Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CJ.9.6.0. Si reus vel accusator mortuus fuerit.

CJ.9.6.2: Imperator Antoninus

Etsi Marcellus qui crimine falsi postulabatur vita functus est ac per hoc crimen in persona eius sit extinctum, accusatio tamen non est abolita, cum tam uxorem eius quam te eodem crimine postulatos proponas. * ant. a. eutychiano. * <a 215 pp.Vii.K.Oct. laeto ii et cereale conss.>

CJ.9.6.3: Imperator Antoninus

Si is, quem homicidii seu cuiusvis criminis postulasti reum, vita functus est, frustra ob poenam desertae accusationis conveniris, cum morte eius crimen cum poena eius sit extinctum ac per hoc tibi adempta est necessitas accusationis. * ant. a. proculo. * <a 216 pp.Iiii k.Oct.Romae sabino et anullino conss.>

CJ.9.6.4pr.: Imperator Alexander Severus

Si, ut proponis, causa pecuniaria ad emolumentum tuum spectat, licet annianus, cui falsi crimen auctor tuus intendebat, vita functus sit, non prohiberis, si quis adversus te instrumento quod in dubium vocatur uti coeperit, accusationem instituere. * alex. a. veroniciano. * <a 227 pp.Vi k.Ian.Albino et aemiliano conss.>

CJ.9.6.4.1: Imperator Alexander Severus

Quamvis enim in persona principalis rei morte subducti iam subsistere non possit , tamen si quis illo uti voluerit, intellegit se periculo criminis esse subiectum. <a 227 pp.Vi k.Ian.Albino et aemiliano conss.>

CJ.9.6.5: Imperator Gordianus

Defunctis reis publicorum criminum, sive ipsi per se ea commiserunt sive aliis mandaverunt, pendente accusatione, praeterquam si sibi mortem consciverint, bona successoribus eorum non denegari notissimi iuris est. * gord. a. rufo. * <a 238 pp.Vii k.Nov.Pio et pontiano conss.>

CJ.9.6.6pr.: Imperator Gordianus

Si quis, cum capitali poena vel deportatione damnatus esset, appellatione interposita et in suspenso constituta fati diem functus est, crimen morte finitum est. * gord. a. iuliano. * <a 239 pp.Vi k.Aug.Gordiano a. et aviola conss.>

CJ.9.6.6.1: Imperator Gordianus

Idem observatur et si accusator pendente appellationis tempore ultimum diem obisset. <a 239 pp.Vi k.Aug.Gordiano a. et aviola conss.>

CJ.9.6.6.2: Imperator Gordianus

Sin autem relegationis poenam sustinuit et in parte bonorum damnatus appellatione usus est, etiam post mortem eius nihilo minus appellationis ratio examinabitur, cum desideretur, utrum valeat nec ne particularis publicatio. <a 239 pp.Vi k.Aug.Gordiano a. et aviola conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License