Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CJ.8.29.0. Si vendito pignore agatur.

CJ.8.29.1pr.: Imperator Alexander Severus

Praeses provinciae aditus, si probatum fuerit tuum creditorem, cui ius distrahendi pignora fuit, dolo malo fundum vendidisse, quanti tua interest restituere tibi eundem creditorem iubebit. * alex. a. agrippae. * <a 222 pp. k. sept. alexandro a. cons.>

CJ.8.29.1.1: Imperator Alexander Severus

Quod si de bonis creditoris condemnati solvi pecunia non potuerit et probatum fuerit emptorem mala fide emisse, offerenti pecuniam cum usuris, quanti fundus veniit, restituere tibi fundum cum fructibus malae fidei emptorem iubebit. <a 222 pp. k. sept. alexandro a. cons.>

CJ.8.29.2: Imperator Alexander Severus

Servos, quos nullo iure a creditore venisse dicis, pater tuus vel tu, si hereditas eius ad te pertinet, a possessoribus petere potes. quod si usucapti sunt, petat pater tuus pretium eorum a creditore, qui non iure eos servos vendidit. * alex. a. aemilio. * <a 222 pp. iii k. ian. alexandro a. cons.>

CJ.8.29.3: Imperator Alexander Severus

Si uxor tua praesidi probaverit, cum aureos triginta deberet, servos suos amplioris pretii per gratiam aureis viginti creditorem venumdedisse eumque solvendo non fuisse, iubebit emptores recepto pretio restituere servos. * alex. a. claudio. * <a 223 pp. xvi k. oct. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.8.29.4: Imperator Gordianus

Cum contra bonam fidem venditionem obligatae possessionis a creditore factam adleges, non observatis, quae in distrahendis pignoribus celebrari consueverunt, adito praeside provinciae experire actione competenti non tantum adversus creditorem, verum etiam adversus possessorem, si fraudem eum participasse cum creditore potueris docere, ut revocatis, quae mala fide gesta constiterit, et fructuum ratio et damni quod inrogatum apparuerit haberi possit. * gord. a. eudemo. * <a 240 pp. k. april. sabino ii et venusto conss.>

CJ.8.29.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si creditore pignus priusquam ei satisfieret distrahente non per collusionem emptor comparavit, successor eius de superfluo, non emptoris heres, qui rem possidet, conveniendus est. * diocl. et maxim. aa. et cc. nonnae. * <a 294 s. xvi k. ian. nicomediae cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License