Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CJ.10.32.0. De decurionibus et filiis eorum et qui decuriones habentur quibus modis a fortuna curiae liberentur.

CJ.10.32.1: Imperatores valer., gallien.

Si, cum te pater decurionem esse voluisset, illo in rebus humanis agente honor tibi iste delatus est, tenetur quidem etiam heredes eius rei publicae ( nam in hac parte vice fideiussoris pater accipitur), sed non ante nisi tuis rebus excussis. * valer. et gallien. aa. et valer. c. caesoni. * <a 259 pp. v k. dec. aemiliano et basso conss.>

CJ.10.32.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Observare magistratus oportebit, ut decurionibus sollemniter in curiam convocatis nominationem ad certa munera faciant eamque statim in notitiam eius qui fuerit nominatus per officialem publicum perferre curent, habituro appellandi, si voluerit, atque agendi facultatem apud praesidem causam suam iure consueto: quem si constiterit nominari minime debuisse, sumptus litis eidem a nominatore restitui oportebit. * diocl. et maxim. aa. exempl. sacr. litt.* <a xxx sine die et consule.>

CJ.10.32.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum decurionatus honorem sponte susceperis, albo eximi, licet annosum te esse dicis, non potes. * diocl. et maxim. aa. iulio.* <a 285 pp. id. nov. diocletiano a.Ii et aristobulo conss.>

CJ.10.32.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum adoptivum filium ex adoptantis dignitate decurionis filium effici nulla dubitatio est, pro atrocibus iniuriis eum, quem ad vicem naturalis pignoris tibi adscribebas, a praeside provinciae illicitis corporis cruciatibus adfici non oportuit hocque congruenti poena coercebitur. * diocl. et maxim. aa. cassiano.* <a 285 pp. xii k. dec. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>

CJ.10.32.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filios in potestate patris positos ad munera seu honores non posse devocari falso tibi persuasum est. sane si ad nominationem filii consensum non accommodaveris, ob administrationem ipsius minime conveniri poteris. * diocl. et maxim. aa. alexandro.* <a 286 pp. vi id.... maximo ii et aquilino conss.>

CJ.10.32.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Expertes litterarum decurionis munera peragere non prohibent iura. * diocl. et maxim. aa. et cc. leontio.* <a 293 d. viii k. mai. aa. conss.>

CJ.10.32.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Licet indivisa bona fratres habent, nihilo minus tamen singuli suo nomine civilibus tenentur muneribus. * diocl. et maxim. aa. et cc. diogeniano.* <a 293 pp. iiii id. mai. paulino ipsis aa. conss.>

CJ.10.32.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Infamia, quae tibi abominanda est, non etiam amissionis oculorum casus quaesitum adimit honorem. * diocl. et maxim. aa. et cc. platoniano.* <a 294 d. xvi k. febr. nicomediae cc. conss.>

CJ.10.32.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In albo decurionum perscriptis patrem non habenti filios anteferri constitit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio.* <a 294 >

CJ.10.32.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ultra septuagesimum annum aetatis patrem tuum esse praeses provinciae perspexerit, eum personalium munerum vacatione perfrui providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio.* <a 294 >

CJ.10.32.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Uxorem pro marito decurione conveniri non posse procul dubio est. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximo.* <a 294 >

CJ.10.32.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec infames immunitatem habere, cum hoc privilegii, non notae sit, convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. zotico.* <a 293 d. v k. dec. aa. conss.>

CJ.10.32.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

A muneribus decurionatus nec sententia praesidis in perpetuum nec anni quinquaginta nec podagrae valitudo praestat excusationem. * diocl. et maxim. aa. et cc. proto.* <a xxxx >

CJ.10.32.14: Imperator Constantinus

Nemo iudex aliquem suo arbitrio de curia liberet. nam si quis fuerit eiusmodi infortunio depravatus, ut debeat sublevari, de eius nomine ad nostram scientiam referri oportet, ut certo temporis spatio civilium munerum ei vacatio porrigatur. * const. a. ad euagrium. * <a 313 pp. id. mart. constantino a. iii et licinio iii conss.>

CJ.10.32.15: Imperator Constantinus

Universos decuriones volumus a tabellionum officiis temperare. * const. a. hilariano correctori lucaniae et brittiorum. * <a 316 d. iii k. febr. sabino et rufino conss.>

CJ.10.32.16: Imperator Constantinus

Si quis decurio vel propriae rei causa vel rei publicae cogatur nostrum adire comitatum, is non ante discedat, quam insinuato iudici desiderio profiscendi licentiam consequatur. quod si pro sua audacia parvi aliquis hanc fecerit iussionem , indignationem competentem sortiatur. * const. a. ad hilarianum procons. africae. * <a 324 pp. vii id. iul. carthagine crispo iii et constantino iii conss.>

CJ.10.32.17: Imperator Constantinus

Qui derelicta curia militaverit, revocetur ad curiam. * const. a. ad euagrium pp. * <a 326 d. xvi k. iun. constantino a. vii et constantio c. conss.>

CJ.10.32.18pr.: Imperator Constantinus

Si ad magistratum nominati aufugerint, requirantur et, si pertinaci animo latere potuerint, his ipsorum bona permittantur, qui praesenti tempore in locum eorum ad duumviratus munera vocabuntur, ita ut, si postea reperti fuerint, biennio integro onera duumviratus cogantur agnoscere. * const. a. * <a 329 d. iii k. oct. serdicae constantino a. viii et constantio iiii conss.>

CJ.10.32.18.1: Imperator Constantinus

Omnes enim, qui obsequia publicorum munerum declinare temptaverint, simili condicione teneri oportet. <a 329 d. iii k. oct. serdicae constantino a. viii et constantio iiii conss.>

CJ.10.32.19: Imperator Constantinus

Vacuatis rescriptis, per quae munerum civilium nonnullis est vacatio praestita, omnes civilibus necessitatibus adgregentur, ita ut nec consensu civium vel curiae praestita cuiquam immunitas valeat, sed omnes ad munerum societatem conveniantur. * const. a. ad lucretium paternum. * <a 329 d. viii k. nov. heracleae constantino a. viii et constantio iiii conss.>

CJ.10.32.20: Imperatores Constantius, constans

Magistratus desertores ad eam gravitas tua faciat necessitatem condicionis urgueri, ut, quascumque pro his expensas civitas prorogavit, refundere protinus ac repraesentare cogantur. * constantius et constans aa. ordini civitatis constantiae cirtensium. * <a 340 d.Xiiii k.Febr.Naisso acindyno et proculo conss.>

CJ.10.32.21: Imperatores Constantius, constans

Curiales omnium civitatium nullam pro re privata nostra debent inquietudinem sustinere nec huiusmodi oneribus velut extraordinariis occupari, quoniam satis est , si civitatum munera per eos congrue compleantur. * constantius et constans aa. nemesiano com. * <a 340 d.Prid.Id. aug. bessae acindyno et proculo conss.>

CJ.10.32.22: Imperator Julianus

Eos indulserunt veteres principes ex materno genere curialibus antiochensis adscribi, quos patris condicio nullius vindicaret iuri civitatis. * iul. a. iuliano com. orientis. * <a 362 d.V k.Sept.Antiochiae mamertino et nevitta conss.>

CJ.10.32.23: Imperator Julianus

Providendum est eorum novitati decurionum, qui nuper nomen curiis addiderunt, ne praeteritis debitis susceptorum onerentur: sed conventis propter haec debita, qui ea praecedentibus delegationibus contraxerunt, nullam eos molestiam pro sarcina nominationis alienae sustinere patiaris. * iul. a. iuliano com. orientis. * <a 362 pp.Beryto k.Nov.Mamertino et nevitta conss.>

CJ.10.32.24: Imperator Julianus

Si quis decurio pater sit tredecim liberorum, honoratissimae munerum quieti donetur. * iul. a. leontio consulari palaestinae. * <a olo d.K.Mart.Antiochiae iuliano a.Iiii et sallustio conss.>

CJ.10.32.25: Imperatores Valentinianus, Valens

Curiales ultra terminos propriae civitatis non iubeantur a moderatoribus provinciarum sui exhibere praesentiam, nisi publica necessitas exegerit. * valentin. et valens aa. ad byzacenos. * <a 364 d.Prid.Id.Sept.Aquileiae divo ioviano et varroniano conss. >

CJ.10.32.26pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Quidam ignaviae sectatores desertis civitatium muneribus captant solitudines ac secreta et specie religionis cum coetibus monazonton congregantur. * valentin. et valens aa. ad modestum pp. * <a 373 pp.Beryto k.Ian.Valentiniano et valente aa.Conss.>

CJ.10.32.26.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Hos igitur atque huiusmodi deprehensos erui latebris consulta praeceptione mandamus atque ad munia patriarum subeunda revocari, aut pro tenore nostrae sanctionis familiarum rerum carcere illecebris, quas per eos censuimus vindicandas, qui publicarum essent subituri munera functionum. <a 373 pp.Beryto k.Ian.Valentiniano et valente aa.Conss.>

CJ.10.32.27: Imperatores Valentinianus, Valens

Privilegio militiae paternae se non vindicet, quem avitus curiae nexus adstringit. quod si militari avo et patre decurione nascetur, paternae erit succedaneus functioni. * valentin. et valens aa. mauris sitifensibus. * <a 368 vel 370 d.Viiii k.Ami.Treviris valentiniano et valente aa.Conss.>

CJ.10.32.28: Imperatores Valentinianus, Valens

Nullus qualibet praerogativa fultus a debitis muneribus habeatur immunis. * valentin. et valens aa. ad volusianum pu. * <a 365 d.Iiii k.Iul.Mediolani valentiniano et valente aa.Conss.>

CJ.10.32.29: Imperatores Valentinianus, Valens

Nati ex inquilinarum nostrae domus matrimonio et patre decurione non patrum suorum, verum matrum condicionem sequantur. * valentin. et valens aa. germaniano pp. galliarum. * <a 365 d.Iii id.Oct.Valentiniano et valente aa.Conss.>

CJ.10.32.30: Imperatores Valentinianus, Valens

Procuratores rei publicae actionibus publicis debere uti non venit in dubium. * valentin. et valens aa. ad modestum pp. * <a 370-371 >

CJ.10.32.31: Imperatores Valentinianus, Valens

Ex omnibus domibus producti, qui origine sunt curiali, ad subeundam publicorum munerum functionem protrahantur, quippe cum occultatoribus talium praeter iacturam existimationis etiam rerum discrimen incumbat, si ulterius progressi utilitatem publicam privatis studiis et patrociniis postponant. * valentin. et valens aa.Et grat. a. ad modestum pp. * <a 371 d.Iii id.Iul.Ancyrae gratiano a.Ii et probo conss.>

CJ.10.32.32: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Fabricenses ordinibus restituantur, qui originem curialem et propriae munera declinaverint civitatis: reliqui ne levi quidem inquietudine pulsentur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad neoterium pp. * <a 380 d xvi k.April.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss.>

CJ.10.32.33pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Omnes iudices provinciarumque rectores a consuetudine temerariae usurpationis abstineant sciantque neminem omnino principalium aut decurionum sub qualibet culpae aut erroris offensa cruciatibus esse subdendum. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 381 d.Xii k.Aug.Heracleae eucherio et syagrio conss.>

CJ.10.32.33.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quod si quis forte iudicum in hac pertinaciam illiciti furoris eruperit, quod audeat principalem ac decurionem et suae, si sic dici oportet, curiae senatorem tormentis subdere, viginti librarum auri illatione multatus et perpetua infamia inustus nec speciali quidem rescripto notam eluere mereatur: et officium quinquaginta librarum auri multam fisco nostro cogetur inferre, quoniam, ut pertinaciae iudicis sui resistat, liberam eidem contradicendi permittimus facultatem. <a 381 d.Xii k.Aug.Heracleae eucherio et syagrio conss.>

CJ.10.32.34pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si quis procurationem facultatum suarum curiali crediderit esse mandatam, totius dignitatis exceptione depulsa gravissima poena plectetur. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. * <a 382 d.X k.Nov.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>

CJ.10.32.34.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Ille vero, qui immemor libertatis et generis infamissimam suscipiens vilitatem existimationem suam servili obsecundatione damnaverit, tradatur exsilio. <a 382 d.X k.Nov.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>

CJ.10.32.35pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

In filiis decurionum retinendis priorum praeceptorum decreta sublimitas tua custodiat. * grat. valentin. et theodos. aaa. postumiano pp. * <a 383 d.Viii id.April.Constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>

CJ.10.32.35.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Eos quoque, qui advocationis obtentu curialia onera declinant, agere universa compellat, quae et si necessitas non exigit, tamen patria non remittit. <a 383 d.Viii id.April.Constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>

CJ.10.32.35.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Ipsos quin etiam filios magistrorum, qui ex curiali stirpe descendunt, simili modo obnoxios esse decernat. <a 383 d.Viii id.April.Constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>

CJ.10.32.36: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Exemplo senatorii ordinis patris originem unusquisque sequatur, nec valeant specialiter delata rescripta, si quis se matris origine defendens a maiore curia ad minorem transferri fortasse promeruerit: neque ulla pro more provinciae referri sinatur exceptio. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad basilium com. sacr. larg. * <a 383 d.Xvi k.Iul.Romae merobaude ii et saturnino conss.>

CJ.10.32.37: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quotienscumque se ex rescriptis nostris aliquid impetrasse contendent ii, quos obnoxios curiae vel origo fecerit vel latum inter partes iudicium designaverit, nullam prorsus spem curias declinandi ex colore sacrae iussionis accipiant. * grat. valentin. et theodos. aaa. postumiano pp. * <a 383 d. xiiii k. aug. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>

CJ.10.32.38pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Ne quis officialium poenae specie atque aestimatione curiae dedatur, nisi si quis forte curiam diffugiens ob hoc coeperit militare, ne ingenitis fungatur officiis. * grat. et valentin. et theodos. aaa. ad cynegium pp. * <a 384 d. viii id. nov. constantinopoli ricomere et clearcho conss.>

CJ.10.32.38.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Omnes itaque omnino iudices tuae censurae subditos admonebis, ne quis eorum aestimet curiae loco supplici quemquam deputandum, cum utique unumque criminosum non dignitas debeat, sed poena comitari. <a 384 d. viii id. nov. constantinopoli ricomere et clearcho conss.>

CJ.10.32.39: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Curiales, qui sese privilegio domus nostrae defendi posse crediderint, ad curiam retrahantur et propriis functionibus mancipentur et publica damna sarciant. * grat. et valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. ad eusignium pp.* <a 386 d. viii k. ian. honorio np. et euodio conss.>

CJ.10.32.40: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quilibet principalium vel decurionum vel decoctor pecuniae publicae vel fraudulentus in adscriptionibus illicitis vel immoderatus in exactione fuerit inventus, iuxta pristinam consuetudinem non solum a vobis, quibus propter loci dignitatem rerum summa commissa est, verum a iudicibus ordinariis plumbatarum ictibus subiciatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 387 d. die k. april. constantinopoli valentiniano a. iii et eutropio conss.>

CJ.10.32.41: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Decurio fortunam quam nascendo meruit suffragiis atque ambitione non mutet: et si vacare per senectutem potuerit, propter ordinationem, quae per plurimus cito definiri solet, curiam non relinquat. * grat. valentin. et theodos. aaa. cyneaio pp. * <a 387 d. prid. non. iul. constantinopoli valentiniano a. iii et eutropio conss.>

CJ.10.32.42pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Militaribus viris nihil sit commune cum curiis: nihil sibi licitum sciant, quod suae non subiectum est potestati: nullum iniuria, nullum verbere, nullum gravi pulsatione tribunus, dux ille an comes sit, curialem principalemve contingat. * theodos. arcad. et honor. aaa. abundantio com. et mag. utr. mil.* <a 392 d. prid. k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

CJ.10.32.42.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Si quis posthac temerario et inconsiderato ausu ullum ex principalibus viris usurpata attrectaverit iniuria, sciat se decem auri libris esse multandum. <a 392 d. prid. k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

CJ.10.32.43: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Omnes, qui curiali obstricti sanguine diversis se officiorum privilegiis et actuum praeiudiciis adgregarunt, reddendos muniis esse non ambiges. sed nec rescripta aut adnotationes ad munerum fugam prodesse permittimus. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 393 d. prid. id. april. constantinopoli theodosio a. iii at abundantio conss.>

CJ.10.32.44: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Nullus solius materni sanguinis vinculis illigetur, quia mulierum infirmitas numquam huiusmodi functionibus reddit obnoxios, a quibus ipsa habetur immunis. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 393 d. v id. aug. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>

CJ.10.32.45: Imperatores Arcadius, Honorius

Nominationum forma vacillare non debet, si omnes qui albo curiae detinentur adesse non possunt, ne paucorum absentia sive necessaria sive fortuita debilitet, quod a maiore parte ordinis salubriter fuerit constitutum, cum duae partes ordinis in urbe positae totius curiae instar exhibeant. * arcad. et honor. aa. ennodio procons. africae. * <a 395 d.Xvii k.Iun.Mediolani olybrio et probino conss.>

CJ.10.32.46: Imperatores Arcadius, Honorius

Ad subeunda patriae munera dignissimi et meritis et facultatibus curiales eligantur, ne tales forte nominentur, qui functiones publicas implere non possint. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. * <a 395 d.Iiii k.Oct.Mediolani olybrio et probino conss.>

CJ.10.32.47pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Curiales, qui honorariam adepti sunt comitivam, formidare debent eos, quorum sunt moderationi commissi, nec se existimare ideo meruisse dignitatem, ut iudicum praecepta despiciant. * arcad. et honor. aa. caesario pp. * <a 395 d.Iiii k.Ian.Constantinopoli olybrio et probino conss.>

CJ.10.32.47.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Quod si in eadem culpa perseverent, quinque librarum auri multae obnoxius subiugetur, honore quoque quem prodidit spoliandus. <a 395 d.Iiii k.Ian.Constantinopoli olybrio et probino conss.>

CJ.10.32.48: Imperatores Arcadius, Honorius

In successione curialium decernimus, ut, etiam si patres decesserint, teneatur agnatio. * arcad. et honor. aa. florentino pu. * <a 397 d.Xii k.Ian.Mediolani caesario et attico conss.>

CJ.10.32.49: Imperatores Arcadius, Honorius

Omnes, qui quolibet curiae iure debentur, cuiuscumque superstitionis sint, ad implenda munia teneantur. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. * <a 398 d.Id.Febr.Mediolani honorio a.Iiii et eutychiano conss.>

CJ.10.32.50: Imperatores Arcadius, Honorius

Omnes omnino curiales in originalibus ac debitis perpetuo curiis perseverent, et qui ex his ad provinciarum regimen atque administrationem qualibet fraude atque ambitione pervenerint, sciant se non solum in sua curia remansuros, sed etiam cunctis rursus ab exordio muneribus servituros. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d.Viii k.Nov.Constantinopoli honorio a.Iiii et eutychiano conss.>

CJ.10.32.51pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Quamvis provisum fuerat congruae emendationis occursu, quemadmodum curiales militiae nomine et honore suspenso officiis redderentur, tamen quia hoc callido consilio reppererent, ut evitatis provinciae suae finibus, tamquam his eorum tantum interdictis fuisset accessus, peregrinos expeterent commeatus, ne diutius in perniciem curiarum latitandi spes et solacium eos impunitatis exacuat, horum cupiditatibus obviamus, ut ex eorum bonis, qui se vel prosecutioni vel muniis civitatum interdictae dudum ambitione militiae vel qualibet fraude subtrahere conati fuerint, curiis quas deseruerant consulatur. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 d.Xvii k.Sept.Theodoro vc.Cons.>

CJ.10.32.51.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Itaque si vocati edictis intra anni metas ( ii tamen, qui manifestis curiae nexibus illigantur) latere potius quam redire maluerint, sciant post emensum annum interpellatis provinciarum moderatoribus ex facultatibus suis curiis quas destituerunt consulendum. neque enim de immaturo praeiudicio temporis possunt brevitatem causari. <a 399 d.Xvii k.Sept.Theodoro vc.Cons.>

CJ.10.32.52: Imperatores Arcadius, Honorius

Quis tam inveniri iniquus arbiter rerum potest, qui in urbibus magnifico statu praeditis ac votiva curialium numerositate locupletibus ad iterationem quempiam transacti oneris compellat, ut, cum alii necdum paene initiati curiae sacris fuerint, alios continuatio et repetitae saepe functiones adficiant? * arcad. et honor. aa. probino procons. africae. * <a 397 d.Xvi k.April.Mediolani caesario et attico conss.>

CJ.10.32.53: Imperatores Honorius, Theodosius

Duumvirum impune non liceat extollere potestatem fascinum extra metas territorii propriae civitatis. * honor. et theodos. aa. euchario procons. africae. * <a 412 d.Vi id.Mart.Ravennae honorio viiii et theodosio v aa.Conss.>

CJ.10.32.54: Imperatores Honorius, Theodosius

Generali lege sancimus, ut, si quis tuum decurionem curiae vindicare maluerit, si praesidis desit copia, eundem manus iniectione concessa sciat ad examen cognitoris resultantem esse deducendum, ita ut moderator provinciae, si quaestio fortasse fiducis defensionis ulla generatur, nisi intra tres menses causam originis competenti disceptatione cognoverit atque convictum cum poena restituerit debitis muneribus vel liberum ab inquietudine pronuntiaverit, decem librarum auri multam cogatur exsolvere, eius etiam officium pari damni inrogatione teneatur. * honor. et theodos. aa. aplladio pp. * <a 416 d.V non.Mai.Ravennae theodosio a.Vii et palladio conss.>

CJ.10.32.55: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si quis decurio aut subiectus curiae ausus fuerit ullam adfectare militiam, nulla praescriptione temporis muniatur, sed ad condicionem propriam retrahatur, ne ipse vel eius liberi post talem ipsius statum procreati quod patriae debetur valeant declinare. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. * <a 436 d.Iii non.April.Constantinopoli isidoro et senatore conss. >

CJ.10.32.56pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Alexandrinis principalibus, etsi advocatione fungantur, nihilo minus peregrinationi incumbat, nec cura publica nisi in sua tantum civitate committatur. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. * <a 436 d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli isidoro et senatore conss. >

CJ.10.32.56.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Et primus curiae, cum muneribus universis expletis ad summum pervenerit gradum, comitivae primi ordinis fruatur post biennium dignitate praestita, in curialibus tamen permaneat. <a 436 d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli isidoro et senatore conss. >

CJ.10.32.57: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quinque summates ordinis alexandrini corporalibus iniuriis immunes esse censemus , ut voce libera commoditates patriae defendant, cum possint, si quid egerint criminose, pecuniariis coerceri dispendiis. aestimabuntur autem praesente curia viri spectabilis augustalis iudicio. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. * <a 436 d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli isidoro et senatore conss. >

CJ.10.32.58: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Eum, qui triginta annos in alexandrina civitate civilibus inhaeserit muneribus, corporalibus muniis, non pecuniariis excusari convenit: habita consideratione videlicet meritorum, ut hoc bene cogniti privilegium consequantur nec eo passim fruantur indigni. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. * <a 436 d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli isidoro et senatore conss. >

CJ.10.32.59pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si quos spontaneos hypomnematographi munificos suis exhortationibus ad publicas nominaverint functiones, iubemus non expectandum esse consensum pro tempore viri spectabilis augustalis, qui fit plerumque venalis, sed utriusque partis sufficere voluntatem, ut incipiat functio, quam nullus incusat: tunc ad memoratum iudicem tam nominati quam etiam creatores consona relatione currente. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. * <a 436 d.Prid.Non.Aug.Constantinopoli isidoro et senatore conss. >

CJ.10.32.59.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quam si suscipere vel confirmare distulerit, sciat se viginti quinque auri librarum condemnatione plectendum. <a 436 d.Prid.Non.Aug.Constantinopoli isidoro et senatore conss. >

CJ.10.32.60pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nullus, qui nexu generis curiae tenetur obnoxius, per substitutam quamcumque personam curiales impleat functiones, sed ipse per se debitum patriae munus exsolvat, etsi spectabili dignitate decoratus sit, nisi hoc ei speciali beneficio sit concessum. * theodos. et valentin. aa. thomae pp. * <a 442 d.V k.Mart.Constantinopoli eudoxio et dioscoro conss.>

CJ.10.32.60.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ii vero, qui honorario titulo illustrem dignitatem consecuti sunt, per substitutos periculo suarum facultatum curiae muneribus satisfacere non vetentur. <a 442 d.V k.Mart.Constantinopoli eudoxio et dioscoro conss.>

CJ.10.32.61pr.: Imperator Leo

Neque dorotheum virum illustrem et totam eius substantiam neque irenaeum virum spectabilem tribunum et notarium, etsi ante paternas illustres dignitates natus est, ullam inquietudinem pro curiali genere et condicione sustinere decernimus: liberos quoque eorum, vel qui iam sunt vel futuri, eorumque posteros, quotienscumque continuata temporum et successionum perpetuitate nascentur, a curiali condicione et functione esse liberos: lege divae memoriae iuliani, quae de materno curialium antiochenae civitatis genere promulgata est, nihil in persona viri illustris dorothei vel viri spectabilis irenaei vel adversus facultates eorum vel adversus liberos eorundem, qui iam vel nati sunt vel postmodum quoquo tempore nascentur, vel adversus substantias eorum roboris habitura, * leo a. viviano pp. * <a 457-465 >

CJ.10.32.61.1: Imperator Leo

Circa alias sane universas personas de materno genere ad memoratae antiochenae civitatis tantummodo curiam pertinentes eandem legem praecipimus obtinere propriam firmitatem. <a 457-465 >

CJ.10.32.62pr.: Imperator Leo

Si ille, qui ex filia decurionis antiochenae splendidissimae civitatis et patre, qui nullius alterius civitatis muniis debeatur, procreatus est, sub examine provincialis iudicis vel sponte confessus vel certe convictus fuerit, quod ex filia sit curialis progenitus et albo decurionum adscriptus fuerit, nullam sibi superesse facultatem negandae vel evitandae condicionis existimet et curialem non adspernari fortunam avi materni sui pertemptet nec dubitet se muniis curialibus subiacere. * leo a. constantino pp. * <a 457-465 >

CJ.10.32.62.1: Imperator Leo

Quod si quem curia, de qua praesens sanctio loquitur, natum ex filia curialis minime secundum praestitutam ordinationem sibi sociandum curaverit, prolem eius pulsare nullo modo penitus poterit: nec enim patimur conventionem eiusmodi praetermisso filio, quem filia curialis ediderat, a nepote vel pronepote vel ulterius incipere. <a 457-465 >

CJ.10.32.63: Imperator Leo

Docticii viri clarissimi iuvenis fortuna super curiali condicione nullo modo inquietanda nec facultatibus eius, sed eo, qui huiusmodi conamen inierit, sacrilegii poenam luituro omnes, qui post peractam illustrem administrationem vel adhuc in ea posito patri suo giguntur, a curialium intentione defendantur una cum paternis sine dubio substantiis, quas cum persona patris a curiali nexu liberas esse nemo dissimulet. * leo a. ad senatum. * <a xxx >

CJ.10.32.64pr.: Imperator Zeno

Neminem ex his, qui obnoxii curiae constituti ab initio felicissimi nostrae pietatis imperii comitum privatarum nostrae vel augustae partis, seu comitis largitionum vel comitis domesticorum, quaestoris vel magistri officiorum ad actum administrationis gerendum provecti sunt vel in posterum provehentur, ob hoc curialium munerum laqueos volumus evitare: sed obligatos cum liberis suis quandocumque progenitis et facultatibus suis post administrationem depositam curiae commoditatibus inservire, nisi forte aliis privilegiis super hoc legibus cognitis muniantur. nam alia universa legitima vel ex constitutionibus data privilegia integra volumus illibataque observari. * zeno a. sebastiano pp. * <a xxx >

CJ.10.32.64.1: Imperator Zeno

Ne tamen indulti honoris inane nomen retinere videantur, dignitatum titulis potiantur, per substitutos suarum periculo facultatum curialibus muneribus respondentes habeant integra illibataque privilegia dignitatis. <a xxx >

CJ.10.32.64.2: Imperator Zeno

Eos vero, qui vel praefatas dignitates ante initium nostri imperii consecuti sunt, cum facultatibus suis et post eam dignitatem progenitis filiis a curialibus nexibus vel onere decernimus liberari. <a xxx >

CJ.10.32.64.3: Imperator Zeno

Hos autem, qui quocumque tempore patricii vel consules aut consulares facti sunt aut in posterum fuerint, aut magistri militum vel praefecti praetorio orientis vel illyrici vel urbis administrationem in actu positi quandoque gesserunt aut postea gesserint, omnimodo cum facultatibus suis et post eam dignitatem progenitis filiis a curiarum nexibus vel onere decernimus liberari. <a xxx >

CJ.10.32.66pr.: Imperator Anastasius

Divae memoriae zenonis sacratissimam constitutionem, quae de curialibus post certas excelsas administrationes seu dignitates condicionis nexu liberandis lata est, in hac tantummodo parte duximus corrigendam, qua cavetur eos etiam, qui ante eandem constitutionem, ab initio tamen eiusdem divae recordationis zenonis imperii, comitis privatarum nostrae vel piissimae augustae partis, seu comitis largitionum vel comitis domesticorum, quaestoris aut magistri officiorum licet ad actum administrationis gerendum provecti sunt, minime curialium munerum laqueos ob hoc evitare, sed obligatos cum liberis suis quandocumque progenitis et facu ltatibus suis post administrationem depositam curiae commoditatibus inservire, nisi forte aliis privilegiis super hoc legibus cognitis muniantur. * anastas. a. polycarpo pp. * <a 497-499 >

CJ.10.32.66.1: Imperator Anastasius

His etenim, qui memoratas administrationes vel unam ex his peregerunt, nec non liberis et rebus eorum beneficium, quod ante per illustrem administrationem peractam eis adquisitum est, intactum illibatumque iubemus servari, ut relaxatione condicionis et munerum curialium per anteriores principales dispositiones sibi concessa tam ipsi quam liberi eorum post huiusmodi administrationem adeptam procreati una cum propriis substantiis potiantur, etsi contigit eos post divae memoriae zenonis constitutionem sive per se sive per substitutos suos curiae competentia munera subisse: eadem videlicet constitutione divae memoriae zenonis ex die quo promulgata est suas vires obtinente, cum conveniat leges futuris regulas imponere, non praeteritis calumnias excitare. <a 497-499 >

CJ.10.32.67pr.: Imperator Justinianus

Curialibus consortiis consulentes censemus, ut nemo sibi blandiatur et non certis modis sese liberum esse existimet, sed pro nostra forma tantummodo sciat posse libertatem sibi curialis competere condicionis: omnibus anterioribus modis, quos non comprehendit praesens sanctio, ex praesenti die antiquandis. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 >

CJ.10.32.67.1: Imperator Justinianus

Si quis igitur vel summum patriciatus honorem fuerit consecutus, sive infulis consultatus honorarii aut ordinarii fuerit ampliatus, ut vel consul vel consularis efficiatur, seu praefectorum praetorio infulas susceperit gubernandas, vel urbicariam ( in ipso tamen actu) meruerit praefecturam, nec non magistri militum officium gerendum susceperit, is gaudeat se huiusmodi condicionis esse exsortem et liberum cum suis facultatibus suaque posteritate, quam postquam meruit dignitatem vel actum gessit ediderit, anterioribus filiis in condicione pristina remansuris. <a 529 >

CJ.10.32.67.2: Imperator Justinianus

Tam praefecturae quaestoris quam viri eloquentissimi fisci patroni tam praefecturae, quae orientalibus et illyricianis praesidet sedibus, quam urbicariae nexibus curiae liberantur, cum ad fisci patronatum pervenerint, una cum substantiis et liberis suis, quos vel ante habuerint vel postquam ad eundem gradum provecti sunt. <a 529 >

CJ.10.32.67.3: Imperator Justinianus

Viri etiam clarissimi principes argentium in rebus curiae libertatem ex antiquis legibus consecuti sunt, et viri spectabiles proximi sacri scrinii memoriae et sacrarum epistularum nec non sacri scrinii libellorum sacrarumque cognitionum et dispositionum cum substantiis suis et liberis, quos post emensa stipendia susceperant. <a 529 >

CJ.10.32.67.4: Imperator Justinianus

Hoc etiam nos corroborantes intuitu laborum, quos multos longo prolixoque tempore pertulerunt, intactum illibatumque conservamus, ut ii omnes fortuna curiali liberentur cum sua substantia suaque subole secundum ea quae praediximus. <a 529 >

CJ.10.32.67.5: Imperator Justinianus

Ex aevo autem sequente progenitos antea nullius futuri fisci patroni liberos concedimus liberandos, ut ne, quod summis apicibus dignitatum non est concessum, hoc alii sibi audeant vindicare: sed progeniti filii ante, quam ad fisci patronatum pervenerint, in condicione pristina remaneant. <a 529 >

CJ.10.32.67.6: Imperator Justinianus

Aliis autem modis, quam his, quos singillatim enumeravimus, sive legibus antiquis comprehensi sunt ( qualis erat is, quem ex tribus maribus concessum ante fuerat patri maximo senatui sociare) sive comprehensi anterioribus scitis non fuerant, liberationem competere cuidam curialis fortunae nullo patimur modo: sed sive pragmatica sanctio super hoc processit sive sententia eminentissimae praefecturae, sive alius quicumque modus excogitatus est, omnia ea penitus vacuari et pro infectis haberi, et curialia corpora suis reddi civitatibus et substantias eorum subiacere nulla excusatione eis penitus competente. <a 529 >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License