Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.10.20.0. De superexactionibus.
CJ.10.20.1pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Quidquid ultra debitum elicitum fuerit a curialibus vel cohortalibus vel aliis exactoribus, in duplum eruatur, quod provincialibus restitui protinus oportebit. * arcad. et honor. aa. apollodoro procons. africae. * <a 400 d. prid. id. mart. mediolani stilichone et aureliano conss.>
CJ.10.20.1.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Si quis autem exactorum in superexactionis crimen fuerit confutatus, capitali periculo cupiditas eius amovenda atque prohibenda est, si in isdem sceleribus perseveret. <a 400 d. prid. id. mart. mediolani stilichone et aureliano conss.>