EST hoc in more positum, consuetudineque agricolarum, ut, quos primos
arbores studio domini satae, fructus ferunt, ad eum deferant; ipsumque ante
alios velint sapores pomorum gustare ac suavitatem illam sentire. Nobis in hoc
officiosam nationem imitari, institutumque diligentium colonorum sequi, visum
est.
Cum enim tu quoque campum hunc musarum studiose colueris, stirpesque nobiles
multas ac peregrinas in eo diligentia tua severis, videntur ad te potissimum
primitiae ipsius pertinere; amplissimoque nomini tuo, ac tuorum, qui agrum hunc
pararunt, incultum tamen, spinisque obsitum reliquerunt, consecrari omnino
debere.
Cum enim (ut aliquando praeclari operis principium ordiremur) magnus acervus
librorum sedulo a nobis evolveretur, incidimus in libros Pauli Iovii, quibus
Leonis X Pont. Max. vitam, resque gestas se perscripturum professus, omnem
familiam vestram mira ubertate ingenii, copiaque verborum ornavit, ac magnis,
debitisque laudibus ad coelum tulit. Ut enim antiquis plurimis, et graecis et
latinis scriptoribus bibliotheca referta est, ita etiam monimentis novorum
ingeniorum abundat, nec parva inferioris aetatis auctorum copia illuc congesta
est.
Quod ab eximia liberalitate vestri generis, summoque amore in literas,
caeterasque ingenuas artes, profectum est, Eos igitur placuit primos excusum
dare, quod lucem non parvam vestris rebus allaturi sint, quanquam domus tua per
se clarissima est, et in summum iam pridem honoris, dignitatisque gradum
pervenit.
Sed eo etiam libentius hoc fecimus, quia Cosmus ille, cuius tu, quemadmodum
nomen refers, ita etiam virtutem imitaris, ac Laurentius nepos, qui in his
libris valde celebrantur, fons atque origo huius beneficii, quo tu perpetuo
tibi animos studiosorum obligabis, fuerunt; certos enim homines, huic negotio
conficiendo idoneos, in Graeciam miserunt, atque huc magnam vim optimorum
librorum convexerunt; sed etiam adhibita summa diligentia Latinos multos ex hac
nostra terra coegerunt, exscribendosque ubique magnis sumptibus curarunt; hoc
enim quoque ab amatoribus literarum ignorari, patique longitudine temporis
obscurari, aequum non erat.
In hoc vero opere, ut reliquae maiorum tuorum singulares virtutes
illustrantur, ita etiam egregia haec voluntas, operaque erga studia literarum,
excellensque liberalitas in studiosos earum, celebratur.
Praeterea (quod in omni negotio primum est) laetum, faustumque initium
auspicari voluimus, ut, quemadmodum honesta haec familia ab his radicibus orta,
diu floruit, semperque magis admirabilibus quibusdam, divinisque rationibus
statum suum auxit; nunc autem in primis viget, ac maiora, praesentioraque bona,
virtute praesertim atque prudentia tua hominibus de se pollicetur, ita etiam
ingens hoc beneficium, a maioribus illis tuis natum studioque eorum, qui
sequuti sunt, retentum; a te vero nunc nova hac ratione valde amplificatum, et
in fines omnium terrarum prolatum; cotidie magis crescat, utilitatesque
infinitas cupidis bonarum artium afferat.
Quod et tota mente debemus optare, et, cognita animi tui alacritate, qua rem
aggressus es, constantiaque in consiliis tuis ad exitum perducendis, licet
sperare,
Vale.
|