Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CJ.6.26.0. De impuberum et de aliis substitutionibus.

CJ.6.26.1: Imperator t. ael. ant.: Cum heredes ex disparibus partibus instituti et invicem substituti sunt nec in substitutione facta est ullarum partium mentio, verum est non alias partes testatorem substitutioni tacite inseruisse, quam quae manifeste in institutione expressae sunt. * t. ael. ant. a. secundo. * <a 146 d. claro ii et severo conss.>

CJ.6.26.2: Imperatores Severus, Antoninus

Hereditatem quidem intestati filii delatam tibi dubitari non oportet. substitutio enim testamento patris facta ad pubertatis tempora porrigi non potest, quia ipso et aliis non eiusdem condicionis heredibus institutis et invicem substitutis propter eorum personam, quibus in unum casum dumtaxat substitui potest, etiam in filio idem debere servari et ratio suadet et divus marcus pater constituit. * sev. et ant. aa. phronimae. * <a 204 pp. vi k. aug. cilone et libone conss.>

CJ.6.26.3pr.: Imperator Alexander Severus

Heres instituta matris testamento si successionem ex testamento omisisti et ab intestato bonorum possessionis ius habere voluisti, substituto locum quin feceris, in dubium non venit. * alex. a. achillae. * <a 223 pp. xi k. sept. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.6.26.3.1: Imperator Alexander Severus

Proinde si substitutus hereditatem amplexus est, actionibus quae adversus matrem competebant ipsum convenire, non successionem ab intestato potes vindicare. <a 223 pp. xi k. sept. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.6.26.4: Imperator Alexander Severus

Quamvis placuerat substitutionem impuberis, qui in potestate testatoris fuerit, a parente factam ita: " si heres non erit" porrigi ad eum casum, quo, posteaquam heres extitit, impubes decessit, si modo non contrariam defuncti voluntatem extitisse probetur: cum tamen proponas ita substitutionem factam esse: " si mihi firmianus filius et aelia uxor mea ( quod abominor) heredes non erunt, in locum eorum publius firmianus heres esto", manifestum est in eum casum factam substitutionem, quo utrique heredum substitui potuit. * alex. a. firmiano. * <a 225 pp. iiii k. iul. fusco ii et dextro conss.>

CJ.6.26.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Post aditam hereditatem directae substitutiones non impuberibus filiis factae expirare solent. * diocl. et maxim. aa. hadriano. * <a 290 pp.X k.Iun. ipsis iiii et aa. conss.>

CJ.6.26.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Testamento iure facto multis institutis heredibus et invicem substitutis, adeuntibus suam portionem coheredum etiam invitis repudiantium adcrescit portio. * diocl. et maxim. aa. et cc. quintiano. * <a sine die et consule >

CJ.6.26.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si testamento facto intra pupillarem aetatem et in sua potestate constitutae filiae, si intra pubertatem decesserit, directis verbis pater substituit, heredem te factum ex testamento post eventum condicionis intestati successionem exclusisse constitit. * diocl. et maxim. aa. et cc. feliciano. * <a 293 s.K.Ian.Sirmi aa. conss.>

CJ.6.26.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Precibus tuis manifestius exprimere debueras, maritus quondam tuus miles defunctus, quem testamento facto heredem communem vestrum filium instituisse proponis et secundum heredem scripsisse, utrumne in primum casum an filio suo, quem habuit in potestate mortis tempore, si intra quartum decimum aetatis suae annum an postea decesserit. * diocl. et maxim. aa. et cc. petroniae. * <a 293 s.K.Ian.Sirmi aa. conss.>

CJ.6.26.8.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nam non est incerti iuris, quod, si quidem in patris militis positus potestate primo casu tantum habuit substitutum et patri heres extitit, eo defuncto ad te omnimodo eius pertineat successio. <a 293 s.K.Ian.Sirmi aa. conss.>

CJ.6.26.8.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si vero substitutio in secundum casum vel expressa vel compendio non usque ad certam aetatem facta reperiatur, si quidem infra pubertatem decessit, eos habeat heredes, quos pater ei constituit et adierunt hereditatem: si vero post pubertatem, te eius successionem obtinente velut ex causa fideicommissi bona, quae cum moreretur patris eius fuerunt, a te possunt petere. <a 293 s.K.Ian.Sirmi aa. conss.>

CJ.6.26.9pr.: Imperator Justinianus

Humanitatis intuitu parentibus indulgemus, ut, si filium vel nepotem vel pronepotem cuiuscumque sexus habeant nec alia proles descendentium eis sit, iste tamen filius vel filia vel nepos vel neptis vel pronepos vel proneptis mente captus vel mente capta perpetuo sit, vel si duo vel plures isti fuerint, nullus vero eorum saperet, liceat isdem parentibus legitima portione ei vel eis relicta quos voluerint his substituere, ut occasione huiusmodi substitutionis ad exemplum pupillaris nulla querella contra testamentum eorum oriatur, ita tamen, ut, si postea resipuerit vel resipuerint, talis substitutio cesset, vel si filii aut alii descendentes ex huiusmodi mente capta persona sapientes sint, non liceat parenti qui vel quae testatur alios quam ex eo descendentes unum vel certos vel omnes substituere. * iust. a. menae pp. * <a 528 d.Iii id.Dec.Constantinopoli dn.Iusti niano a. pp. ii cons.>

CJ.6.26.9.1: Imperator Justinianus

Sin vero etiam alii liberi testatori vel testatrici sint sapientes, ex his vero personis quae mente captae sunt nullus descendat, ad fratres eorum unum vel certos vel omnes eandem fieri substitutionem oportet. <a 528 d.Iii id.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano a. pp. ii cons.>

CJ.6.26.10pr.: Imperator Justinianus

Cum quidam duobus impuberibus filiis suis heredibus institutis adiecit, si uterque impubes decesserit, illum sibi esse heredem, et dubitabatur apud antiquos legum auctores, utrumne tunc voluit substitutum admitti, cum uterque filius eius in prima aetate decesserit, an alterutro decedente ilico substitutus in eius partem succedat, placuit sabino substitutionem tunc locum habere, cum uterque decesserit: cogitasse enim patrem primo decedente fratrem suum in eius portionem succedere. * iust. a. iohanni.Pp. * <a 531 d.Vi k.Aug.Constintinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

CJ.6.26.10.1: Imperator Justinianus

Nos eiusdem sabini veriorem sententiam existimantes non aliter substitutionem admittendam esse censemus, nisi uterque eorum in prima aetate decesserit. <a 531 d.Vi k.Aug.Constintinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

CJ.6.26.11pr.: Imperator Justinianus

Si quis duobus heredibus institutis filio suo impuberi eos una cum alio tertio substituit et verba testamenti ita composuerit: " quisquis mihi heres erit, et titius filio meo heres esto", secundum quod apud ulpianum invenimus, mortuo impubere filio quaerebatur, quomodo ad substitutionem vocentur tres substituti: utrumne duo priores, qui et patri heredes fuerant scripti, in dimidiam vocantur et titius in reliquam dimidiam, an tres substituti unusquisque ex triente ad substitutionem vocantur? alia applicata dubitatione, si quis ita heredem scripserit: " titius una cum filiis suis et sempronius heredes mihi sunto". et in praesente etenim specie quaerebatur secundum ulpianum voluntas testantis: utrumne titium una cum suis filiis in dimidiam vocat et sempronium in aliam dimidiam, an omnes in virilem portionem? * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.26.11.1: Imperator Justinianus

Nobis autem in prima quidem specie videtur tres substitutos unumquemque in trientem vocari, in secunda autem specie, cum et natura pater et filius eadem persona paene intelleguntur, dimidiam quidem partem titio cum filiis, alteram autem partem sempronio adsignari. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License