Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Commodianus Instructiones IntraText CT - Text |
54 DE LOLII SEMINE
De semine lolii, qui stant in ecclesia mixti
Expletis temporibus messis separatur a fructu.
Lolium est natum, quod non
<in>miserat dominus;
Omne lolium agricola collectum separat illud.
Lex ager nobis est: qui fecerit bonum in illa,
Ipsam uti<que> nobis prestat
requiem ueram
Ipse Dominator, qua lolium igne crematur.
Si ergo putastis, quando sub uno morantur
Erratis: sterelis Christianos uos esse designo
Maledicta fuit arbor sine fructu ficulna
In uerbo Domini et statim exaruit illa.
Non operas facitis, non donum gazo paratis:
Et sic promereri Dominum putatis inanes?