inserendum, ut in dividendis rebus ab intestato defunctorum parentium tam dos quam ante nuptias donatio conferatur, quam pater vel mater, avus vel avia, proavus proavia paternus vel maternus dederit vel promiserit pro filio vel filia, nepote vel nepte aut pronepote sive pronepte, nulla discretione intercedente, utrum in ipsas sponsas pro liberis suis memorati parentes donationem contulerint, an in ipsos sponsos earum, ut per eos eadem in sponsas donatio celebretur: ut in dividendis rebus ab intestato parentis, cuius de hereditate agitur, eadem dos vel ante nuptias donatio ex substantia eius profecta conferatur: emancipatis videlicet liberis utriusque sexus pro tenore praecedentium legum, quae in ipsa emancipatione a parentibus suis ( ut adsolet fieri) consequuntur vel post emancipationem ab isdem adquisierint, collaturis. * leo a. erythrio pp. * <a 472 d.V k.Mart.Marciano cons.>

CJ.6.20.18: Imperator Anastasius

Liberos, qui nostrae legis auctoritate per oblationem precum et imperiale rescriptum sui iuris effecti fuerint, ad similitudinem ceterorum, qui emancipati ex antiquo iure sunt, collationes facere iubemus compelli secundum ea, quae super ceteris emancipatis statuta sunt. * anastas. a. constantino pp. * <a 502 d.Xii k.Aug.Constantinopoli probo et avieno iuniore conss.>

CJ.6.20.19pr.: Imperator Justinianus

Illam merito dubitationem amputare duximus, quae super collatione dotis vel ante nuptias donationis inter certas personas satis iam ventilata est. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>

CJ.6.20.19.1: Imperator Justinianus

Nam si intestatus quis defunctus esset filio vel filiis vel filia vel filiabus relictis et ex mortua filia cuiuscumque sexus aut numeri nepotibus, vel si qua intestata defuncta esset filio quidem vel filiis similiter relictis, ex mortuo vero filio vel filia itidem nepotibus cuiuscumque sexus, de modo quidem successionis minime dubitabatur, sed palam erat, quod huiusmodi nepotes duas partes maternae vel paternae portionis tantummodo haberent, tertiam partem patruis suis vel avunculis vel amitis vel materteris pro iam posita constitutione concedentes. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>

CJ.6.20.19.2: Imperator Justinianus

De collatione vero dotis vel ante nuptias donationis, quam defuncta persona pro filio vel filia superstitibus et pro mortuo vel mortua filio vel filia dedisset, multa dubitatio orta est, superstitibus quidem filiis defunctae personae non debere se dotem et ante nuptias donationem pro se datam a suo patre vel matre conferre filiis mortui fratris sui vel mortuae sororis suae contendentibus eo, quod nulla constitutio super huiuscemodi collatione posita est, nepotibus vero mortuae personae non tantum huic resistentibus, sed etiam illud adserentibus, quod onus collationis constitutione arcadii et honorii divae memoriae sibi impositum in personis tantummodo suorum avunculorum, non etiam patruorum vel amitarum vel materterarum locum habere potest. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustini ano a. pp. ii cons.>

CJ.6.20.19.3: Imperator Justinianus

Talem igitur subtilem dubitationem amputantes praecipimus tam filios vel filias defunctae personae dotem vel ante nuptias donationem a parentibus suis sibi datam conferre nepotibus vel neptibus mortuae personae, quam eosdem nepotes vel neptes patruis suis aut avunculis, amitis etiam et materteris dotem et ante nuptias donationem patris sui vel matris, quam pro eo vel ea mortua persona dedit, similiter conferre, ut commixtis huiusmodi collationibus cum bonis mortuae personae duas quidem partes nepotes vel neptes habeant illius portionis, quae patri vel matri eorum, si superesset, deferebatur, tertiam vero eiusdem portionis partem una cum sibi competentibus portionibus filii vel filiae defunctae personae, cuius de hereditate agitur, capiant. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>

CJ.6.20.20pr.: Imperator Justinianus

Illud sine ratione a quibusdam in dubietatem deductum plana sanctione revelamus, ut omnia, quae in quarta portione ab intestato successionis computantur his, qui ad actionem de inofficioso testamento vocantur, etiam si intestatus is decesserit, ad cuius hereditatem veniunt, omnimodo coheredibus suis conferant. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id. aug. constantinopoli decio vc. cons. >

CJ.6.20.20.1: Imperator Justinianus

Quod tam in aliis quam in his, quae occasione militiae uni heredum ex defuncti pecuniis adquisitae lucratur is qui militiam meruit, locum habebit, ut lucrum, quod tempore mortis defuncti ab eum pervenire poterat, non solum testamento condito quartae parti ab intestato successionis computetur, sed etiam ab intestato conferatur. <a 529 d. viii id. aug. constantinopoli decio vc. cons. >

CJ.6.20.20.2: Imperator Justinianus

Haec autem regula, ut omnia quae portioni quartae computantur etiam ab intestato conferantur, minime e contrario tenebit, ut possit quis dicere etiam illa quae conferuntur omnimodo in quartam partem his computari, qui ad de inofficioso querellam vocantur: ea enim tantummodo ex his quae conferuntur memoratae portioni computabuntur, pro quibus specialiter legibus, ut hoc fieret, expressum est. <a 529 d. viii id. aug. constantinopoli decio vc. cons. >

CJ.6.20.20.3: Imperator Justinianus

Ad haec, cum ante nuptias donatio vel dos a patre data vel matre vel aliis parentibus pro filio vel filia, nepote vel nepte ceterisque descendentibus conferatur, si unus quidem vel una liberorum ante nuptias tantummodo donationem vel dotem, non etiam simplicem donationem accepit vel acceperit, alter vero vel altera neque dotem neque donationem ante nuptias a parente suo suscepit vel susceperit, sed simplicem tantummodo donationem, ne ex eo iniustum aliquid oriatur, ea quidem persona, quae ante nuptias donationem vel dotem suscepit, conferre eam cogenda, illa vero, quae simplicem tantummodo donationem meruit, ad collationem eius minime coartanda: si quid huiusmodi accidit vel acciderit, iubemus ad similitu dinem eius, qui ante nuptias donationem vel dotem conferre cogitur, etiam illam personam, quae nulla dote vel ante nuptias donatione data solam simplicem donationem a parentibus suis accepit, conferre eam nec recusare collationem eo, quod simplex donatio non aliter confertur, nisi huiusmodi legem donator tempore donationis suae indulgentiae imposuerit. <a 529 d. viii id. aug. constantinopoli decio vc. cons. >

CJ.6.20.21pr.: Imperator Justinianus

Ut nemini super collatione de cetero dubietas oriatur, necessarium duximus constitutioni, quam iam favore liberorum fecimus, hoc addere, ut res, quas parentibus adquirendas esse prohibuimus, nec collationi post obitum eorum inter liberos subiaceant. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d.Xv k.Nov.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.Anno secundo.>

CJ.6.20.21.1: Imperator Justinianus

Ut enim castrense peculium in communi conferre in hereditate dividenda ex prisci iuris auctoritate minime cogebantur, ita et alias res, quae minime parentibus adquiruntur, proprias liberis manere censemus. <a 532 d.Xv k.Nov.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.Anno secundo.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License