Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CJ.7.26.0. De usucapione pro emptore vel transactione.

CJ.7.26.1: Imperator Antoninus

Mancipia tua si ab eis distracta sunt, qui ius vendendi non habuerunt, vindicare ea potes. nec enim usucapi ab emptoribus potuerunt, cum illicita venditione furtum contractum sit. * ant. a. flaviano. * <a 213 pp. id. aug. anonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.7.26.2: Imperator Alexander Severus

Si contra defuncti voluntatem servos, quos propter perfectae artis peritiam heredibus suis defunctus servari testamento praecepit, tutores vendiderunt, usucapi non potuerunt. * alex. a. Marcellino. * <a 224 d. v non. mart. iuliano et crispino conss.>

CJ.7.26.3: Imperator Alexander Severus

Si matrem eius, cuius nomine quaestionem pati dicis, bona fide emptam possidere coepisti, etiamsi ipsa in causam furtivam incidit, tamen postea conceptum apud te partum usucapere potuisti. * alex. a. nepotillae. * <>

CJ.7.26.4: Imperator Alexander Severus

Venditioni ancillae consensum dedisse diversam partem si probaveris, retractando contractum, quem ipsa ratum habuit, non audietur. sed et hac probatione cessante si bona fide emptam ancillam venditore bona fide distrahente temporis spatio usuceperis, intentio proprietatem vindicantis tenere non potest. * alex. a. achilleo. * <pp. iii id. april.>

CJ.7.26.5pr.: Imperator Gordianus

Si partem possessionis mala fide possessor venumdedit, id quidem, quod ab ipso tenetur, omnimodo cum fructibus recipi potest, portio autem, quae distracta est, ita demum recte petitur a possidente, si sciens alienam comparavit vel bona fide emptor nondum complevit usucapionem. * gord. a. marino. * <a 238 pp. xii k. april. pio et pontiano conss.>

CJ.7.26.5.1: Imperator Gordianus

Violenter autem possessione amissa, priusquam in domini potestatem perveniat, usucapio emptori, etsi bona fide mercatus est, non competit. <a 238 pp. xii k. april. pio et pontiano conss.>

CJ.7.26.6: Imperator Philippus

Cum sit probatum rem pignori fuisse obligatam et postea a debitore distractam, palam est non potuisse eam quasi furtivam usucapi. * philipp. a. cum consilio collocutus dixit: * < s. die et consule.>

CJ.7.26.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sciens servum alienum citra domini voluntatem venumdans furtum committit. quod rei vitium, priusquam ad dominum eius revertatur possessio, non permittit usucapionem fieri, licet bona fide possideatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pecudi. * <a 294 d. v id. febr. cc. conss.>

CJ.7.26.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex causa transactionis habentes iustam causam possessionis usucapere possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. severo. * <a 294 >

CJ.7.26.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Eum, qui a pupillo sine tutoris auctoritate distrahente comparavit, nullum temporis spatium defendit. sed si locupletior factus emptoris pecunia post pubertatem occasionem iuris ad iniquum trahat compendium, doli mali submovebitur exceptione. * diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. * <a 294 s. viii id. dec. cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License