Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Guillelmus Apuliensis Gesta Roberti Wiscardi IntraText CT - Text |
LIBER PRIMUS
Postquam
complacuit regi mutare potenti
Tempora cum regnis, ut Graecis Apula tellus
Iam possessa diu non amplius incoleretur,
Gens Normannorum feritate insignis equestri
Intrat, et expulsis Latio dominatur Achivis.
Hos quando ventus, quem lingua soli genialis
Nort vocat, advexit boreas regionis ad oras
A qua digressi fines petiere latinos,
Et man est apud hos, homo quod perhibetur apud nos,
Normanni dicuntur, id est homines boreales.
Horum nonnulli Gargani culmina montis
Conscendere, tibi, Michael archangele, voti
Debita solventes. Ibi quendam conspicientes
More virum Graeco vestitum, nomine Melum,
Exulis ignotam vestem capitique ligato
Insolitos mitrae mirantur adesse rotatus.
Hunc dum conspiciunt, quis et unde sit ipse requirunt.
Se Langobardum natu civemque fuisse
Ingenuum Bari, patriis respondit at esse
Finibus extorrem Graeca feritate coactum.
Exilio cuius dum Galli compaterentur,
« Quam facilem reditum, si vos velletis, haberem,
Nos aliquot vestra de gente iuvantibus » inquit.
Testabatur enim cito Graecos esse fugandos
Auxiliis horum, facili comitante labore.
Illi donandum patriae munimine gentis
Hunc celeri spondent, ubi forte redire licebit.
Ad
fines igitur postquam rediere paternos,
Coeperunt animos mox sollicitare suorum
Italiam secum peterent. Narratur et illis
Appula fertilitas ignaviaque insita genti.
Sola quibus peragi possit via ferre monentur;
Tutor ibi prudens promittitur inveniendus,
Quo duce de Graecis facilis victoria fiat.
Arrectis igitur multorum mentibus ire
Pars parat, exiguae vel opes aderant quia nullae,
Pars quia de magnis maiora subire volebant:
Est adquirendi simul omnibus una libido.
Aggrediuntur iter, sumptis quae cuique videtur
Ferre necesse viam pro viribus ad peragendam.
Postquam gens Romam Normannica transit inermis,
Fessa labore viae Campanis substitit oris:
Fama volat Latio Normannos applicuisse.
Melus ut Italiam Gallos cognovit adisse,
Ocius accessit; dedit arma carentibus armis;
Armatos secum comites properare coegit.
Hactenus insolitas hac tempestate Latini
Innumeras cecidisse nives mirantur, et harum
Casibus extinctae pleraeque fuere ferarum,
Nec fuit arboribus fas inde resurgere lapsis.
Huius portenti post visum, vere sequenti,
Emptis Normannos Campanis partibus armis
Invadenda furens loca duxit ad Appula Melus.
Hunc habuere ducem sibi gens Normannica primum
Partibus Italiae. Gallos tremit Appulus omnis,
Quorum praevalido multi periere rigore.
Turnicii tandem rumor pervenit ad aures,
Qui catapan fuerat Graecorum missus ab urbe
Cui Constantinus nomen dedit editor urbis,
Et Constantinus pariterque Basilius illi
Tunc dominabantur, Gallos venisse feroces
Conductu Meli, qui factus utrique rebellis
Appula Normannos loca depopulanda monebat.
His ita Turnicio fama referente relatis,
Agmina Graecorum propere direxit in hostes.
Non etenim per se certamina prima paravit,
Sed per legatum, cognomen cui Pacianus
Et Leo nomen erat, qui iuxta fluminis undam
Nomine Fertorii—locus est et Arenula dictus—
Deduxit secum multos ad bella Pelasgos.
Maii mensis erant aptissima tempora Marti:
Hoc ad bella solent procedere tempore reges.
Fortunaque pari primo pugnatur utrimque.
Auctis militibus comites fuit inde secutus
Turnicius, sed terga dedit victusque recessit.
Conflictu belli Pacianus corruit huius.
Normannis auget validas victoria vires,
Expertis Graecos nullius roboris esse,
Quos non audaces sed cognovere fugaces.
Imperii fama
insinuat rectoribus arva
Appula Normannos Melo duce depopulari.
Hunc, his auditis, sibi curia iudicat hostem;
Si capitur, capitis fieri caesura iubetur.
Multa Graecorum cum gente Basilius ire
Iussus, in hunc audax anno movet arma sequenti,
Cui catapan facto cognomen erat Bagianus.
Quod catapan Graeci, nos iuxta dicimus omne.
Quisquis apud Danaos vice fungitur huius honoris,
Dispositor populi parat omne quod expedit illi,
Et iuxta quod cuique dari decet omne ministrat.
Vicinus Cannis qua defluit Aufidus amnis,
Circiter Octobris pugnatur utrimque Kalendas.
Cum modica non
gente valens obsistere Melus
Terga dedit, magna spoliatus parte suorum.
Et puduit victum patria tellure morari;
Samnites adiit superatus, ibique moratur.
Post Alemannorum petiit suffragia regis
Henrici, solito placidus qui more precantem
Suscipit, auxilii promittens dona propinqui.
At Melus regredi praeventus morte nequivit.
Henricus sepelit rex hunc ut regius est mos.
Funeris exequias comitatus adusque sepulcrum,
Carmine regali tumulum decoravit humati.
Defuncto Melo,
cuius suffragia Galli
Affore sperabant, spe tota deficientes
Campanae maesti redeunt regionis ad oras.
Atque locis nullis figunt temptoria certis.
Perterrebat eos plebs paucificata suorum,
Viribus et validis circumstans plurimus hostis;
Quare nullus eis tutus locus esse videtur,
Montibus interdum, nunc vallibus inde remotis.
Sed cum iam nullum sperarent posse parari
Auxilium—victis incommoda quippe videntur
Omnia, victores fors creditur ipsa iuvare—
Cumque vagi, instabiles, iam per loca multa vagantes,
Nullis sede locis possent insistere certa,
Consilium tandem dat rixa propinqua morandi.
Nam Longobardo, norant cui robur adesse
Maius, adhaerebant, aderantque fideliter eius
Auxiliis, huius quo per famulamina tuti
A reliquis fierent, et eorum nacta secundos
Successus belli clarescere fama valeret.
Hac ratione loco metantur castra decenti,
Qui limphis, herbis simul arboribusque redundans
Omne ministrabat populo quod habere necesse est.
Egregium quendam mox elegere suorum,
Nomine Rannulfum, qui princeps agminis esset,
Cuius mandatis fas contradicere non sit.
Cumque locum primae sedis munire pararent,
Undique densa palus, nec non et multa coaxans
Copia ranarum prohibet munimina sedis.
Haut procul inde suis alium stationibus aptum
Invenere locum, quem nullo dante iuvamen
Cultorum patriae, pro se munire tuendis
Conantur. Sic se facto munimine cuidam,
Qui princeps Capuanus erat, coniungere gaudent.
Principibus Latii prior atque potentior ipse
Tunc erat. Affines properant hoc principe tuti
Devastare locos, hostesque viriliter angunt.
Sed quia mundanae mentis meditamina prona
Sunt ad avaritiam, vincitque pecunia passim,
Nunc hoc nunc illo contempto, plus tribuenti
Semper adhaerebant; servire libentius illi
Omnes gaudebant, a quo plus accipiebant,
Bella magis populi quam foedera pacis amantes;
Servitiique vices pro viribus et ratione
Temporis expendunt; plus dantem pluris habebant.
Illis principibus dominandi magna libido
Bella ministrabat. Vult quisque potentior esse,
Alter et alterius molitur iura subire.
Procedunt lites hoc fomite, proelia, mortes;
Inter mortales ideo mala plurima crescunt.
Heu miseri, mundo quicquid conantur inane est:
Innumeros vana passi pro laude labores,
Plus cruciabuntur postquam mundana relinquent.
Numquam Normannis, ne poena rediret in ipsos,
Longobardorum placuit victoria prorsus.
Funditus everti discordem quemque vetabat
Nunc favor additus his, et nunc favor additus illis.
Decipit
Ausonios prudentia Gallica; nullum
Plena lance capi permittit ab hoste triumphum.
Sic desperatos Latii discordia Gallos
Ad spem, quae fuerat prius extirpata, reformat.
Et vires et opes augmentum sic capiebant.
Si vicinorum
quis perniciosus ad ipsos
Confugiebat, eum gratanter suscipiebant.
Moribus et lingua, quoscumque venire videbant,
Informant propria, gens efficiatur ut una.
Post annos aliquot, Gallorum exercitus urbem
Condidit Aversam Rannulfo consule tutus.
Hic opibus plenus locus utilis est et amoenus;
Non sata, non fructus, non prata arbustaque desunt.
Nullus in orbe locus iocundior. Hunc generosi
Consulis elegit prudentia praememorati.
Huius praeclara processit stirpe Ricardus
Qui post successit, quo non animosior ullus,
Nemo magis largus. Qui non virtute minorem
Iordanem genuit, Iordanis et inde Ricardum;
Iamque viro vires condignas fert adolescens.
Moenibus Aversa Rannulfus ab urbe peractis
Ad patriam misit legatos, qui properare
Normannos facerent, et quam sit amoena referrent
Appula fertilitas; inopes fore mox opulentos,
Divitibus multo plus polliceantur habendum.
Talibus auditis, et egentes et locupletes
Adveniunt multi; properat quod fasce levetur
Paupertatis inops, ac quaerat ut optima dives.
Interea multo decurso tempore, nullus
Partibus Ausoniis Gallorum terror habetur,
Ex quo Normannos catapan abscedere fecit
Imperii Melum superando Basilius hostem.
Aversam subito venit Hardoinus, et inde
Pluribus abductis secum, tremit Appulus omnis.
Is Lambardus erat, Graecosque fugare volebat.
Cur inimicus eis, cur Gallos duxerit, edam.
Dum sedi
Michael Epilenticus imperiali
Praesidet, in Siculos hostes iubet arma moveri,
Qui fines Calabros non cessant depopulari.
Dirigitur Michael Dochianus ad id peragendum,
Qui multis equitum peditumque potenter in arma
Undique collectis, Siculos compescuit hostes.
Inter collectos erat Hardoinus, et eius
Asseculae quidam, Graecorum caede relicti,
Plebs Lambardorum Gallis admixta quibusdam,
Qui profugi fuerant ubi bella Basilius egit.
Cumque triumphato remeans Dochianus ab hoste
Praemia militibus Regina solveret urbe,
Graecis donatis, nichil Ardoinus habere
Donorum potuit, miser immunisque remansit.
Convenit inde
suos iratus et arguit Argos
Turpis avaritiae, populo quia dantur inerti
Munera danda viris, cum sit quasi femina Graecus.
Iratus Michael propter convicia iussit
Graecorum ritu caedendus ut exueretur,
Corrigiis caesum graviter peccasse puderet.
Dedecoris tanti cruciatibus exagitatus,
Mulctae commissum non dimissurus inultum,
Clam cum gente sua Graecorum castra reliquit.
Missa Pelasgorum manus hunc ut persequeretur
Repperit in campo. Cum quo confligere temptans,
Cedit, et occisis decies ibi quinque Pelasgis
Aversam properat. Normannis omnia narrat
Quae sibi contigerant, vehementer et increpat illos,
Appula multimodae cum terra sit utilitatis,
Femineis Graecis cur permittatur haberi,
Cum genus ignavum sit, quod comes ebrietatis
Crapula dissolvat, minimo saepe hoste fugatos
Vestituque graves, non armis asserit aptos.
Normanni, quamvis Danaum virtute coacti
Appula rura prius dimittere, rursus adire
Hoc stimulante parant, numero cum viribus aucto.
Omnes conveniunt, et bis sex nobiliores,
Quos genus et gravitas morum decorabat et aetas,
Elegere duces. Provectis ad comitatum
His alii parent: comitatus nomen honoris
Quo donantur, erat. Hi
totas undique terras 12 -
Divisere sibi nisi fors inimica repugnet.
Singula proponunt loca, quae contingere sorte
Cuique duci debent, et quaeque tributa locorum.
Hac ad bella simul festinant condicione.
Nullus tunc Italis exercitus imperialis
Partibus audiri, Graecorum tota quieta
Res erat, et solum tranquillo tempore bellum
Adversus Siculos agitari fama ferebat.
Appula Normannis intrantibus arva, repente
Melfia capta fuit. Quicquid praedantur, ad illam
Urbem deducunt. Hac sede Basilius ante,
Quem supra memini, modicas fabricaverat aedes,
Esse locum cernens inopinae commoditatis.
Accessu populi nunc urbs illustris habetur,
Finibus Italiae celeberrima, dives amoeni
Fertilitate loci, Cereris nec egena nec amnis,
Et qua parte sita est, insignis honore ducali.
Audito reditu Siculis Michaelis ab oris,
Sese ad bella parant Normanni, copia quamvis
Multa sit Argorum, sua quam paucissima gens sit.
Nam pedites tantum quingentos turba pedestris,
Et septingentos comitatus habebat equestris;
Obtectos clipeis paucos lorica tuetur.
Armati pedites dextrum laevumque monentur
Circumstare latus; aliquot sociantur equestres,
Firmior ut peditum plebs sit comitantibus illis.
His
interdicunt omnino recedere campo,
Ut recipi valeant, si forte fugentur ab hoste.
Taliter instructis illis et utrimque locatis,
Digreditur cuneus longe paulisper equestris.
Contra quos cuneus Graecorum mittitur unus.
Non etenim totas Danai laxare cohortes
Primo Marte solent; legionem sed prius unam,
Inde aliam mittunt ut virtus aucta suorum
Hostes debilitet, terroremque augeat illis.
Sic equitum princeps, obniti dum videt hostes,
Cum magis electo qui restat milite secum
Proripitur subito, viresque retundere prorsus
Sic solet hostiles, animos reparando suorum.
Utrorumque acie conserta, maxima pugna
Fit iuxta rapidas Lebenti fluminis undas.
Vincuntur Danai; Gallorum exercitus illos
Fortiter insequitur; caesorum corpora multa
Appula planicies, fluvius sed plura recepit.
Gens Argiva quidem, nimio perculsa pavore,
Dum tremebunda fugit, non asperitate locorum,
Non prohibetur aquis vehementibus ut fugitiva
Non se praecipitet. Plures in flumine mersos
Alveus involvit, quam morti traderet ensis.
Hos iaculis, illos gladiis gens Gallica stravit,
Fitque modis variis Graecorum maxima caedes.
Cum paucis montem Michael elapsus adivit,
Vicinos montes superare cacumine visum.
Gallorum vires victoria mentibus auget,
Nec contra Danaos iam bella gerenda pavescunt.
Haut secus accipiter solitus captare minores
Indubitanter aves, dubitans maioris inire
Alitis assultum, poterit si forte vel unam
Essuperare gruem, non inde timebit olorem,
Et magnis avibus iam nil obstare pavebit.
Agmine collecto Graecorum, rursus ad amnem
Cannis adfinem, qui dicitur Aufidus, omnes
Quos secum potuit Michael deducere duxit.
Ad pugnam
Galli redeunt. Ut cesserat ante,
Cedit eis Michael. Victi fugere Pelasgi;
Caeduntur multi; labentis equo Dokiani
Armigeri auxilio servatur vita fugacis.
Corruit offenso pede forte caballus ad amnis
Ingressum. Michael manibus iam pene tenendus
Hostilis turbae, proprium ducente ministro
Est elapsus equum. Normanni plus animantur,
Quo magis augetur felix succesus in armis.
Pelusii montis Michael petit ardua victus.
Hinc exercitui Graecorum nuncia mittit,
Qui Siculis inerat tunc partibus, ut reparandis
Viribus accedat, quibus hoste fugatus egebat.
Melfia Normannis victoribus ut repetatur
Complacet. Hic spoliis collectis gentis Achaeae
Stant aliquantisper tranquilla pace quieti.
Pro numero comitum bis sex statuere plateas,
Atque domus comitum totidem fabricantur in urbe.
Sed quia
terrigenis terreni semper honores
Invidiam pariunt, comitum mandata recusant
Quos sibi praetulerant Galli servare feroces.
Indigenam Latii propriae praeponere genti
Dilexere magis. Beneventi principis huius
Nomen Adenolfus; quos forsitan ipse vel aurum
Dando vel argentum, pacti mutare prioris
Compulerat votum: quid non compellit inire
Ambitio census? sanos evertere sensus
Haec valet, ac fidei Agidos dissolvere nexus.
Postquam
delatos Dochiani exercitus audit
Partibus in Siculis apices, et de reparandis
Viribus admonitus, Dochianum novit egentem
Auxilio, properat Calabrisque virisque quibusque
Undique collectis, it ad ulciscenda suorum
Corpora, quae campis et aquis inhumata iacebant.
Cum Graecis aderant quidam, quos pessimus error
Fecerat amentes, et ab ipso nomen habebant:
Plebs solet ista Patrem cum Christo dicere passum,
Et fronti digito signum crucis imprimit uno;
Non aliam Nati personam quam Patris esse,
Hanc etiam Sancti Spiramirus esse docebant.
Hi simul ad bellum properant, mens omnibus una,
Vires quas Michael amiserat ut reparentur.
Hunc tamen esse ducem vetat amplius agminis huius,
Imperii sub quo Romani cura manebat.
Contra Normannos quia nullum prosperitatis
Successum obtinuit, iubet Exaugustus ut huius
Officium subeat, Danaos in proelia ducat.
Dicitur hunc
victor genuisse Basilius ille,
Qui duce sub Melo Gallos dare terga coegit.
Inde redit Siculas Michael Dochianus ad oras.
Exaugustus eos, quorum sibi tradita cura est,
Taliter alloquitur: « Prudentia vestra virili
Condicione vigens, non vos permittat habere
Cor muliebre, viri. Quae vos ignavia semper
Cogit inire fugam? Memores estote priorum,
Quorum strenuitas totum sibi subdidit orbem.
Hector Achilleis fortissimus occidit armis.
Troia Michaenei ruit ignibus usta furoris.
Philippi
quantus fuerit vigor, India novit;
Huius Alexander proles fortissima nonne
Fortia multorum subiecit regna Pelasgis?
Partibus occiduis Graecorum fama timori
Omrubus et mundi regionibus esse solebat.
Quae gens audito Graecorum nomine stare
Audebat campo? Vix oppida, castra, vel urbes
Reddebant tutos ab eorum viribus hostes.
State, precor, validi, memores virtutis avitae,
Degeneresque pedum non vos fiducia reddat.
Hosti adimit vires, qui stare viriliter audet.
Procurate sequi vestigia prima parentum,
Iam fuga displiceat; totus vos sentiat orbis
Fortes esse viros. Non est ad bella timendus
Francorum populus, numeroque et viribus impar ».
His dictis animos Graecorum accendit, et omnes
Praecipit Argolicos montana relinquere, campi
Quaerere planiciem; campis et castra locavit.
Exploratores Galli misere, paratus
Ut Danaum videant. Referunt ad bella paratos,
Et non mutata mutatum gente magistrum.
Nil metuunt. Multi sociis in monte relictis,
Quo tuti redeant, fuerit si forte necesse,
Indigenae Danais descendunt auxiliari.
Campi planicie populus convenit uterque.
Pugna fit inde gravis. Ut vincat uterque laborat.
Nunc hi, nunc illi fugiuntque fugantque fugantes.
Cumque diu pugnam Gallis patientibus Argi
Acriter instarent victores iam prope facti,
Proripitur subito medios Gualterus in hostes,
Normannos hortans ad bella redire fugaces.
Ipse electorum comitum fuit unus, Amici
Filius insignis. Nullum certamen Achivi
Experti gravius; sed plurimus hic quia miles
Occidit, heroes multi simul interiere.
Ductus Adenolfi miser Exaugustus ad urbem
Praecedebat equum victoris, ab hoste ligatus
Ostentare sui pompam cupiente triumphi.
Ter
Gallis anno victoria contigit illo.
Confusis Danais iam spes est nulla trophaei.
Omnia praeclarum super Appula moenia Barum,
Illis temporibus, Monopolis et Iuvenacus,
Atque urbes aliae quam plures, foedere spreto
Graecorum, pactum cum Francigenis iniere.
Inde
manere Deo nolente diucius eius
Imperium, moritur Michael, Michaele nepote
Succedente sibi, qui Constantinus et idem
Nomine dictus erat. Quendam, solamen ut inde
Auxilii caperet gens Appula, Sinodianum
Destinat. Hic veniens et primo appulsus Hydruntum,
Legatos socias Francorum misit ad urbes,
Se recipi rogitans. Nolunt parere roganti.
Militiam reparare cupit; sed milite multo
Caeso ac disperso, paucos retinere valebat.
Sinodianus ob hoc muros non deserit urbis.
Hunc tamen edictum facit imperiale reverti.
Multa per hoc tempus sibi promittente Salerni
Principe Guaimano, Normanmica gens famulatum
Spernit Adenolfi. Sed se tantummodo cives
Aversae dederant dicioni Guaimarianae;
Nam reliqui Galli, quos Appula terra tenebat,
Argiroo Meli genito servire volebant.
Nam pater ipsius prior introducere Gallos,
His et in Italia studuit dare munera primus.
Argirous pauper, licet audax et generosus,
Se tantae genti dominari posse negavit,
Cum nichil argenti valeat praebere vel auri
Hi se non aurum profitentur amare, sed ipsum,
Cuius eis placidus fuerat pater. Ipse precantem
Exaudit populum; nocturno tempore secum
Deducit Barum natu sensuque priores,
Quos sancti ductos Apollinaris ad aedem
Taliter affatur: « Pretii cum nulla facultas
Sit mihi, quo possim populum donare potentem,
Cur populus vester me vult sibi praefore, miror.
Vos etenim novi diversis rebus egere;
Quas cum non dedero, me non dare posse dolebo ».
Illi respondent: « Nostrum te principe nullus
Pauper erit vel egens, duce te fortuna favebit,
Consiliique vias, duce quas genitore solebat
Pandere, te nobis effecto principe pandet ».
Hoc ubi dixerunt, sublimant protinus illum
Omnes unanimes. Communi fit prece princeps.
Interea magno
Danaum comitante paratu,
Nequitia plenus venit Maniacus Idrontum,
Imperio Latium iussus Michaelis adire.
Is praeter formam nil dignum laude gerebat.
Mente superbus erat, dira feritate redundans.
Classibus Idronti dimissis, agmen iniquum
Francis conpactas invadere commovet urbes,
Et Monopoleis primum diffunditur arvis.
Interimit multos Maniacus, et arbore quosdam
Suspensos, alios truncato vertice mactat.
Caedis inauditum genus exercere tirannus
Audet in infantes, viventis adhuc quia capti
Corpus humo sepelit pueri, caput eminet extra.
Sic perimit multos, et nulli parcere curat.
Post haec Matheram, qua fixa fuisse feruntur
Poeni castra ducis, cum subderet Annibal Afris
Italiam, Maniacus adit; campisque ducentos
Agricolas captos furibunda mente trucidat.
Non puer aut
vetulus, non monachus atque sacerdos
Impunitus erat; nulli miseratur iniquus.
Interea
Michael, qui miserat hunc Maniacum,
Captus caecatur, caecatus ab arce fugatur.
Hoc fecere Zoe simul et Teodora sorores.
Prima
fuit patrui coniunx Michaelis adusque
Huius successum; cum qua quia noluit ipse
Partiri regnum, ratus hanc prohibente senatu
Exheredandam, privatur lumine captus.
Est Constantino sociata Zoe Monomacho.
Huic inimicus erat Maniacus, et hic Maniaco,
Alterius quoniam fuit alter abusus amica.
Zelotypo
imperii Monomacho tradita sedes
Concussit mentem nimio terrore tiranni,
Et probrosa refert odiis agitatus et ira;
Omnibus
et, secum quos duxerat, imperat Argis,
Principe se facto, iam nullus obediat illi.
Assumens
habitum sibi perfidus imperialem
Imperii sancti non nomen adire veretur.
Postquam
suscepit solii Monomachus honorem,
Argiroo mandat studeat convertere Gallos,
Procuretque suis sociare fidelibus illos,
Et
promittit eis se praemia magna daturum.
Argirous, nolens sibi desit ut imperialis
Gratia, Normannos compescit ab obsidione
Trani,
quod solum tunc agmina Graeca fovebat,
Confinesque locos desistit depopulari.
Nuncius interea qui venerat imperialis,
Maxima
dona ferens, capitur miser a Maniaco.
Diversas poenas adhibens et stercus equinum
Purgamento inmixto naribus, auribus, ori,
Hunc
facit affligi graviter, stabuloque necari.
Ipse videns auri tantum se pondus habere,
Extolli nimium cepit. Redit inde Tarentum,
Atque
auri multum, quo plus sibi concilientur,
Erogat Argolicis. Assumitur imperialis
Purpura; pes dexter decoratur pelle rubenti,
Qua solet imperii qui curam suscipit uti.
Inde venit multo vallatus milite Barum,
Argiroum sperans promissis fallere posse,
Ut collega suus fieret contra Monomachi
Imperium. Gallos etiam sibi pacificare
Temptabat, quorum si posset habere iuvamen,
Caedere posse suis sperabat viribus hostem,
Et Constantino facili diadema labore
Ablatum retinere sibi. Quod sperat inane est.
Nam neque Normannos nec eorum vertere mentem
Principis evaluit, contemptus at inde recessit.
Unde furore gravi plenus, quia spretus abibat,
Quatuor in partes diviso milite, mandat
Pergere praedatum. Circumcursantibus ipsis,
Est hominum, pecorum pars maxima ducta Tarentum.
A Constantino sub eodem tempore missis
Argirous multis auri argentique talentis
Normannos donans, sibi postulat auxiliari,
Auxiliis horum Maniacus ut occidat hostis
Imperii sancti; sic plurima promerituros
Hoste triumphato pro votis asserit illos.
Quam plures igitur Normannos non amor aeris,
Sed ducis Argiroi, Maniaco reddidit hostes.
Aversae comites etiam cum pluribus ultro
Advenere suis. Tancredi filius, horum
Maxima spes, aderat Guillermus ad arma paratus,
Hunc Drincanocto comitem comitante Radulfo,
Qui post Rannulfi discessum praefuit urbi.
Terrebat Danaos Guilermi nobile nomen;
Is quia fortis erat, est ferrea dictus habere
Brachia, nam validas vires animumque gerebat.
Huius Robertus frater fuit ille, ducatum
Qui post optinuit, Guiscardus ad omnia prudens.
Tantorum comitum comitatu fisus in hostem
Argirous properat. Taram Maniacus ad amnem
Venerat, his inibi metatus castra diebus.
At non audito tantae subsistere gentis
Praevalet adventu conclusus in urbe Tarenti.
Ad fluvium Galli veniunt; castrisque repertis
Graecorum vacuis, loca pontis adusque propinquant.
Hunc utrimque maris circumvolat unda, sed altis
Rupibus obiectis sic interciditur aequor,
Pontis ut auxilio transiri possit ad urbem;
Quaeque viatori via nunc brevis esse videtur,
Longa videretur giranti littoris oras;
Namque mari septum maiori parte Tarentum
Insula mox fieret, modicus nisi collis adesset.
Moenibus inclusos pugnae Guilermus Achivos
Provocat; at numquam dimissis moenibus illi
Conseruere manus: non fluminis impetus ulli
Plus est quam tanti ducis hostibus hasta timori.
Sic incantator
studiosus pro capienda
Aspide, multimoda conatur ut abstrahat arte
Visceribus terrae, quibus abdita tuta moratur.
Auribus haec nequid grave sentiat, obstruit unam
Affixa cauda, defigitur altera terrae.
Dissimulant Danai Gallos audire cientes
Ad pugnam, positisque seris remorantur in urbe.
Ad bellum postquam procedere nolle Pelasgos
Galli conspiciunt, et moenibus in capiendis
Spem gravitas adimit, quia munitissimus urbis
Est situs, abscedunt. Post haec remoratus in urbe
Per tempus modicum repetit Maniacus Idruntum:
Rursus et Argirous nec non Teodorus, at iste
Milite cum multo, cum multis classibus ille,
Imperii iussu properare paratus in ipsum,
Hostilem quatiunt varia formidine mentem:
Et titubans animo, nunc huc, nunc fluctuat illuc.
Urbe metu
tandem nimio prodire coactus,
Rupibus incisis iuxta maris alta locavit
Difficili sua castra loco, qua pervius ulli
Non aditus fieret, scopulis haerere carinas
Impositas gradibus faciens. Ut pacificato
Aequore transiret, quasdam, quas aequora credit
Perturbasse magas, cruciat, succendit et igni;
Necdum sedatis tranquillo tempore prorsus
Fluctibus aequoreis, naves petit et mare transit.
Transitus ille tamen misero nil profuit illi:
Occurrente quidem Monomachi milite stratus
Occidit, et scelerum persolvit corpore poenas.
Explicit liber primus