Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Commodianus Instructiones IntraText CT - Text |
7 DE SOLE ET LUNA
De Sole et Luna, licet sint praesentanea nobis,
Erratis; quod ego prius, putatis oranda.
Sunt quidem in astris, sed non sua sponte currunt
Omnipotens illos, cum conderet omnia primum,
Locauitque ibidem cum stellis quarta dierum.
Errorem antiquus quin cum ***
Et quidem in legem iussit, ne quis illos adoret.
Tot deos
oratis, qui nihil de uita promittunt,
Lex quorum in terra non est, nec ipsi praedicti
Uos autem seducunt sacerdotes pauci <inanes>
Numina qui dicunt aliquid morituro prodesse.
Accedite legis <codicem> et
di<s>cite uerum.