Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Commodianus Instructiones IntraText CT - Text |
29 DIVITES HUMILES ESTOTE
Disce, moriture, bonum ostendere cunctis.
In medio populi quid te facis alterum esse?
Uadis ubi nescis, et inscius inde recedis;
Impie tractas, cum ipso corpore sitis
Tu super diuitias, nimium te tollis in altum
Et <fe>stiua ducis nec respicis
pauperes ultro
Subditos nunc uobis, nec parentes pascitis ipsos.
Heu miseri! fugiant longius
mediocres a uobis.
'Uixit et extinxit pauper' ebriace clames.
Mox furiis ageris, cum pereas ipse, Carybdis.
Indisciplinati sicut <pecora> diuites estis:
Legem datis istis, nam uobis parcitis ipsis.
Exuite, diuites, tantis malis
Deo peruersos,
Subueniat utique tibi, qui nunc operati si forte.
Estote communes minimis, dum tempus habetis;
Sicut ulmus amat uitem, sic ipsi pusillos.
Terribilem legem malis
bonis atque benigna<m>
Obserua nunc sterelis, subditus in prosperis esto;
Tollite corda fraudis, diuites, et sumite pacis.
Expiate malum uestrum benefactis a Summo.