Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CJ.10.34.0. De praediis curialium sine decreto non alienandis.

CJ.10.34.1pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Si quis decurionum vel rustica praedia vel urbana venditor necessitate coactus addicit, interpellet iudicem competentem omnesque causas singillatim quibus strangulatur exponat et ita demum distrahendae possessionis facultatem accipiat, si alienationis necessitatem probaverit. infirma enim erit vinditio, si haec fuerit forma neglecta. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 386 d.Viii k.Dec.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>

CJ.10.34.1.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Ita enim fiet, ut nec immoderatus venditor nec emptor, cuiuscumque sit condicionis, inveniatur iniustus. denique nihil erit postmodum, quo venditor vel circumventum se insidiis vel oppressum potentia comparatoris queri debeat, quandoquidem sub fide actorum et de necessitate distrahentis et de voluntate patuerit comparantis. <a 386 d.Viii k.Dec.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>

CJ.10.34.1.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quod si quis contra vetitum occultis molitionibus per suppositas fraude personas cuiuslibet loci, quem tamen decurio distrahat, comparator extiterit, sciat se pretio quod dedit esse privandum et locum quem comparavit cum fructibus esse restituendum. <a 386 d.Viii k.Dec.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>

CJ.10.34.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nec venditio rei hereditariae curiae adquisitae aut debitoris hereditarii qui solverit liberatio aliter admittenda est, nisi apud acta totius vel maioris partis ordinis intercedente decreto ineundi contractus vel dissolvendae obligationis causa probetur. * theodos. et valentin. aa. florentino pp. * <a 428 d.V id.Iun.Constantinopoli felice et tauro conss.>

CJ.10.34.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ita enim id quod ex ea redigitur ad praediorum iubemus comparationem expendi, quorum reditus omnes, sicut dictum est, eiusdem curiae publicis muneribus, quae solacio egere constiterit, iustissime servabuntur: ex consensu omnium et maxime ditiorum, vel idonea fideiussione oblata conductoribus eligendis. <a 428 d.V id.Iun.Constantinopoli felice et tauro conss.>

CJ.10.34.3pr.: Imperator Zeno

Curiales vendere quidem res immobiles vel mancipia rustica prohibemus sine interpositione decreti: donationes vero vel permutationes vel quoslibet alios etiam sine decreto permittimus celebrare contractus, quoniam et sacrae constitutiones, quae super hoc a retro principibus latae sunt, in plurimis suis partibus de pretio non redhibendo locutae sunt, ut ex hoc apertissime detur intellegi solum emptionis decurionibus sine decreto interdictum fuisse contractum. * zeno a. sebastiano pp. * <>

CJ.10.34.3.1: Imperator Zeno

Cum tamen venditione intercedente, ut dictum est, decretum agitur, nihil eos vel qui ab his comparant dispendium, cuiuscumque personae vel causae vel theatralis liberalitatis nomine, quod frequenter fieri dicitur, sustinere decernimus, ne ex tabella decretum recitari, sed curialium vel maioris partis curiae relatione currente sine ulla malignitate referentium vel damno contrahentium ad confrimandam emptionem competentis iudicis proferri sententiam. <>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License