Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CJ.10.55.0. De his qui non impletis stipendiis sacramento soluti sunt.

CJ.10.55.1: Imperator Antoninus

Ignominiae causa sacramento liberati honoribus abstinere debent, a muneribus autem civilibus excusati non sunt. * ant. a. verino. * <a xxx >

CJ.10.55.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum ob provectae aetatis senium sis dimissus, honestam missionem consecutum te esse ambigi non potest. * diocl. et maxim. aa. caro veterano. * <a xxx >

CJ.10.55.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Habebis itaque a civilibus muneribus nec non etiam honoribus vacationem: non tamen ea privilegia, quae his competunt qui pleno stipendiorum numero funguntur, usurpare te ius permittit, quando non perfecto statuto militiae tempore nec omnibus stipendiis decursis sacramento solutum te esse etiam ipse confitearis. <a xxx >

CJ.10.55.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Veteranis ita demum honorum et munerum personalium vacatio iure conceditur, si post vicesimum annum militiae, quam in legione vel vexillatione militaverunt, honestam vel causariam missionem consecuti esse ostendantur. * diocl. et maxim. aa. philopatori. * <a xxx >

CJ.10.55.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Unde cum te in cohorte militasse commemoras, intellegis supervacuo vacationem tibi velle flagitare. <a xxx >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License