Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Commodianus Instructiones IntraText CT - Text |
44 DE DIE IUDICII
De die iudicii propter incredulos addo:
Emissus iterum Dei do<mi>nabitur
ignis;
Dat gemitum terra rerum tunc in ultima fine
In ter<r>a gentes ut tunc
incredulae cunctae,
Euitat et tamen sanctorum castra suorum.
In una flamma
conuertit tota natura,
Uritur ab imis terra montesque liquescunt,
De mare nihil remanet, uincetur ab igne potente,
Interit hoc caelum et ista terra mutatur.
Conponitur alia nouitas caeli, terrae perennis.
Inde qui mereunt mittuntur in morte secunda,
Interius autem habitaculis iusti locantur.