Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gaufredo Malaterra De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius IntraText CT - Text |
Summarium Capitum quae Secundo Libro continentur.
CAPUT PRIMUM. Comes Rogerius primum Siciliam intrat.
CAPUT SECUNDUM. Dux Robertus Regium et totam Calabriam procurandam delegat; ipse in Apuliam vadit.
CAPUT TERTIUM. Betumen, admiraldus Siciliae, a suis expulsus, apud Regium ad comitem venit.
CAPUT QUARTUM. Consilio Betumenis comes Rogerius in Siciliam iterum vadit.
CAPUT QUINTUM. Comes Rogerius cum Messanensibus proeliatur.
CAPUT SEXTUM. Mare turbatum sedari comes Rogerius voto obtinet.
CAPUT SEPTIMUM. Quod praeda, super paganos accepta, Deo in sacrificium ingrata non sit.
CAPUT OCTAVUM. Panormitani, ut nostris transire volentibus prohibeant, Farum navigio veniunt
CAPUT NONUM. Nostri, transitum sibi turbari videntes, adiutorem implorant.
CAPUT DECIMUM. Comes, nescientibus hostibus, de nocte transiens, Messanam accepit.
CAPUT DECIMUM PRIMUM. Sarracenus quidam sororem fugiendo deficientem interfecit.
CAPUT DECIMUM SECUNDUM. Panormitani, se elusos cognoscentes, recedunt, et dux liber transit.
CAPUT DECIMUM TERTIUM. Dux et comes, Messanam pro libito suo ordinantes, Ramectam obsessum vadunt.
CAPUT DECIMUM QUARTUM. Christiani de valle Deminae comiti et duci munera offerunt.
CAPUT DECIMUM QUINTUM. Dux et comes Certurbium oppugnant.
CAPUT DECIMUM SEXTUM. Nostri a planicie Paternionis super fluvium Guedetam castrametati sunt.
CAPUT DECIMUM SEPTIMUM. A nostris cum Sarracenis bellum conficitur.
CAPUT DECIMUM OCTAVUM. Propter vicinam hiemem expeditio solvitur, et Christiani Traynam dedunt.
CAPUT DECIMUM NONUM. Comes Rogerius uxorem ducit.
CAPUT VICESIMUM. Comes, nuptiis celebratis, in Siciliam vadit.
CAPUT VICESIMUM PRIMUM. Comes a duce irato animo recedit.
CAPUT VICESIMUM SECUNDUM. Betumen in Sicilia occiditur.
CAPUT VICESIMUM TERTIUM. Dux fratrem comitem apud Miletum obsessum vadit.
CAPUT VICESIMUM QUARTUM. Comes Geracium traditione capit; et dux apud Geracium capitur.
CAPUT VICESIMUM QUINTUM. A militibus ducis comes, ut fratri succurrat, invitatur.
CAPUT VICESIMUM SEXTUM. Comes, Geracium obsidens, ducem a captione liberat.
CAPUT VICESIMUM SEPTIMUM. Castro, quod dux apud Melitum firmaverat, a militibus comitis capto, ducissa Tropeam aufugit.
CAPUT VICESIMUM OCTAVUM. Dux comiti Calabriam partit.
CAPUT VICESIMUM NONUM. Graeci apud Traynam comiti fraudem machinantur.
CAPUT TRIGESIMUM. Comes, a Sarracenis captus, se ipsum ense liberat.
CAPUT TRIGESIMUM PRIMUM. Comes in Calabriam vadit.
CAPUT TRIGESIMUM SECUNDUM. Comes cum Arabicis Castri-Iohannis proeliatur.
CAPUT TRIGESIMUM TERTIUM. Bellum Cerami, ubi sanctus Georgius apparuit.
CAPUT TRIGESIMUM QUARTUM. Pisani comitem, ut Panormum obsessum vadat, invitant.
CAPUT TRIGESIMUM QUINTUM. Milites Comitis, hostibus territis, Turonem, qui postea Guarzonis dictus est, ascendunt.
CAPUT TRIGESIMUM SEXTUM. Nostri a tarantis vexantur.
CAPUT TRIGESIMUM SEPTIMUM. Ayellum a duce oppugnatur.
CAPUT TRIGESIMUM OCTAVUM. Castrum apud Petreleium fit.
CAPUT TRIGESIMUM NONUM. Dux Montempilosum obsidet.
CAPUT QUADRAGESIMUM. Dux Barum obsidet.
CAPUT QUADRAGESIMUM PRIMUM. Comes Rogerius cum Sarracenis proeliatur.
CAPUT QUADRAGESIMUM SECUNDUM. Columbae Panormi suos victos nuntiant.
CAPUT QUADRAGESIMUM TERTIUM. Dux auxilio comitis Rogerii Barum capit.
CAPUT QUADRAGESIMUM QUARTUM. Stilum duci reconciliatur.
CAPUT QUADRAGESIMUM QUINTUM. Panormus capitur.
CAPUT QUADRAGESIMUM SEXTUM. Serlo occiditur.