Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Commodianus Instructiones IntraText CT - Text |
9 NEPTUNUS
Neptunum facitis deum ex Saturno pronatum,
Et tridentem regit, ut pisces suffigere possit.
Paret esse deum + cumerale illi parate!
Troianis non ipse cum Apolline muros
eduxit?
Unde deus factus inops cimentarius ille?
Non Cyclopem genuit monstrum? non
moechus et ipse?
Uiuere non poterat de suo, quod structura<m>
gerebat.
Sic genuit generatus, qui fuit iam mortuus olim.