Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.32.0. De adquirenda et retinenda possessione.
CJ.7.32.1: Imperatores Severus, Antoninus
Per liberam personam ignoranti quoque adquiri possessionem et, postquam scientia intervenerit, usucapionis condicionem inchoari posse tam ratione utilitatis quam iuris pridem receptum est. * sev. et ant. aa. attico. * <a 196 pp. vi k. dec. dextro ii et prisco conss.>
CJ.7.32.2: Imperator Alexander Severus
Minus instructus est, qui te sollicitum reddidit, quasi in vacuam possessionem eius, quod per procuratorem emisti, non sis inductus, cum ipse proponas diu te in possessione fuisse omniaque ut dominum gessisse. licet enim instrumento non sit comprehensum, quod tibi tradita sit possessio, ipsa tamen rei veritate id consecutus es, si sciente venditore in possessione fuisti. * alex. a. gauro. * <>
CJ.7.32.3: Imperator dec.
Donatarum rerum a quacumque persona infanti vacua possessio tradita corpore quaeritur. quamvis enim sint auctorum sententiae dissentientes, tamen consultius videtur interim, licet animi plenus non fuisset adfectus, possessionem per traditionem esse quaesitam: alioquin, sicuti viri consultissimi papiniani responso continetur, ne quidem per tutorem possessio infanti poterit adquiri. * dec. a. rufo. * <a 250 pp. v k. april. decio a. ii et grato conss.>
CJ.7.32.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet possessio nudo animo adquiri non possit, tamen solo animo retineri potest. si igitur desertam praediorum possessionem non derelinquendi adfectione transacto tempore non coluisti, sed ex metus necessitate culturam eorum distulisti, praeiudicium tibi ex transmissi temporis iniuria generari non potest. * diocl. et maxim. aa. nepotianae. * <a 290 pp. k. aug. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.7.32.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum nemo causam sibi possessionis mutare possit proponasque colonum nulla extrinsecus accedente causa ex colendi occasione ad iniquae venditionis vitium esse prolapsum, praeses provinciae inquisita fide veri domini tui ius convelli non sinet. * diocl. et maxim. aa. mennoni. * <>
CJ.7.32.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si nulla iusta ex causa ingressum agrum sive vineas eum cuius meministi praeses reppererit nec ulla praescriptione vestra interpellatur petitio, restituere te possessioni cum omni causa non dubitabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. valerio. * <a 293 s. id. april. aa. conss.>
CJ.7.32.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Improba possessio firmum titulum possidendi nullum praestare potest. unde ingredientem in vacuam possessionem alieni fundi non consentiente domino vel actore, qui eius rei concedendi potestatem habuit, causam iustam possessionis adipisci non potuisse certum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. asyncrito. * <a 293 pp. v id. dec. aa. conss.>
CJ.7.32.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Per procuratorem utilitatis causa possessionem et, si proprietas ab hac separari non possit, dominium etiam quaeri placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. cyrillo. * <a 294 pp. xviii k. mart. sirmi cc. conss.>
CJ.7.32.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec ex vera venditione possessionem, quam non fuerat emptor adeptus, improbe retinere potest: ac multo minus is, qui adseveratione falsa velut emptor, cum sine obligatione pignoris pecuniam mutuo dedisset, fundum inrumpens alienum retinendi iustam habet causam. * diocl. et maxim. aa. et cc. sergio. * <a 294 pp. iii non. april. sirmi cc. conss.>
CJ.7.32.10: Imperator Constantinus
Nemo ambigit possessionis duplicem esse rationem, aliam quae iure consistit, aliam quae corpore, utramque autem ita demum esse legitimam, cum omnium adversariorum silentio ac taciturnitate firmetur: interpellatione vero et controversia progressa non posse eum intellegi possessorem, qui, licet corpore teneat, tamen ex interposita contestatione et causa in iudicium deducta super iure possessionis vacillet ac dubitet. * const. a. ad maternum. * <a 314 p. xi k. febr. triveris volusiano et anniano conss.>
CJ.7.32.11: Imperatores Arcadius, Honorius
Vitia possessionum a maioribus contracta perdurant et successorem auctoris sui culpa comitatur. * arcad. et honor. aa. petronio vic. hispaniarum. * <a 397 d. xv k. ian. mediolano caesario et attico conss.>
CJ.7.32.12pr.: Imperator Justinianus
Ex libris sabinianis quaestionem in divinas nostri numinis aures relatam tollentes definimus, ut sive servus sive procurator vel colonus vel inquilinus vel quispiam alius, per quem licentia est nobis possidere, corporaliter nactam possessionem cuiuscumque rei eam derelinquerit vel alii prodiderit, desidia forte vel dolo, ut locus aperiatur alii eandem possessionem detinere, nihil penitus domino praeiudicium generetur, ne ex aliena malignitate alienum damnum emergat, sed et ipse, si liberae condicionis est, competentibus actionibus subiugetur, omni iactura ab eo restituenda domino rei vel ei, circa quem neglegenter vel dolose versatus est. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 532 >
CJ.7.32.12.1: Imperator Justinianus
Sin autem necdum sub manibus procuratoris vel coloni vel inquilini vel servi possessio facta est, sed eam accipere desidia vel dolo supersedit, tunc ipse qui eum transmisit ex mala sua electione praeiudicium circa possessionem patiatur, ex memoratarum personarum vel machinatione vel neglegentia accedens. <a 531 - 532 >
CJ.7.32.12.2: Imperator Justinianus
Hoc etenim tantummodo sancimus, ut dominus nullo modo aliquod discrimen sustineat ab his quos transmiserit, non ut etiam lucrum sibi per eos adquirat, cum et antiqua regula, quae definivit deteriorem condicionem per servum domini nullo fieri modo, tunc locum habet, cum de damno dominus periclitetur, non cum sibi lucrum per servum adquiri desiderat: salva videlicet et in hoc casu domino rei vel ei, qui ad eam detinendam praefatas transmiserit personas, adversus eas omni actione, si qua ex legibus ei competit servata. <a 531 - 532 >