Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.46.0. De condicionibus insertis tam legatis quam fideicommissis et libertatibus.
CJ.6.46.1: Imperatores Severus, Antoninus
Cum testatorem fideicommissum trallianis ab eo, quem pro parte heredem instituerat, ita reliquisse proponas, si sine liberis institutus diem obisset, isque nepotem, quem ex filia susceperat, heredem instituerat, condicionem adscriptam fideicommisso defecisse manifestum est, nisi alia defuncti voluntas evidenter probabitur. * sev. et ant. aa. claudiae. * <a 197 pp. non. dec. laterano et rufino conss.>
CJ.6.46.2pr.: Imperatores Severus, Antoninus
Cum patrem familias fideicommissi nomine, quod in diem certam reliquit, ita cavere praecepisse proponas, si a marito non divertisset, iurisdictionis originem perinde servari aequum est, ac si nihil super ea re scriptum fuisset. * sev. et ant. aa. gallicano. * <a 205 pp. antiochiae xi k. aug. antonino a. ii et geta ii conss.>
CJ.6.46.2.1: Imperatores Severus, Antoninus
Nec exemplum legati vel hereditatis, in quibus condicio divortii nonnumquam remitti solet, huic rei comparandum est, cum absurdum sit ideo perpetui edicti neglegi formam, quia patris sui voluntati non obtemperatur. <a 205 pp. antiochiae xi k. aug. antonino a. ii et geta ii conss.>
CJ.6.46.3: Imperator Antoninus
Si ea condicione auluzanus legata testamento praestari voluit, si cum focaria sua matreque eius moraretur, et per eum stetit, quominus voluntati testatoris pareret, cum sponte scripturae testamenti non obtemperaverit, ad petitionem non admittitur. * ant. a. aurelio mil. * <a 215 pp. vi id. iul. laeto ii et cereale conss.>
CJ.6.46.4: Imperator Alexander Severus
Legatum sive fideicommissum a patruo tuo relictum tibi sub condicione, si filio eius nupsisses, cum mortuo filio, priusquam matrimonium cum eo contraheres, condicio defecerit, nulla ratione tibi deberi existimas. * alex. a. liciniae. * <a 226 pp. k. dec. alexandro a. et Marcello conss.>
CJ.6.46.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si uxorem tuam tempore nuptiarum in patria potestate fuisse monstretur, fideicommissi commodum ei relicti, cum nupserit, nullo alio diem eius cedere prohibente patri quaesitum non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. faustino. * <a 294 s. vi k. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.6.46.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si a patre ante nuptias emancipata fuerit ac postea decesserit, superstite patre et marito ac liberis actionem fideicommissi sibi competentem ad heredes suos transmisit. <a 294 s. vi k. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.6.46.6pr.: Imperator Justinianus
Cum quidam testamento condito libertatem suo servo dereliquit sub condicione, si suo heredi certum numerum solidorum praestet vel aliam quandam speciem vel vicarium servum, ille autem servus non in eodem loco constitutus, ubi etiam heres fuerat, herili testamento cognito properabat ad heredem cum ipso, quod iussus erat dare heredi, sed in medio latronum vel hostium incursione peremptum est quod portabat: quaerebatur inter antiquos, si praepeditur libertas, quia hoc dare servus non potest propter memoratum fortuitum casum. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.6.46.6.1: Imperator Justinianus
Itaque veterum dubietate quiescente nobis placuit, ut et libertas omnimodo competat et commodum, quod heredi vel extraneo relinquitur, non abstrahatur. <a 532 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.6.46.6.2: Imperator Justinianus
Ex quacumque igitur causa impediatur, sive per heredem sive per eum, cui dare aliquid iussus est, sive per fortuitos casus, in libertatem quidem ipse omnimodo perveniat, nisi ipse servus noluit adimplere condicionem: obnoxius tamen constituatur post libertatem heredi vel ei cui dare iussus est, nisi et ipse oblatas pecunias non suscepit ( quod enim semel repudiatum est ab eo, redintegrari minime concedimus), quatenus hoc quod dare iussus est omnimodo adimplere compellatur vel in ipso mancipio, si extat, vel in aestimatione eius non amplius quam in quindecim solidos imputanda, vel in alia re, si et ipsa appareat, vel si non existat, vera eius aestimatione praestanda. <a 532 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.6.46.7pr.: Imperator Justinianus
Si plures personae unam condicionem implere fuerint iussae, apud ulpianum dubitabatur, utrumne omnes simul eandem facere debent, an singuli quasi soli implere eam compelluntur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.46.7.1: Imperator Justinianus
Videtur autem nobis unumquemque necessitatem habere condicionem implere et pro portione sibi contingente accipere, quidquid ex hoc commodum est, ut hi quidem, qui compleverint iussa, ad lucrum vocentur, qui autem neglexerint, sibi imputent , si ab huiusmodi commodo repellentur. <a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>