Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.15.0. Communia de manumissionibus.
CJ.7.15.1pr.: Imperator Justinianus
Sancimus, si proprietarius servo, cuius usus fructus ad alium pertinebat, libertatem imposuit, non secundum antiquam observationem et libertatem cadere et eum sine domino intellegi esse, sed nec inveniri personam, cui res ad se venientes adquirat: sed si tam proprietarius quam usufructuarius libertatem ei consentientes imposuerant, pleno iure liberum eum effici et, si quid postea sibi adquisierit, hoc in bonis suis habere. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.1: Imperator Justinianus
Sin autem proprietarius solus libertatem imposuerit usufructuario minime consentiente, sit quidem ille, qui libertatem a proprietario accepit, inter libertos proprietarii connumeratus et, si quid in medio possedit, hoc sibi adquirat, sibi habeat, suae posteritati relinquat, salvo patronatus iure per omnia custodiendo , nisi et hoc ei legibus fuerit remissum. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.1a: Imperator Justinianus
Ipse tamen libertus quasi servus apud usufructuarium permaneat, donec usufructuarius vivit vel usus fructus non legitimo modo peremptus est. etenim si finem usus fructus quocumque modo accipiat, tunc facultas ei tribuitur quo maluerit degere modo. si vero adhuc superstite usufructuario ab hac luce fuerit libertus exemptus, hereditas eius legitimum tramitem sequatur. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.2: Imperator Justinianus
Sin autem usufructuarius tantummodo libertatem imposuerit, si quidem hoc modo, ut cedat usu fructu proprietario, plenissimum ius habeat in servo proprietarius et omnia ei servus adquirat secundum ea, quae generaliter in servos et dominos constituta sunt. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.2a: Imperator Justinianus
Sin vero gratias agendo usufructuarius eum ab usu fructu liberaverit et libertate donaverit, tunc maneat quidem servus proprietario suo adnexus, sed non necessitas ei imponatur, donec vivit usufructuarius vel usus fructus constare potest, observare proprietarium et quaedam ministeria ei adimplere, sed iudices nostri eum in quiete tueantur. post usufructuarii autem mortem vel usus fructus quocumque modo interemptionem tunc serviat quidem domino et omnia, quae in medio ad eum perveniant, haec suo domino adquirat. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.2b: Imperator Justinianus
Et sit ex nostra constitutione haec separatio inter servos et liberos et non secundum ius antiquum idem servus remaneat et nullum respiciat dominum. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.3: Imperator Justinianus
Illud quoque huic legi adicimus, ut explosa antiqua personarum differentia liceat parentibus tam feminis quam masculis filiis filiabus sive in sacris constitutis sive emancipatis cuiuscumque gradus mandatum imponere, quatenus servos in libertatem producant sive apud iudicem sive in sacris ecclesiis sive secundum alium quem mandator voluerit legitimum modum. cum enim et in successionibus et in aliis paene omnibus nulla est inter liberos discretio, oportet hoc observari et in praesenti casu maxime pro libertate, quam et fovere et tueri romanis legibus et praecipue nostro numini peculiare est. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.2: Imperator Justinianus
Si quis servo suo libertatem imponat sive in ecclesia sive ad qualecumque tribunal vel apud eum, qui libertatem imponere legibus habet licentiam, sive in testamento vel alio ultimo elogio directam vel fideicommissariam, nullo coartetur modo eorum qui ad libertatem veniunt aetatem requirere. neque enim eum tantummodo civitatem romanam adipisci columus, qui maior triginta annis extitit, sed quemadmodum in ecclesiasticis libertatibus non est huiusmodi aetatis differentia, ita in omnibus libertatibus, quae a dominis imponuntur sive in extremis dispositionibus sive per iudices vel alio legitimo modo, hoc observari sancimus, ut sint omnes cives romani constituti: ampliandam enim magis civitatem nostram quam minuendam esse censemus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.3pr.: Imperator Justinianus
Si quis sine uxore constitutus ancillam suam nomine habeat concubinae et in eadem usque ad mortem consuetudine permanserit et forsitan liberos ex ea sustulerit , sancimus omnimodo non concedi heredibus defuncti eandem vel liberos eius, si etiam liberos habuerit, in servitutem deducere, sed post mortem domini sub certo modo eripiatur in libertatem una cum subole sua, si etiam eam forsitan habuerit. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.15.3.1: Imperator Justinianus
Ipse etenim domino, dum superest, damus licentiam quomodo voluerit uti tam ancilla sua quam etiam ex ea progenita subole et in suo ultimo elogio quidquid voluerit contra eos disponere, id est sive quasi servos eos aliis legare sive in servitute heredum nominatim relinquere. sin autem taciturnitate eos praeterierit, tunc post mortem eius ad libertatem eripiantur, ut sit domini mors libertatis eorum exordium. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.15.3.2: Imperator Justinianus
Omnibus etenim uxores habentibus concubinas vel liberas vel ancillas habere nec antiqua iure nec nostra concedunt. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>