Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CJ.12.35.0. De re militari.

CJ.12.35.1: Imperator Antoninus

Stipendia et donativa temporis, quo apud hostes fuisse te dicis, restitui tibi postliminio regresso restitutoque non iure desideras. * ant. a. annaeo mil. * <a x>

CJ.12.35.2: Imperator Antoninus

Viginti stipendia si implestis, sordida munera militiae vobis non indicentur. * ant. a. mil. cohortis primae. * <a xxx >

CJ.12.35.3: Imperator Antoninus

Milites ignominia missi, cum infamia notantur, nullis honoribus, qui integrae dignitatis hominibus deferri solent, uti possunt. habeant autem morandi ubi velint potestatem, praeterquam in eis locis, quibus specialiter arcentur. * ant. a. iuliano. * <a xxx >

CJ.12.35.4: Imperator Alexander Severus

Defunctorum in desertione bona confiscari divus marcus et antoninus pater meus constituit. * alex. a. attico. * <a xxx >

CJ.12.35.5pr.: Imperator Gordianus

Cum adlegatis septem annos in desertione egisse maritum sororis vestrae et indulgentia nostra esse restitutum, non recte desideratis, ut id tempus, ac si in castris fuerit, habeatur. * gord. a. valentino et aliis mil. * <a xxx >

CJ.12.35.5.1: Imperator Gordianus

Proinde excepto eo tempore, quod ad desertores pertinet, restitutus nostra indulgentia residuo militare debebit: ideoque nec stipendia temporis, quo in desertione fuerit, exigere poterit. <a xxx >

CJ.12.35.6: Imperator Gordianus

Semel causaria missis militibus instauratio non solet concedi obtentu recuperatae valitudinis melioris, quando non temere dimittantur, nisi quos constet medicis denuntiantibus et iudice competente diligenter etiam investigante vitium contraxisse. * gord. a. bruto mil. * <a xxx >

CJ.12.35.7: Imperator Gordianus

Frustra vereris, ne nota, quae propter delictum militare intercessit, existimationem tuam iam veterani laesisse videatur, maxime cum nec ex eo delicto, quod et in paganorum potest cadere personam, notatos milites post missionem placuerit esse famosos. * gord. a. domno veterano. * <a xxx >

CJ.12.35.8: Imperator Philippus

Causaria missus nulla existimationis macula adspergitur. * philipp. a. et philipp. c. maccio. * <a xxx >

CJ.12.35.9: Imperator Constantinus

Si quis barbaris scelerata factione facultatem depraedationis in romanos dederit , vel si quis alio modo factam diviserit, vivus amburatur. * const. a. et c. aelio pp. * <a 323 d. iiii k. mai. severo et rufino conss.>

CJ.12.35.10: Imperator constans

Quicumque militum ex nostra auctoritate familias suas ad se venire meruerint, non amplius quam coniugia liberos, servos etiam de peculio castrensi emptos neque adscriptos censibus ad eosdem excellentia tua dirigi faciat. * constans a. titiano pp. * <a 349 d. iii k. iun. limenio et catullino conss.>

CJ.12.35.11: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Tribuni vel milites nullam evagandi per possessiones habeant facultatem: cum signis propriis in mansionibus solitis ac publicis maneant: aut si quis tam necessaria scita contempserit, de eo ac tribuno eius ad nostram scientiam rectorum ac defensorum relationibus protinus referatur, quatenus severissime in eos animadvertatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 384 d. iiii id. april. constantinopoli ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.35.12: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Cum supra virentes fluminum ripas omnis legionum multitudo consistit, id provida auctoritate decernimus, ut nullus omnino immundo fimo sorditatis fluentis commune poculum polluat, neve abluendo equorum sudore deproperus publicos oculos nudatus incestet, sed procul a cunctorum obtutibus in inferioribus partibus fluviorum hoc ipsum faciat. * theodos. arcad. et honor. aaa. ricomeri com. et mag. utr. mil.* <a 391 d. vi k. iun. vincentiae tatiano et symmacho conss.>

CJ.12.35.13pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Nemo miles ex his, qui praesentes divino obsequio nostrae clementiae deputati sunt et qui in hac esse urbe praesente comitatu concessi sunt quive de aliis numeris vel legionibus sunt, vel sibi vacet vel aliena obsequia sine nutu principali peragere audeat. qui autem in huiusmodi facinore fuerint convicti, militia exuti poenas consentaneas luere compellantur: ii autem, qui in privato obsequio militem retinere fuerint reperti, quinque libris auri multae nomine feriantur. * arcad. et honor. aa. romuliano pu. * <a 398 d. k. febr. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.35.13.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Sin vero quisquam missus a numero vel a tribuno ad comitatum serenitatis nostrae pervenerit ( aliter enim eos hoc facere vetamus), ilico se viris illustribus comitibus, sub quorum regimine constituti sunt, offerre festinet et causas profectionis exponat, ut et responsum caeleste mereatur et citam remeandi accipiat facultatem. <a 398 d. k. febr. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.35.13.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quos autem milites per provincias relictis propriis numeris passim vagari praesides earum cognoverint, correptos faciant custodiri, donec de his clementiae nostrae auribus intimetur et, quid fieri oporteat, decernamus. <a 398 d. k. febr. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.35.14pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Contra publicam utilitatem nolumus a numeris ad alios numeros milites nostros transferri. sciant igitur comites vel duces, quibus regendae militiae cura commissa est, non solum de comitatensibus ac palatinis numeris ad alios numeros milites transferri non licere, sed ne ipsis quidem seu de comitatensibus legionibus seu de riparensibus castricianis ceterisque cuiquam eorum transferendi militem copiam attributam, nisi hoc augusta maiestas publicae utilitatis gratia fieri iusserit: quia honoris augmentum non ambitione, sed labore ad unumquemque convenit devenire. * arcad. et honor. aa. stilichoni mag. mil. * <a 400 d.Xiiii k.April.Mediolani stilichone et aureliano conss.>

CJ.12.35.14.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Quod si contra fecerint, per singulos milites singulas auri libras a se noverint exigendas. <a 400 d.Xiiii k.April.Mediolani stilichone et aureliano conss.>

CJ.12.35.15pr.: Imperator Leo

Milites, qui a re publica armantur et aluntur, solis debent publicis utilitatibus occupari nec agrorum cultui et custodiae animalium vel mercimoniorum quaestui , sed propriae muniis insudare militiae. * leo a. aspari mag. mil. * <a 458 d.Prid.Non.Iul.Constantinopoli leone a.Cons.>

CJ.12.35.15.1: Imperator Leo

Nullam praeterea ex militibus posthac praedictis obsequiis vacare magnitudo tua patiatur, sed frequentes esse in numero suo iubeat, ut armorum quotidiano exercitio ad bella se praeparent. <a 458 d.Prid.Non.Iul.Constantinopoli leone a.Cons.>

CJ.12.35.15.2: Imperator Leo

Quod si quis ex militaribus iudicibus ullos militum tam divinis quam regiis vel privatis domibus ac possessionibus diversisque aliis obsequiis contra interdictum serenitatis nostrae crediderit deputandos, sciat ab eo, qui contra vetitum fecerit, et ab eo, qui ausus accipere militem fuerit, per singulos milites singulas libras auri protinus exigendas. <a 458 d.Prid.Non.Iul.Constantinopoli leone a.Cons.>

CJ.12.35.16: Imperator Leo

Militares viros civiles curas adripere prohibemus, aut si aliquam huiusmodi sollicitudinem forte susceperint, et militia statim et privilegiis omnibus denudari decernimus: formidantibus his motum nostrae serenitatis, qui temeritate saluberrimis statutis obviam ire temptaverint. * leo a. dioscoro pp. * <a xxx >

CJ.12.35.17pr.: Imperator Zeno

Neminem in ullo numero equitum vel peditum vel in quolibet limite sine nostri numinis sacra probatoria in posterum sociari concedimus, consuetudine quae hactenus tenuit antiquata, quae magisteriae potestati vel ducibus probatorias militum facere vel militibus adiungere licentiam tribuebat, ut ii tantum in numeris vel in limitibus militent, qui a nostra divinitate probatorias consequuntur. * zeno a. marciano mag. mil. * <a 472? >

CJ.12.35.17.1: Imperator Zeno

Viros autem eminentissimos pro tempore magistros militum nec non etiam viros spectabiles duces, si supplere numeros pro his qui fatalibus sortibus decrescent necessarium esse putaverint, veritate discussa per suggestionem suam nostrae mansuetudini declarare, qui et quanti et in quo numero vel limite debeant subrogari, ut ita demum, prout nostrae sederit maiestati, divina subnotatione subnixi militiam sortiantur; officio, quod tuae sublimitatis actibus obsecundat, centum librarum auri dispendio feriendo, si ex aliqua parte, quae statuit nostra serenitas, fuerint violata. <a 472? >

CJ.12.35.18pr.: Imperator Anastasius

Tam collatores et provinciales quam fortissimos milites prout oportet gubernari minimeque laesionem aliquam seu dispendium perpeti properantes necessarium esse perspeximus dicatissimos milites, qui de diversis praesentalibus numeris per orientis partes noscuntur consistere, virorum spectabilium ducum iussionibus oboedire, ut, quidquid emerserit, quod pro communi securitate curandum est, hoc protinus utpote militari praesidio in proximis locis constituto competens possit mereri remedium: ita videlicet, ut etiam agentibus causas tam criminaliter quam civiliter praefati milites iam non apud magnificam magisteriam per orientem potestatem vel ex sententiis seu praeceptionibus eius, sed per interlocutiones seu dispositiones tam excelsae tuae sedis, sub cuius iurisdictione consistunt, quam eorundem ducum respondeant. * anastas. a. iohanni mag. mil. praesentalium. * <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.1: Imperator Anastasius

Eo scilicet observando, ut ad responsum, qui de officio tuae sublimitatis huc usque ad praedictam magisteriam per orientem potestatem moris erat destinari, viris spectabilibus ducibus inhaesurus mittatur tam per se quam per adiutores suos eosdem iudices observare et iussiones eorum implere curaturus: licentia ei non deneganda, etiam ad responsum, qui de officio alterius viri excelsi magistri militum praesentalis pro hac nostra dispositione destinatur, in locis, in quibus apparitionis tuae sublimitatis ad responsum non contigerit reperiri, suam sollicitudinem pro emergentibus maxime causis peragere. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.1a: Imperator Anastasius

Cuius etiam illi qui de altero officio mittendus est praebemus facultatem, ut non tantum per adiutores suos, id est ad responsum, sed etiam invicem se adiuvando nec publicis nec privatis causis vel exsecutionibus abesse videantur. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.1b: Imperator Anastasius

Ad singulos etenim duces ad responsum de apparitionibus vestris non prospeximus oportere destinari, ne per multitudinem eorum qualibet machinatione damna contra milites nostros augeri contingat. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.2: Imperator Anastasius

Ut autem omnifariam tam publicae commoditati quam fortissimis prospiciatur militibus, sportularum nihilo minus exactionem merito censuimus moderandam. et iubemus nec ipsis ad responsum nec adiutoribus eorum pro criminalibus seu civilibus causis, etsi ex publicis causis descendere vel ad publicam causam pertinere dicantur, licere aliquid plus quam unum solidum a singulis vel nolentibus vel spontanea voluntate offerentibus suscipere militibus, ita ut, si universitas numeri seu principiorum monenda sit, duplicata quantitate tantummodo sportulas accipiant: in his etenim causis nec plures quam duos primates, quorum nomina semel ac primum gestis intervenientibus fuerint publicata, patimur conveniri, syndico videlicet, prout consuetudo deposcit legibusque cautum est, ordinando. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.2a: Imperator Anastasius

Hoc quoque adiecto, ut pro omnibus quibuslibet expensis ingressus in iudicio duciano faciendi unum tantum solidum nihilque amplius milites vel syndici litigantes dependere compellantur, ut huiusmodi solacium ad commodum ad responsum et eius adiutorum et exceptorum proficiat: nihil sibi usurpare vel suo nomine poscere vel viris devotis principibus, qui ducianum observant iudicium, vel duciana apparitione de praefatis litibus concedendis: ita videlicet, ut super litis expensis in personis etiam eorum, quicumque milites pulsare maluerint, eadem forma servetur. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.3: Imperator Anastasius

Erit autem arbitrii atque aestimationis virorum spectabilium ducum pro qualitate negotiorum vel quantitate, quae devotissimis militibus ab adversariis eorum ingeritur, vel suam audientiam interponere litigiis vel eorum discussionem dicatissimis principiis seu arbitris in locis degentibus committere. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.4: Imperator Anastasius

Quibus viris spectabilibus ducibus et eos observantibus ad responsum seu adiutoribus eorum curae sit, si quando ad eosdem duces milites fuerint arcessiti vel de locis in quibus constituti sunt movere praecepti, ne quolibet modo curiales seu collatores quibusdam adficiantur dispendiis, ita scilicet, ut pro militibus inspiciendis, quandocumque voluerint viri spectabiles duces etiam praesentales devotissimos milites adhibere, non immodicam multitudinem eorum tempore pacis convocare procurent. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.5: Imperator Anastasius

Sin vero etiam necessitate poscente milites ad alia perveniant loca, laesionibus contra curiales seu collatores nihilo minus modis omnibus abstineant. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.5a: Imperator Anastasius

Et si tam eundo quam redeundo triginta tantum dies oportet eos proficisci, ipsi suas expensas sibi praebendas collatoribus seu curialibus minime praegravandis suscipere non cessent: sin autem ulteriore tempore in aliis locis necesse sit eos commorari, expensas eis ulterioris ut dictum est temporis, ad quae pervenerint loca, ministrari. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.6: Imperator Anastasius

Quoniam vero comperimus quosdam temerario atque iniquo proposito anteriore tempore certos e memoratis militibus tam in iudicio sublimitatis tuae quam apud excelsam magisteriam per orientem potestatem in accusationem deduxisse et eos eodem tempore ad diversa quoque protraxisse iudicia diversasque super isdem personis isdemque causis et negotiis prolatas fuisse sententias, ne postea nihilo minus tantae contra milites nostros insidiae tantaque confusio querellis, quas eis ingeri contingit, generetur, nemini licere apud sedem magnitudinis tuae accusatione contra militem seu milites praesentales deposita conventioneque oblata eundem vel eosdem milites criminaliter seu civiliter per iussionem virorum spectabilium ducum inquietare, antequam negotium ex priore actione prioreque conventione finem legitimum sortiatur. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.6a: Imperator Anastasius

Idemque versa vice observari, ut, si quidam miles seu milites praesentales iussione viri spectabilis ducis incusati ac moniti fuerint, licentia denegetur agenti postulationem seu accusationem in iudicio tuae sublimitatis contra eundem militem vel eosdem milites deponere. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.6b: Imperator Anastasius

Nec si eundem vel eosdem tam criminaliter quam civiliter obnoxios esse firmaverit, facultatem eidem agenti superesse separatis intentionibus suis pro criminalibus quidem iudicium tuae celsitudinis, pro civilibus autem viri spectabilis ducis seu versa vice occupare. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.7: Imperator Anastasius

Si quis vero ad huiusmodi tam audacissimum tamque aequitati contrarium conamen prosiluerit, eum pro pecuniariis quidem negotiis iactura litis et damnorum quae vitio eius contigerunt solutione percelli, pro criminalibus autem quasi calumniatorem convictum legum aculeos sentire. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.8: Imperator Anastasius

Dispositiones autem ante latas non ad imminuendam potestatem magisteriae per orientem administrationis, sed pro tuitione locorum ac securitate publica noscimur praestitisse, cum non dubium sit ipsos etiam duces, quibus fortissimi praesentales milites parare praecepti sunt, sub eadem excelsa potestate esse constitutos. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License