Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CJ.8.50.0. De postliminio et de redemptis ab hostibus.

CJ.8.50.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Ex duobus captivis sarmatia nata patris originem ita secuta videtur, si ambo parentes in civitatem nostram redissent. quamquam enim iure proprio postliminium habere non possit quae capta non est, tamen parentum restitutio reddet patri filiam. * sev. et ant. aa. ovinio. * <a xxx pp. sine die et consule.>

CJ.8.50.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Qui cum ab hostibus interemptus sit, matris dumtaxat condicionem, quae secum filiam duxit, videtur necessario secuta. nam fictio legis corneliae, quae legitimos apud hostes defuncto constituit heredes, ad eam quae illic suscepta est non pertinet, cum eo tempore quo captus est diem suum pater obisse existimetur. <a xxx pp. sine die et consule.>

CJ.8.50.2pr.: Imperator Gordianus

Ab hostibus redempti, quoad exsolvatur pretium, in causam pignoris constituti quam in servilem condicionem videntur esse detrusi: et ideo si nummi eo nomine expensi donatio intercedat, pristinae condicioni eos reddi manifestum est. * gord. a. publiciano. * <a 241 pp. ii id. iun. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.8.50.2.1: Imperator Gordianus

Proinde si ab hostibus redemptam post dissolutum veluti naturalis pignoris vinculum in matrimonio habere coepisti, nihil est, quod de statu eius seu liberorum communium debeas pertimescere. <a 241 pp. ii id. iun. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.8.50.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum cognatos tuos nondum postliminio regressos adfirmes, sed adhuc in rebus esse humanis, et bona eorum fraudibus diversae partis dissipari, interpellatus rector provinciae providebit eum sub observatione constituere, qui stipulante servo publico satis idonee dederit. * diocl. et maxim. aa. varo. * <a 287 pp. v k. sept. diocletiano iii et maximiano conss.>

CJ.8.50.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec nos praeteriit hereditatem eius, quam incognitum erat ab hostibus interfecta an capta esset, a filio adiri non potuisse ( quando eorum bona, qui in hostium potestatem rediguntur, eo demum tempore successionis iure adquiri possunt, cum captos apud hostes mortuos esse cognoscitur) , nec super facultatibus eius, cuius incerta vita ac fortuna fuit, transigi vel iudicari potuit. * diocl. et maxim. aa. hermogeni. * <a 290 pp. v k. iun. ipsis aa. iiii et iii conss.>

CJ.8.50.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Unde posteaquam apud hostes materteram vestram fati munus implesse innotuit, tunc vobis licentia permittitur agnoscendae per bonorum possessionem successionis: non officientibus enim, quae perperam gesta sunt, si priorem gradum obtinetis, successionis compendium ad vos pertinet. <a 290 pp. v k. iun. ipsis aa. iiii et iii conss.>

CJ.8.50.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum non redemptum ab hostibus filium tuum, sed sine ullo contracto traditum a barbaris praefecto legionis dicas, postliminii ius locum habuit et ilico ingenuitati suae reddi eum praeses provinciae iubebit. * diocl. et maxim. aa. ursae. * <a 290 pp. xvi k. iun. ipsis aa. iiii et iii conss.>

CJ.8.50.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum et postliminii ius et communis utilitatis ratio exigat, ut, si qui captos ab hostibus redemerint, accepto pretio redemptos suae ingenuitati restituant, proponasque redemptorem noluisse oblatum pretium a te vel ab alio recipere, praeses provinciae efficaci instantia compellet eum legibus obtemperare et recepto eo quod pretii nomine dependitur status securitatem non inquietare. * diocl. et maxim. aa. .To. * <a 291 pp. k. febr. tiberiano et dione conss.>

CJ.8.50.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Foedissimae mulieris nequitia permovemur. cum igitur filiam tuam captam ac prostitutam ab ea quae eam redemerat ob retinendae pudicitiae cultum ac servandam natalium honestatem ad te confugisse proponas, praeses provinciae, si filiae tuae supra dictam iniuriam ab ea, quae sciebat ingenuam esse, inflictam cognoverit, cum huiusmodi persona indigna sit pretium recipere propter odium detestabilis quaestus, etiamsi pretium compensatum non est ex necessitate miserabili, custodita ingenuitate natae tuae adversus flagitiosae mulieris turpitudinem tutam eam defensamque praestabit. * diocl. et maxim. aa. claudio. * <a 291 pp. iii non. febr. tiberiano et dione conss.>

CJ.8.50.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Praeses provinciae, ne ulterius in servitutis iugo detinearis, curae habebit: qui pro sollertia tua parum ignorat magis filiorum tuorum statum tueri, quos, posteaquam redempta es, enixam te esse significas, cum eos, qui post redemptionem nascuntur, ne pignoris quidem vinculo ob pretium, quod pro his datum non est, teneri nullis auctoribus visum est. * diocl. et maxim. aa. matronae. * <a 291 pp. v id. febr. tiberiano et dione conss.>

CJ.8.50.9pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Captum ab hostibus filium, patre mortuo medio tempore, lex cornelia reversum, si in potestate patris tempore quo capiebatur fuit, suum facit heredem. * diocl. et maxim. aa. et cc. gregorio. * <a 293 pp. v id. april. aa. conss.>

CJ.8.50.9.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Unde si ex testamento ad te sive intestato successionem patris tui pertinere apud praesidem provinciae probaveris, restitui tibi res hereditarias iubebit, si non tantum postquam reversus es tempus effluxit, quantum intentionem tuam temporis prolixitate conquiescere facit. <a 293 pp. v id. april. aa. conss.>

CJ.8.50.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sicut liberis captis ab hostibus ac postliminio reversis status pristinus restituitur, sic servi domino. unde si haec, cuius meministi, ancilla patris tui fuit nec commercio redempta est, reversa dominum vel eius successorem sequitur, qui per captivitatem hanc amiserat. * diocl. et maxim. aa. et cc. apollodorae. * <a 293 s. iii k. mai. hadrianopoli aa.Conss.>

CJ.8.50.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si liberum captum te ab hostibus commercio redemit sabinus et eum vinculum pignoris superstitem remisisse tibi probetur, non libertus effectus, sed ingenuitati quam amiseras restitutus nullum filiis eius obsequium debes. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 293 s. xv k. ian. aa. conss.>

CJ.8.50.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ab hostibus capti et non commercio redempti, sed virtute militum nostrorum liberati ilico statum, quem captivitatis casu amiserant, recipiunt: servi autem dominis suis restituentur: receptos enim eos, non captos iudicare debemus, et militem nostrum defensorem eorum decet esse, non dominum. * diocl. et maxim. aa. et cc. quintianae. * <a 293 s. v k. ian. aa. conss.>

CJ.8.50.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si is, qui te ab hostibus ingenuam captam commercio redemit, sibi matrimonio coniunxit, dignitate nuptiarum et voto futurae iustae subolis vinculo pignoris tibi remisso redditos natales pristinos rationis est. * diocl. et maxim. aa. et cc. * <a 294 s. v id. mart. cc. conss.>

CJ.8.50.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ius postliminii filiam rebus humanis exempta matre, dum in servitutis ipsa necessitate per captivitatis causam fuit, eventu purgato vigore ad eius legitimam invitat hereditatem, nec tibi medii temporis fortuna, quominus res maternas successione quaesitas persequi possis, iniuriam fieri patimur. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae. * <a 294 s. xvi k. april. cc. conss.>

CJ.8.50.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Is, qui liber constitutus captus ab hostibus commercio redimitur, et antequam restituatur pro eo data pecunia, successionis iura sibi vindicare favore ingenuitatis potest, ut ex ea possit pretium pro se datum exsolvere. * diocl. et maxim. aa. et cc. mucatraulo. * <a 294 >

CJ.8.50.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Commercio redemptae filios, licet ex servo medio susceptos tempore, origini ingenuitatis matris iuxta ea quae benigne placuerunt reddi convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. basilinae. * <a 293 s. v k. sept. viminacii aa. conss.>

CJ.8.50.17pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Liber captus ab hostibus et commercio redemptus tunc demum cum pretium solverit vel hoc ei qualicumque remittatur indicio, statum pristinum recipit. * diocl. et maxim. aa. et cc. diogeniae. * <a 294 s. iii k. nov. develto cc. conss.>

CJ.8.50.17.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quo genere matre filium redimente, cum huiusmodi contractus non de mercede, sed de tristitia repudianda cogitatur, voti recipiendi filium cogitatio cum optabili condicione filium ilico matri restituit, ita ut et civilium obsequio munerum propter casum praeteritum non excusetur. <a 294 s. iii k. nov. develto cc. conss.>

CJ.8.50.17.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Pro pietatis itaque ratione ab hostibus redempto filio facti te paenitere ac de pretio quicquam tractare non convenit: dotem tamen ab eo debitam iure concesso reddi postulas. <a 294 s. iii k. nov. develto cc. conss.>

CJ.8.50.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ab hostibus captis ac postliminio reversis pro huiusmodi casu amissa, quae in eadem causa quidem durant, omnimodo directa, quae vero per usucapionem vel liberationem ex bonis subtracta vel non utendo finita esse videntur, intra annum utilem experientibus actione rescissoria restituuntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. tryphoniano. * <a 294 pp. xii k. dec. cc. conss.>

CJ.8.50.19pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Si quos forte necessitas captivitatis abduxit, sciant, si non transierunt, sed hostilis inruptionis necessitate transducti sunt, ad proprias terras festinare debere, recepturos iure postliminii ea, quae in agris vel mancipiis seu aliis rebus ante tenuerunt, etsi a fisco nostro possideantur. * valentin. valens et grat. aaa. ad severianum ducem. * <a 366 d. v k. iul. remis gratiano a. et dagalaifo conss.>

CJ.8.50.19.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Nec timeat quisquam alicuius contradictionis moram, cum hoc solum requirendum sit, utrum aliquis cum barbaris voluntate fuerit an coactus. <a 366 d. v k. iul. remis gratiano a. et dagalaifo conss.>

CJ.8.50.20pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Diversarum homines provinciarum cuiuslibet sexus condicionis aetatis, quos barbarica feritas captiva necessitate transvexerat, invitos nemo retineat, sed ad propria redire cupientibus libera sit facultas. * honor. et theodos. aa. theodoro pp. * <a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.8.50.20.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Quibus si quicquam in usum vestium vel alimoniae impensum est, humanitati sit praestitum nec maneat victualis sumptus repetitio: exceptis his, quos barbaris vendentibus emptos esse docebitur, a quibus status sui pretium propter utilitatem publicam emptoribus aequum est redhiberi. <a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.8.50.20.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Ne quando enim damni consideratio in tali necessitate positis negari faciat emptionem, decet redemptos aut datum pro se pretium emptoribus restituere aut laboris obsequio vel opere quinquennii vicem referre beneficii, habituros incolumem, si in ea nati sunt, libertatem. <a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.8.50.20.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Reddantur igitur sedibus propriis sub moderatione qua iussimus, quibus iure postliminii etiam veterum responsis incolumia cuncta servanda sunt. <a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.8.50.20.4: Imperatores Honorius, Theodosius

( 1) si quis itaque huic praecepto fuerit conatus obsistere actor conductor procuratorque, dari se metallis cum poena deportationis non ambiget: si vero possessionis dominus, rem suam fisco noverit vindicandam seque deportandum. <a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.8.50.20.5: Imperatores Honorius, Theodosius

Et ut facilis exsecutio proveniat, christianos proximorum locorum volumus huius rei sollicitudinem gerere: curiales quoque proximarum civitatum placuit admoneri , ut emergentibus talibus causis sciant legis nostrae auxilium deferendum: ita ut noverint rectores universi decem libras auri a se et tantundem a suis apparitoribus exigendum, si praeceptum neglexerint. <a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License