Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publilius Optatianus Porphyrius Carmina IntraText CT - Text |
19
Alme, tuas laurus aetas sustollet in astra;
luce tua signes fastus, sine limite consul.
Marte serenus habes reiecto munia Graium,
et Medi praestas in censum sceptra redire.
Torua Getas campo clarus ut lumina perdit,
uult curuo turmae felix sua comminus ictu
Armenii dux ferre leuis, sol, te quoque pila.
Sic et uicta refert exortos Dacia Francos.
Lege tuus tonso Rhenus tibi germinat exul
agmina, telorum subeant qui murmure bella.
Uincere florenti Latiales Sarmata ductu
rex tibi posse Getas uiso dat limite, ultor.
Uidit te, summum columen, qua uelifer aestu
serus in Oceani pressit iuga Nysia pontus,
atque rudis radii scit lux exorta tropaea.
En, gaudent pietate *altis pars perpete age.
Tu uatem firmes dictus, te nunc lyra
cantet:
aucta deo uirtus Musas magis
ornat aperta.
Solum uota
notis late sua Romula dat plebs?
Sancta tuis alio permiscet uota tropaeis
uisitur et crescit pictorum gratia cantu.
Sit uis uicinis, per Thulen gratia pollens.
Talis fixa suis signis lyra munera gestat,
orsa pari uates quae perfert, Delie, rythmo.
Lumine muriceo uenerandus dux erit ut Sol
legibus ut Iani teneas auus orbe tribunal,
egregios titulos pietatis habebis amore.
Tot freta pacis apex mutari munere gaudet,
India clauigeri Latium uult tangere naui,
Nileus messor sua tradit castra, uel agmen
Arctos, quam Carpi noscet uix Haemus, in ora.
Sic istis cultus in rem curuantibus
enses
te niuea
iuuat arce frui. Ponti decus auget,
Roma soror, ueteres Tuscos, quos ore tuemur.
Alme, tuas laurus aetas sustollet in astra.