Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.12.36.0. De castrensi peculio militum et praefectianorum.
CJ.12.36.1pr.: Imperator Alexander Severus
Si in potestate tua filius tuus fuit eo tempore, quo quaedam nomine eius emisti, ea tua esse non dubitatur. * alex. a. prisciano. * <a 223 pp. id. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.12.36.1.1: Imperator Alexander Severus
Peculio autem castrensi cedunt res mobiles, quae eunti in militiam a patre vel a matre aliisve propinquis vel amicis donatae sunt, item quae in castris per occasionem militiae quaeruntur. <a 223 pp. id. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.12.36.1.2: Imperator Alexander Severus
In quibus sunt etiam hereditates eorum, qui non alias noti esse potuerunt nisi per militiae occasionem, etiamsi res immobiles in his erunt. <a 223 pp. id. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.12.36.1.3: Imperator Alexander Severus
Matris autem hereditas, quamvis in militia delata sit, ad peculium castrense non pertinet. <a 223 pp. id. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.12.36.1.4: Imperator Alexander Severus
In castrensi vero peculio praedium donatum non esse constat, quamvis empta ex castrensi peculio praedia eius condicionis efficiantur. <a 223 pp. id. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.12.36.2: Imperator Alexander Severus
Filius familias alienationem nullius rei sine voluntate patris habet, nisi si castrensi peculium habeat. * alex. a. felici. * <a 224 pp. viii k. iul. iuliano et crispino conss.>
CJ.12.36.3: Imperator Alexander Severus
Errat, qui tibi persuasit, quod nexu paternae potestatis iure sacramenti solutus es. manent enim nihilo minus milites in potestate parentium, sed peculium castrense proprium habent nec in eo ius ullum patris est. * alex. a. feliciano mil. * <a 224 pp. iii id. oct. iuliano et crispino conss.>
CJ.12.36.4pr.: Imperator Gordianus
Cum adlegas te a fratre tuo eodemque commilitone in isdem castris institutum heredem, successionem eius potius ex castrensi peculio tuo quam patri cuius in potestae es per te quaesitam videri rationis est. * gord. a. gallo mil. * < >
CJ.12.36.4.1: Imperator Gordianus
Etenim peregrinationis labor sociatus commilitii eius et obeundorum munerum consortium adfectioni fraternae nonnihilum addidisse, quin immo vice mutua cariores invicem sibi reddidisse credendum est. < >
CJ.12.36.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Intellegis filio qui militavit defuncto peculium eius penes patrem remansisse, non hereditatem patri quaesitam. * diocl. et maxim. aa. et cc. philostrato. * < >
CJ.12.36.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ius castrensis peculii tam scriniarios quam exceptores ceterosque, qui in officio tui culminis merendi licentiam habere noscuntur, ac si in legione prima adiutrice nostra militent, inviolatum habere praecipimus. * theodos. et valentin. aa. zoilo pp. * <a 444 ?>