Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Jovius
Vita de Leonis X

IntraText CT - Text

  • VITAE LEONIS DECIMI LIBER SECVNDVS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VITAE LEONIS DECIMI LIBER SECVNDVS

SECVTVS est annus qui fuit a partu Virginis supra millesimum quingentesimus tertius, Ursinae domus clade et opportuna Alexandri pontificis morte insignis. Caesar enim cum antea patris potentia, sacrisque opibus fretus, magnum sibi in Italia imperium saevo ac impotenti animo destinasset, omnibus prope pontificiae ditionis regulis crudeli perfidia trucidatis, Romanos etiam proceres ita afflixerat, ut Columnii, exuti oppidis, actique in exilium, per Appuliam atque Siciliam vagarentur; Ursini vero, qui in Borgiarum amicitia fuerant, principum suorum funestam stragem lugerent. Vitellocius enim Paulusque Ursinus cum Francisco Gravinae principe, Liberoctoque Firmano (qui in exercitu Caesaris ordines ductabant) apud Senogalliam in familiari ipsius colloquio compraehensi necatique fuerant. Baptista quoque Ursinus cardinalis, qui vetere pontificis gratia vigere videbatur a pontifice captus, in custodia veneno perierat. Rainaldus item Ursinus Florentinus antistes ipsorum Mediceorum fratrum avunculus et Aloisius Liviani frater, in arce Molis Hadriani ad non dubium vitae exitum servabantun

Quibus de causis Ioannes conquiescendum omnino, et vitam, quae omni praesenti spe esset potior, vel sub ignobili silentio traducendam constituit. Nam pontifex inopiae metu rapax, atque illo immani ingenio saevus, ut Caesari filio magnos alenti exercitus et regio luxu liberalitatem passim ostentanti, pecuniam suppeditaret, ditissimum quemque cardinalium veneno sustulerat, haud dubie in reliquos aulae sacerdotiis atque opibus insignes, haereditatis spe saeviturus, nisi admirabili Deorum providentia homo in religionis causa probrosus et quod omnium fortunae interfuit, ad exitium Italiae natus, sibi mortem, supremam vero Caesari filio calamitatem peperisset, hilariore scilicet in coena dum ad umbrosum Vaticani ruris fontem venenum bibunt, lagena pocillatoris errore commutata, quam dira fraude opulentis aliquot senatoribus honoris specie paravissent.

Mortuo Alexandro, et Caesare exquisitis antidotis vel in ipso iuventae robore veneni impetum vix sustinente, comitia sunt habita, quibus Franciscus Picolomineus, cui Ioannes enixe studuerat, summus pontifex suscepto Pii Tertii nomine renunciatus est, eo admirabiliore omnium laetitia quod melior pars senatus quamquam paucissimis nixa suffragiis, caeteros cum factionibus, tum Caesaris imperio servientes, ex longa contentione pervicisset. Verum Pius senectae vitiis et mortifero cruris ulcere vehementer affectus, intra paucos dies interiit. Tum vero instauratis comitiis, tanto studio in unum Iulianum Rovereum vota suffragiaque omnium sunt conversa, ut pene priusquam conclave ingrederetur, pontifex sit dictus, incredibili cum dolore Caesaris, qui ad exemplum incertae nutantisque fortunae, quum Hispanos cardinales uti clientes suos, iurare solenni sacramento coegisset, se neminem nisi Borgiae familiae studiosum suffragio adiuturos, eum statim primo comitiali die sub thiara salutari pontificem viderit, quem ipse paterque Alexander uti gravissimum hostem perpetuo decem annorum exilio mulctavissent.

Nec multo post a pontifice, qui Iulii Secundi nomen tulerat, Caesar Borgia copiis urbibusque atque omni dignitate exutus, quum impetrata libertate ab Ostia Neapolim enavigasset, a Magno Consalvo capitur et in Hispaniam transmittitur. Ubi cum ex custodia profugisset ignobili quodam praelio a Cantabris est interfectus. Contendebant tum opulenti reges Ludovicus et Ferdinandus de Neapolitano regno, quod antea inter se, pulsis Aragoniis, contentiosa partitione diviserant. Pontifex, uti sacrosanctum principem pacis atque ocii authorem deceret, in neutram partem sese inclinabat.

Ursini duces, quod a Gallis ut in vana spe victoriae Italici generis auxilia facile spernentibus, minus liberali stipendio invitati fuissent, ad Hispanos non levi ad maturandam victoriam momento transierant. Eius belli exitu, quo Galli ad Lirim profligati sunt, Ioannes gravissimi doloris vulnus a fortuna suscepit. Nam Petrus frater, qui in procuratione tutelaque Casinatis sacerdotii diu fuerat, et propterea ut in Gallorum ditione eorum ducibus militarem navando operam adesset, quum e strage conscenso navigio Caietam contenderet, in ostio Liris fluctibus obrutus interiit. Auctus est et hic domesticus dolor, Fabii Ursini, Pauli filii praeclari iuvenis immatura morte, qui ipse ad Lirim sagitta per galeam adacta, tumultuario in praelio ceciderat.

Itaque Ioannes, quum spei suae rationes transverso rerum successu conturbatas erigere vellet, cum Galeotto florentis aetatis atque fortunae iuvene amicitiam contraxit, Is erat Iulii pontificis ex sorore nepos, suavitate ingenii, forma corporis vitaeque splendore cum ipsi Iulio, tum et universae aulae Romanoque populo, iucundissimus. Hunc primum, tradito pileo quem ipse antea gestasset, legerat in senatum defunctoque Ascanio Sfortia vicecancellarium crearat, qui est honos singularis in senatorio ordine amplissimae ac opulentissimae dignitatis. Per hunc Ioannes apud pontificem ab elegantia eruditorum morum auctiorem gratiam promeruit clarioremque subinde nominis famam apud omnes est consecutus. Disputabatur enim inter nobiles et minus severos sacerdotes, ex ipso honestarum actionum certamine, de benificentiae et pietatis officio, de praestantia nobiliorum artium, de finibus iucundissimae voluptatis.

Quibus in rebus disserendis vel obeundis, nemo unquam Ioannem vel ingenii elegantia, vel temperie, vel humanitate superavit. Non desunt qui affirment Galeottum ab his usque temporibus, quum de avunculi iam plane senis minus firma valetudine dubitaret, consensu iuniorum cardinalium Ioanni vix tricesimum aetatis annum attingenti, pontificatum despondisse, ita ut dicerent aequum esse, ut iam tandem iuniores qui vigore animi senibus praestarent, summo rerum imperio digni viderentur. Verum non multo post Galeottus in tanta arridentis fortunae felicitate, vix triennio terris monstratus rapidissima febre extinguitur. Eum solenni funere elatum quum populus nequaquam adulanter luxisset, Ioannes ipse, qui in suprema usque vitae momenta erga morientem omnibus tenerioris amicitiae et christianae pietatis officiis erat perfunctus, ita desideravit ut quum lachrymas tardissime deposuisset, si forte eius rarissimi iuvenis memoria induceretur, vel laetiore in sermone veterem tristitiam et lachrymas ad oculos revocaret.

Sequentibus vero annis dum Iulius pontifex Bentivolo Bononia pulso et Venetis aqua et igni interdictis, arma tractaret, eundem semper cum pontifice iunioribusque cardinalibus studii atque amicitiae tenorem est secutus. Florentiae quoque interea assidue dabat operam, ut magis ac magis potentibus in republica patritiis iungeretur. In superandis autem difficultatibus, promerendisque civium animis plurimum valebat Lucretiae sororis ingenium, quae singulari prudentia, virilique officio, nulli unquam vel tenui rerum occasioni deerat, qua excitari familiae nomen, et vetera hominum studia accendi posse viderentur.

Nupta haec erat Iacobo Salviato nobili opulento et in republica admodum potenti. Qui tametsi antea Savonarolae doctrinae et religionis admiratione fuerat studiosus et libertatis nomen obnixe coleret, aequabilique ordine liberae civitatis magistratuum iura tueretur; semper tamen Medicearum partium erat habitus, et tum maxime in Soderino illam perpetuae potestatis imaginem ferre non poterat. Siquidem Soderinus popularem sese conversa reipublicae ratione profitebatur. Accidebatque propterea ut quanto maiorem gratiam apud mediocres infimosque homines parare conaretur, tanto ipse apud nobiliores civium ordines vividiore et (uti postea praeclare docuit eventus) perniciosiore invidia deflagraret. Erat enim valde onerosum et molestiae pariter odiique plenissimum perpetuae dictaturae nomen, adeo ut cum in senatu de bellicis civilibusque negociis ageretur, patritii Mediceorumque studiosi contrariis suffragiis illius semper consilio atque sententiae obviam irent, quasi ei ad elevandam minuendamque authoritatem conspiratione quadam illuderetur, quod tanquam prudentia longe pontentissimus, ad reipublicae gubernacula sedens, cuncta iudicio suo regere, caeteris veluti nutum sequentibus, existimari vellet.

Sed vir patientia aequitateque naturae incredibili, eas indignitates reipublicae causa ita devorare contemnereque erat solitus, ut quum moderate atque abstinenter omnia cotidiani durissimique laboris munia obiret, angustiores in dies spes commutandae reipublicae Mediceis facere videretur, Ioannesque ipse aliquanto aegrius atque languidius in tam longa expectatione consisteret. Iam enim quinquies per decem et octo annos magnis conatibus repetere patriam fuerat adnixus, semperque inde repulsus abscesserat, ita attritis opibus, ac amissis adverso exitu veteribus clientelis, ut insignis cardinalis personam haud diu tueri posse videretur.

Sed tanta erat in eo vis ingenii liberalis, eruditi et quo mortalium animi facile capiuntur, alienis moribus obsequentis, ut lectissimi totius aulae cardinales et antistites eum obnixe colerent et literati ante alios ad bibliothecam summae vetustatis, quam Laurentius pater latinis et graecis voluminibus comulate referserat, assidue frequentarent. Nec deerant Romani nobiles, propter insigne et plane regium venandi studium, quo postea pontificatum adeptus, omnes haud dubie superavit. Domus quoque semper plena erat phonascis et musicis, quum in ea arte usque ad foecunditatem ingenii peritissimus evasisset. Conspiciebatur etiam officina nobilium artificum, quando nullibi libentius pictores, statuarii, scalptoresque gemmarum et antiquitatis studiosi, monumenta artis deponerent quam apud Mediceos, qui gentilitia quadam haereditate, caeteros omnes argutia et subtilitate iudicii praecellere dicerentur. In his enim dignissimarum artium studiis, multus erat Iulianus frater cognomento Magnificus, a quodam virtutum omnium concentu, mortalium iucundissimus et Iulius patruelis equestris ordinis e Rhodia militia, qui propter eximiam animi moderationem, rerumque peritiam postea pontificatum est consequutus.

His egregiis artibus Ioannes quanquam existimationem (cuius cura in exule debet esse potissima) mirifice sustentaret, saepe tamen accidit ut in mediis conviviorum apparatibus, obsonatores pecunia deficeret. Et quoniam a nimia liberalitate exulantis fides ubique suspecta redderetur, necesse aliquando fuit, exposita in ornatum abaci argentea pocula, in macellis et foro piscario reliquisse. Haec ingentis et regii spiritus virum principalique vitae deditum vehementer angebant, quod aut remittenda foret splendidioris vitae consuetudo, unde nominis famam abunde tueretur, aut creditoribus tam benigne de se meritis omnino decoquendum. Verum tanta erat e vultu semper laeto praesentis inopiae dissimulatio et aperta contemptio, ut certos eum semper crederes e coelo proventus expectare, quibus omnino praestanti fide debitae pecuniae solverentur. Et certe fortuna, quae ei summum in terris imperium struebat, eius egestatem miris ac inexpectatis subsidiis saepissime sublevavit. Quum vero a frugi monitoribus aliquando repraehenderetur, dicere solebat insignes viros coelesti sorte fieri magnos, propterea nihil eis unquam posse deficere, nisi ipsi animis omnino deficerent.

Eo modo inique cum inopia colluctantem illa ipsa fortuna, quae spes eius et conatus omnes eluserat, veluti pudore adducta feliciter erexit. Factus enim est inexpectata Iulii pontificis liberalitate Bononiae legatus, atque ei simul magnus exercitus, quo bellum adversus Gallos gereretur, attributus. Is honos opportuno tempore collatus, et ad recuperandam patriam, et ad parandum pontificatum, et denique ad plenissimam rerum omnium felicitatem, ianuam pandentibus fatis aperuit.

Discesserat tum forte (ut altius repetamus) Iulius a foedere ac amicitia Ludovici, spetie quidem, quod Alfonsum Atestinum, qui a Romanis pontificibus Ferrariam beneficiario iure optinebat, adversus se tuendum defendendumque suscepisset; quum ille terra a Gallis et Pado amne ab se profligatis Venetis in Padusa salinas maximi proventus usurpasset, neque in his rebus voluntati pontificis obtemperaret. Caeterum in praealtis animi recessibus graviores causae pontificem cunctis sensibus peracrem, strenuum, indomitum, vehementer excitabant, ut saluti Italiae mature prospiceret, diligentissimeque caveret, ne deletis Venetis impotenti demum barbaro foret serviendum. Nanque Ludovicus ubi uno saecundo praelio Venetas opes contrivit, ac ademptis tot urbibus continentis gentem adverso rerum successu conterritam, intra paludes, ipsasque Vcnetias circumflui maris beneficio permunitas compulit, cunctis formidandus evaserat, praesertim quum ad id bellum Maximilianus Caesar nihil fere praeter legatos et Augusti nomen attulisset.

Noverat Iulius Galli regis ingenium proferendi imperii maxime avidum, noverat inexhaustas Gallorum opes, videbat florentissimum Mediolanensium imperium exactis Sfortianis Galliae attributum, Ligures vero suos armis plane domitos ac arce cervicibus imposita in servitutem redactos. Porro Venetos, quorum toto orbe terrarum paulo ante summa et inveterata fuisset authoritas, unius horae momento, copiis, imperio ac dignitate penitus esse spoliatos. Quibus rebus adductis (uti pium aequissimumque et vere Italum pontificem decebat) Venetos, ne se tantis fluctibus obrutos, plane demersos, ac penitus extinctos vellet, suppliciter deprecantes, sublevandos censuit; legatos eorum in Vaticano adiecta solenni precatione pro templi foribus expiavit, urbi eorum sacra restituit, ictoque subinde foedere, quo illi maris imperium eiurabant, et sacerdotia sancto pontificum arbitrio conferenda relinquebant, in amicitiam fidemque recepit.

Conatus quoque est pertrahere in partes Alfonsum, ut eum a Gallis omnino divelleret. Sed ille uti Veneti nominis vetus hostis et diffisus ingenio pontificis quum sese Ludovico regi persoluta pecunia et ictis foederibus applicasset, ne quid per vim sibi imposterum a quoquam foret timendum, adhortationes simul ac minas pontificis, sub tutela Gallorum longe tutissimus, semper contempsit. Ab his initiis novum bellum protinus exortum est, quo nullum vel atrocius, vel diuturnius in Italia post exactos Gothos, maiores nostri, vel audiendo, vel legendo fuisse meminerant.

His de causis, quas memoravimus, Iulius pontifex Alfonsum Atestinum, quod ad alieni externique regis authoritatem se contulisset, quod spreta pontificia maiestate, dicto audiens non esset, quanquam ab ipso summi honoris causa Romanae ecclesiae Vexillifer fuisset appellatus, uti contumacem et plane ingratum, hostem iudicat, in eum diras exercet et hostiliter in eius fines copias inducit. Ipse constitutis urbanis rebus, multaque coacta pecunia, ab urbe proficiscitur, Bononiamque contendit, ut in urbe copiosissima intentus in omnes occasiones ex propinquo bellum administraret. Ex itinere autem ab eo discedunt Bernardinus Carvaial et Federicus Sanseverinus et plerique alii Hispani et Galli cardinales depravati a Gallis et ab amicitia pontificis diducti; qui quum Cassia via per Etruriam se ituros (uti commodiore itinere) praedicarent, contra voluntatem revocantis pontificis, per Apuanos saltus Ticinum usque delati sunt, animo agitantes quibus rationibus indici conventus posset, ut lacerata et convulsa multis criminationibus pontificis dignitate, alius uti optimus atque sanctissimus Christianis sacris praeficeretur.

Nec malignis et exitiosis eorum consiliis deerant Ludovicus et Caesar, qui huiusmodi concilio praeter authoritatem, summam etiam vim tantis instructi copiis adhiberent. Porro Iulius, uti vir acutus et impiger, ratus id quod erat, Ludovicum Alfonso nequaquam esse defuturum, ut undique magnis praesidiis res gereretur, Ferdinandum Hispaniae regem novo icto foedere sibi coniungit, ea lege, ut ipse ei iura Neapolitani regni authoritate pontificia confirmaret; ab rege vero in auxilium cum quadrigentis equitibus cataphractis Fabritius Columna mitteretur, qui tum erat praestantis animi et spectatae virtutis imperator. Helvetios quoque ferocissimam gentem, unde sibi sumpserat praetoriam cohortem, agro Comensium finitimos mercede conducit, ut cum duabus legionibus in fines Gallorum Insubrum irrumpant, et ab ea parte quam maxime possint Ludovici copias distineant. In Thyrreno quoque mari parat classem, et cum ea Veneti Grillum Contarenum cum duodecim triremibus coniungunt. Huic Octavianus Fregosius, cuius pater et patruus Genuae tenuerant principatum, praeficitur, ut Genuam patriam repetat, et eiectis Gallis vindicet in libertatem. Additur Fregosio M. Antonius Columna, qui cum ala equitum et cohortibus e Lucensi agro terrestri itinere procedentis classis cursum adaequaret.

His rebus constitutis, decretum est ut eodem quoque tempore circiter nonas Septembres Veneti summa vi et celeritate copiis adauctis Caesarianos invaderent, qui ab Verona in Vicentinum et Patavinum agrum cuncta vastantes, sese effuderant; pontificius vero exercitus, cui praeerat Franciscus Urbinas fratris filius, in Mutinensem agrum induceretur. Nec mora ea urbs adiuvantibus Rangonis a pontificiis occupatur. Sed caeteros conatus omnes et tot diversi belli apparatus fortuna, tum Iulio infesta et Gallis plurimum arridens, protinus elusit. Helvetios nanque uti homines venali militia gaudentes, quum in agrum Comensem descendissent, Carolus Ambosius cum equitatu adversus eos profectus, ostentata acie et praebita pecunia, facile repressit in patriam. Fregosius vero et Grillus, quum multis rebus superiores ignava cunctatione navali praelio cum Preianne Gallorum archipirata contendere dubitassent, summae spei victoriam foedissime corruperunt. Pari quoque exitu Venetus exercitus Gritto legato et L. Malvetio duce, post summotos et intra Veronae maenia compulsos hostes, adeo temere urbem oppugnavit ut aliquot ibi amissis fortissimis cohortium praefectis, cum ignominia recesserit.

His adversis rerum successibus commotus pontifex (qui propter impetum aestuantis ingenii, ira ac dolore extimulari facilius quam animo frangi poterat) dum vehementibus consiliis bellum renovat, in morbum incidit ab ipso gravi autumno in exacta aetate, multa vitae intemperantia valde suspectum. Ex adverso autem fremere Ludovicus, qui secundis belli initiis animum natura ferocem aperte sustulerat, lacerare famam pontificis et palam dictitare se, qui uti optimo pontifici eiectis Bentivolis tyrannis Bononiam tradidisset, eam protinus expulso pseudopontifice Bentivolis uti optimis civibus esse redditurum. Nec mora, Carolus Ambosius cum valido exercitu traiecto Pado, ad Mutinae portas delatus, quum nihil ibi proficeret, quod ea urbs magnis Urbinatis et Baleoni praesidiis tenebatur, ad tertium usque ab urbe Bononia lapidem vastabundus copias promovit praemisitque Bentivolos ut ad portas novandis rebus studia civium excitarent; haud dubie impotenti illa ac immani audacia sacrosanctum pontificem oppressurus, nisi eum qui armis defendi non poterat, Hispaniae et Britanniae regum legati in castra ad Ambosium properantes, minis et gravissimis contestationibus protexissent. Denunciarunt enim conceptis verbis et rogatis tabellionibus reges suos Ludovico, nisi a vexando pontifice protinus abstineret, ruptis antiquis foederibus hostes futuros. Eo quoque die ex Venetorum auxiliis equitatus traiecto Pado et in his valida Turcarum ala Bononiam pervenit; et Fabritius Columna, qui Faventiam citato agmine praetervectus festinabat, adesse nunciatur.

Quibus de causis Ambosius nefario incoepto destitit, in quo fuit occasio conficiendi belli longe pulcherrima, si audax et impius, quam gravis et Christianus imperator esse maluisset, Verba etenim legatorum magnifacienda esse iudicabat, ne temere suo regi tantum bellum undique concitare videretur. Audiebat etiam auxilia undique convenire et exercitum Urbinatis, qui commeatus intercluderet, in tergo esse meminerat; ac simul certior fiebat Bononienses, qui verecundia et maiestate praesentis aegrique pontificis adducti, Bentivolos a porta repulissent, in officio et fide mirifice confirmari.

At Iulius uno tempore animi simul et corporis aegritudine sublevatus, nihil sese animo demittit. Ambosium omnesque minores duces nominatim sacris interdicit, exercitum auget; et quanquam durissima hyeme (qua gelatus Padus currulia tormenta sustinuit) ad bellum proficiscitur, fervidiore quidem animo quam deceret senem invalidum et summae sanctitatis personam sustinentem, nisi eos impetus in optima causa religionis arroganter a Gallis vexata dignitas excusaret. Caeterum quum nobiliore consilio Ferrariam haud magnis eo tempore praesidiis atque munitionibus firmatam invadere debuisset, inde aversus perfidiosis artibus Alidosii cardinalis, Concordiam et Mirandulam ad Gabellum amnem expugnavit, haud satis decora praemia pro tantis apparatibus atque laboribus, nihil praesertim Ambosio sese ex hybernis explicante: qui importuno tempore amoribus et luxui deditus, paulo post inertiae apud Ludovicum accusatus, defensionem praeoccupante morbo, Corregii moritur. Capta Mirandula, Iulius haud dubie frigoris duritie superatus, uti victor Bononiam est reversus.

Nec multo post eius copiae apud fossam Giliolam ab Alfonso, qui eas dissipatas in hybernis et securius epulantes adortus fuerat, caesae fusaeque sunt. A parte alia Ambosio mortuo Gallici belli curam suscepit ipse Trivultius vetus et summus imperator. Is singulari peritia, gravitate, fortunaque ad conficiendum bellum progressus, semper opportune castrametando, semper firma acie ductando agmen, ita Iulium exterruit, ut retro Rhavennam recedendum putarit. Urbinatem vero adolescentem, quod Fabritius finito stipendio discessisset, in eas difficultates compulit, ut reiectum ad Bononiae maenia, instando premendoque tormentis, castris magnaque parte exercitus exuerit. Ea victoria, admirabili ducis consilio parta, sine vulnere militum Gallorum, Bononiae portas Bentivolis aperuit, quum Alidosius legatus neque praesidia ex fidelibus parasset, neque commeatu munisset arcem, et ipse ex conscientia scelerum involuto capite profugisset. Fuit adeo foeda fuga pontificii Venetique exercitus ut si Trivultius vestigiis inhaerere voluisset, haud dubie pontificem cum imbelli turba sacerdotum esset oppressurus. Sed vir pia gravitate, victoriae modum imposuit.

Alidosium vero ex fuga Rhavennam delatum, quum in sago militari, abiectis honoris insignibus mula vectus, ut se expurgaret, ad Iulium in arcem pergeret, sors scelerum ultrix, Urbinati praetereunti forte obtulit. Et ab eo confestim, nihil contra molientibus custodibus corporis, trucidatur. Impurus certe sacerdos et mortalium nequissimus, quique eam Iulio et Urbinati, infido perversoque ingenio, cladem peperisset. Iulius et fratris filii facinus, quamvis ab omnibus probaretur et alumni sacratique viri caedem aegerrime ferens, magnis itineribus Romam contendit. Tum vero Ludovicus et cardinales qui a Iulio discesserant, successu rerum elati, quin concilium indicerent, minime dubitarunt. Nihil enim in affectibus mortalium magis spiritus efficit insolentes, quam ipsa victoria. Nomine igitur Ludovici et Caesaris atque item cardinalium victus pontifex ad concilium, quod ad Kalendas Septembres futurum esset, evulgatis super ea re tabulis, evocatur, Pisis sedes deligitur. Ubi censoriis legibus descriptis, sacerdotum omnium mores essent corrigendi et statuenda multa quae ad dignitatem Christiani nominis pertinerent.

Erat concilii princeps Bernardinus Carvaial inter cardinales genere, literis et raultis legationum honoribus clarus, caeterum natura admodum ventosus et perditus ambitione. Huic Sanseverinus versutus ingenio, pontificatum desponderat, adulandoque et propinquas spes ostentando, eum gloriae et summi imperii dulcedine prorsus inflaverat. Alii vero tum Galli, tum Itali, rectius et dissimulantius, nec a minore tamen insania ad pontificatum anhelabant. Is enim est mos in concilio solennis, praesertim cum duo inter se contendunt (sicuti Constantiae Basileaeque accidit) ut pontifex sese pontificatu abdicet et privatus intersit; ut unus creetur, qui sit omnium suffragiis virtute et pietate longe clarissimus. Propterea nihil pontificibus concilii nomine magis invisum, suspectum et periculosum existimatur.

Igitur Iulius ubi videt se a Gallis vi aperta et tantis insidiis oppugnari, a Ferdinando Rege uti vere catholico et ab Henrico Britanniae rege iustitiae et religionis amantissimo auxilium implorat, sacrosanctum imperium nefariis vexatura armis et violatam pontificiam maiestatem queritur, ius convocandi concilii apud se non apud desertores impiosque cardinales esse demonstrat, monet ut caveant ne Ludovicus ubique victor, impotentibus armis totius Italiae imperium arripiat. Nec mora illi defendendas iniurias legitimi pontificis singulari studio pietateque suscipiunt, reprimendam iusto bello Gallorum immanitatem censent, ab utroque commeatus, pecuniae armaque parantur. Henricus ut in Aquitaniam traiciat, Ferdinandus ut Cantabriam et Navarrae regnum invadat; quod tum erat sub tutela Gallorum, sed veteri Hispaniae imperio antiquitus attributum. Interea legiones duae Hispanorum veteranae ex Africa in Italiam trasvehuntur duce Navarro, qui in Mauritania atque Numidia magnis rebus gestis eximii ducis nomen, ex gregarii militis fortuna fuerat consecutus.

Ipse pontifex ubique copias conscribit, Romanos proceres et duces utriusque factionis alarum et cohortium praefecturis exornat. Ante omnia ingenti animi magnitudine, aliud solenne concilium Romae in Laterano celebrandum edicit, Pisano fidem abrogat, eius urbis eversae vastitatem tenuitatemque deridet, angustum conveniendi terminum a cardinalibus in quartum mensem iure optimo redarguit, et toto terrarum orbe evocatis Romam sacerdotibus, omnia tuta, pacata, commoda, in communi et libera gentium omnium patria pollicetur. Huius praeclari et salutaris consilii author ante alios extitit Antonius Montanus nuper in ordinem senatorium cum honore pilei delectus, qui ab eximia fide ac excellenti legum peritia neque speciosius, neque validius Pisani concilii initia opprimi abolerique posse praedicabat.

Erat Iulius animo maxime infensus Petro Soderino, qui contempta maiestate pontificii nominis, ut Gallis obtemperaret, concilio sedem praebuerat. Is propter eximiam prudentiae civilis opinionem, Florentiae ex vexillifero dictator perpetuus (uti diximus) erat effectus, qui honor nemini antea contigerat; ita ut sibi magnam apud patricios invidiam ex eo perpetuo magistratu conflavisse videretur, vixque par erat sustinendae invidiae, nisi se ipsum Gallorum amicitia, et praesentibus eorum opibus tueretur, Hunc quum saepe Iulius per legatos amicissime monuisset, ut his rebus quae ad sacrorum contentionem et concilii nomen pertinerent, abesse vellet; ne qui sedem locumque inimicis suis incaute fortasse praebuisset, ab sera demum poenitentia contumeliosissimi et execrabilis facti, quo cuncta plane essent ruitura, author extitisse diceretur; sed ingentes Gallorum opes, atque ea praesertim recens victoria, aures Soderino praecluserant.

Itaque acuti vehementisque ingenii pontifex, uti erat in ulciscendis iniuriis acriter exardens, excidium ei comminatur, et ad declarandum odium, Ioannem Medicem legatum Bononiae constituit, Soderino maxime metuendum, utpote qui unus amplissimas haberet facultates ad evertendum eum statum civitatis, quem Soderinus ex inimicissimis Mediceo nomini, clientibusque suis antea constituisset. Optimates enim (ut diximus) aut magna ex parte ex propinquis Mediceorum censebantur, aut ex his erant, qui propter dictaturam, inimici Soderino facti, eius decretis atque sententiis in senatu adversari, eiusque potentiam haud obscure labefactare consueverant, dulcissimaque erat apud populum memoria Medicei principatus, et Laurentii praesertim, qui singulari virtute atque modestia ad clavum reipublicae sedendo, civitatem in maximam authoritatis et rerum omnium amplitudinem perduxisset.

Interea cardinales ad concilium Pisas pervenere, quibus aderat praesidio Odettus, cognomento Lotrechius, quadringentos equites cataphractos secum trahens. At Florentini optimates, ubi nunciatum est adventare Gallicum equitatum, qui Pisis hyemaret, uti de retinenda ea urbe solliciti, Soderinum adeunt, imprudentiam eius incusant, qui eam urbem vix per quatuordecim annos ferro fameque domitam dudum recepisset, incaute admodum incertae fidei cardinalibus externisque hominibus esset concessurus. Nec mora coacto senatu, omnium fere suffragiis legati ad Lotrechium et ad cardinales decernuntur, qui denuncient nequaquam placere populo Florentino ut copiae militares intra fines recipiantur propter acerbissima in se Pisanorum odia, qui nulli omnino occasioni, ut amissam libertatem recuperarent, defuturi esse viderentur, sacerdotes enim Pisis Florentino praesidio satis tutos et incolumes et liberos futuros, si tranquille ac religiose de divinis rebus, potius quam de humanis contentionibus disputare decrevissent.

Id decretum Soderini existimationem, qua plurimum apud cives valere Gallis videri volebat, vehementer imminuit. Quam ob rem conatus est et foediore quidem consilio, ut magis Gallis faveret, eum conventum Florentiam omnino reducere, ubi ceu in amplissima urbe nihil esset necesse armatis praesidiis tueri sacerdotes, quando nulla a quoquam timenda iniuria videretur. Id a Gallis probabatur, et cardinalibus etiam mirifice placebat, utpote qui propter urbis dignitatem concilio clariorem famam acquiri facile intelligebant. Sed iidem optimates amici Mediceorum qui de praesidiis impedierant, et huius quoque consilii, uti inutilis et importuni mentionem uno subseliiorum strepitu sustulerunt, quasi civitatem cum omnibus Christianis foedere coniunctam et pontificio nomini semper amicissimam, si dissidio sacerdotum et schismati in ea locus praeberetur, et novo simul bello ac diris mox et execrationibus iure alienati iratique pontificis obiectaret.

Itaque quum Pisis sine praesidio septem cardinales cum paucis episcopis desertissimo conventu habito cuncta infauste adversus Iulium molirentur, gravis etiam tumultus in ponte Arni (casu an consilio incertum) inter Gallos et Pisanos, gladiis utrinque districtis exortus est. In quo nonnullis utrinque vulneratis, ipse Lotrechius summum vitae periculum adiit, servatus haud dubie adcursu filii praetoris, qui ad dimovendam turbam in confertos equum adegerat. Qua ex re tantus repente timor omnibus est illatus, ne per proditionem Iulio dederentur, ut mox Pisis excedendum putarint, atque inde continenter Mediolanum ad renovandum ibi concilium effuso cursu se receperint.

Fuere qui existimarent Soderinum non sua voluntate locum dedisse concilio, sed vehementi impulsu Francisci fratris cardinalis, qui erat Gallicae factionis: et praeclara simulatione ab his qui discesserant impetrarat, ut ipse apud Iulium relinqueretur veluti consiliorum omnium certissimus speculator. Erudito nanque versutoque ingenio propter incertos rerum exitus, pilei dignitatem gravibus periculis implicare noluerat, sed tacitus callido sensu quorsum vis conventus evaderet, in utrunque casum consilio paratus expectabat.

Non absurda etenim ratione ad pontificatum poterat aspirare, si forte Iulio sede pulso, ipse veluti medius Iulianorum simul amicitia, et Gallorum ope, et totius demum Etruriae studio subnixus, sese candidatum dissidentibus cardinalibus ostendisset. Hic vir enim acutus et excellens, nisi insignes animi virtutes incredibilis avaritia defoedasset, dicere erat solitus nihil homini petenti excelsa et praesertim in hac aulae fortuna versanti, vel usu melius vel expeditius esse, quam duabus omnino sellis sedere, si absque certa offensione fieri possit, quoniam nihil unquam ex toto in alterum aleae eventum sapienti periclitandum esse videretur.

Suscepta legatione Ioannes et amici pariter et clientes eius, in spem haud dubiam recuperandae patriae cogitationes erexerunt. Ipse cum exercitu longe omnium ornatissimo initio hyemis ad oppugnandam Bononiam est profectus. Imperii nomen penes Raymundum Cardonium fuit virum hercle nobilem, sed civili potius quam militari gloria florentem. Caeterum vires et consilii summa in Fabritio Columna, Petroque Navarro plurimum eminebant, quos uti militiae magistros Cardonio Ferdinandus addiderat.

Quum in Galliam togatam ex Picaeno Umbriaque esset perventum, Navarrus a via Flaminia dextrorsum in Ferrariensium fines divertit, et Bastiam hostilis agri propugnaculum validissimum tormentis adortus expugnavit, fortissimis defensoribus cum duce Vestidello ad unum interfectis. Inde ad Bononiae moenia exercitus est perductus, et a porta quae Florentiam ducit, oppugnatio coepta.

Erat in fama terroreque hominum Navarrus, qui ab admirandis artibus turrium atque arcium eversor esse dicebatur, quoniam Neapoli duas arces excavatis subter cuniculis et succenso intus tormentario pulvere stupentibus cunctis vi furentis ignis in altum eiectas radicitus excidisset. Is ad eam muri partem, cui coniunctum erat Baracani sacellum Mariae virgini dedicatum, cuniculos agebat; non longe vero cum e summis collibus tum productis ad vineas tormentis moenia quassabantur. Contra Bentivoli validas Germanorum et Gallorum manus introduxerant, clientes armaverant et apertis occultisque praesidiis tota urbe collocatis, sese adversus hostium vim et veterum inimicorum egregie tuebantur. Erat populus Bononiensis ingenti metu perculsus, et in primis viri patritii eo periculo vehementissime terrebantur, quod adversus sacrosanctum pontificem, atque eundem quidem qui paulo ante ab omnibus civitatis liberator fuisset appellatus, ingratissime et scelestissime rebellassent, arcem ab eo conditam evertissent; et denique statuam ipsius aeneam templi fastigio detractam, et variis foedatam ignominiis, ad extremum in tormenta conflavissent.

Quibus de causis Ioannes legatus ne Bononienses veluti desperata venia animos desponderent, et propterea obstinatius defensionem pararent, ubi per occasionem poterat, optimis civibus significabat pontificis animum egregie delinitum, omnibusque veniam esse propositam; quoniam pro comperto haberet nihil earum contumeliarum publico factum consilio, sed temeritate potius ac impetu plebis cum semper imperitae tum in omni novarum rerum motu absque ulla iudicii ratione gestientis, omniaque proinde probe excusata atque expiata fore, si vel oppressis vel eiectis tyrannis, externarumque gentium omnino pulsis praesidiis cum certissima etiam spe praemiorum ad veterem bonisque omnibus exoptatam libertatem rediissent. Erant enim apud legatum plerique viri nobiles, qui a Bentivolis capta urbe et occupata republica, in castra se contulerant: et in his Alexander Pepulus, Hercules Marescotus et Camillus Gozadinus, qui propinquos et pontificio nomini amicissimos ut se a saevissimo dominatu quatuor tyrannorum in tanta divinitus oblata occasione liberarent, hortabantur. Siquidem quatuor liberos Ioannes exilio moriens reliquerat: Hannibalem, Alexandrum, Galeacium et Hermetem. Sed Alexander sicuti religione civilique humanitate maxime erat insignis, ita Hermes uti vir militaris crudelitate caeteros anteibat.

Quassabatur maioribus tormentis murus ab ea parte qua a propugnaculo et porta sancti Stephani dextrorsum sese inflectit, et in eo quoque tractu ad Baracanum (ut diximus) sacellum cuniculos agebat Navarrus, quibus Galli et Germani pari conatu et diligentia excavatis subter domos contrariis cuniculis occurrebant. Praeerat praesidio Alegria dux vetus et impiger et cunctis Italiae bellis exercitus, aderantque fortissimi alarum legati Faieta et Vicontius, cui a terribili audacia magno diabolo cognomen fuit, et cum his duo Bentivolorum clientes summae fortitudinis ac igentis corporis centuriones, Spinacius et Agaraeranon, qui cum audacium gladiatorum cohorte in periculosis muri locis ante alios versabantur. Forte ad propugnaculum dilacerato muri latere, haud difficilis visus est Hispanis militibus ascensus. Itaque repente expediti nonnulli privato consilio ignaris ducibus superata fossa, locum subeunt et celeriter in propugnaculum evolant, occurentesque Gallos cataphractos egregie sustinent, et mox repulsos adempto alae vexillo praecipites agunt.

Erat iam in summo Hispanicum vexillum sociis pariter atque hostibus conspicuum; eratque propterea in urbe tumulus ingens, et magnus fiebat undique in eum locum ab omnis generis hominibus concursus. Foris vero ita alacritas inopinata cunctorum animos ceperat, ut spes occupandae urbis non modo militi, sed ducibus ipsis oblata videretur. Sed quoniam coepta sine certo consilio fortuna plerunque destituit, non multo post inde Hispani impetu maioris tormenti, quod ab Alegria in propugnaculum ab idoneo loco fuerat directum, cum miserabili caede exturbati et in fossa praecipitati sunt. Neque foris tum paratae erant legiones ut murum invaderent; quoniam neque duces iusto praelio quicquam eo tempore tentandum censuerant, utpote qui iam prope perfectis cuniculorum operibus tutiorem occasionem expectarent; et pro comperto haberent tales intra quassatum murum ab hoste erectas esse munitiones, eoque ordine militari cohortes in acie cum tormentis ad tuendum locum esse constitutas, ut nulli perito rerum bellicarum dubium esset, quin vel semel per ruinas ingressis multo maximae pervadendi in urbem difficultates relinquerentur.

Igitur multis rebus frustra tentatis, reliquae spes omnes ad cuniculos reciderant, in quorum opere adeo multus erat Navarrus, ut propter felicem et spectatam multis in locis industriam caeteri duces, et ipse praesertim Ioannes legatus, urbem aut nullo aut uno maxime eius viri consilio atque artificio capi posse existimarent. Nec defuissent mirificis operibus eventus, nisi omni humana vi potentior Deorum immortalium voluntas ab ea insigni urbe presentem cladem avertisset. Factum enim est Deiparae virginis praesenti auxilio, quum suum sacellum egregie tueretur, ut subditis ignibus exardenteque intus repente tormentario pulvere, totum Baracanum radicitus convulsum flammarum violentia in sublime iaceretur; sed adeo composite concideret, ut directis et exaequatis ad libellam angulorum lateribus, Deae manu repositum esse crederetur. Mirum enim dictu, miles inter fumum et ruinas procidentis propugnaculi irrumpere paratus, interiora urbis et positas in acie hostium cohortes, per hiatus effracti et patentis muri, in eo subitae rei momento late conspexit, et mox tanto miraculo tardatus exclususque est. Ab ea die Bononienses magis ac magis captis religione animis sacellum collatis undique donariis in luculentiorem formam exornare, adiectaque testudine et sacra porticu proferre coeperunt.

Dum haec ad Bononiam geruntur, Helvetii hortante pontifice et magna pecuniae praemia stipendii nomine summitente, bellum (uti superiore anno fecerant) in Insubria renovarunt; a Verbanoque lacu descendentes, fugatis undique Gallorum praesidiis ad Mediolani usque moenia delati sunt. Iisdem quoque diebus Veneti Brixiam recepere opera Aloisii advocati militibus per Garzette amnis fornicem, qui urbem illabitur, introductis. Nec defuere Veneto populi studia; statim nanque equitibus Gallis cum Aluda praefecto interfectis, aut captis, lilia gallica ubique derasa et Veneti leones tota urbe repositi; coeptaeque proferri munitiones ad arcem, ut egressus in urbem venturo hosti ab ea parte praecluderetur. Tantis undique circumiectis et prementibus ex propinquo hostibus Galli, diffisi opibus suis, haud dubie Cisalpinae Galliae imperio cessissent, nisi eos in ipsi belli consiliis haesitantes ad spem ingentium victorianum unius iuvenis ducis invictus animus erexisset.

Hic est ille Gasto Foiseius imberbis adolescens, ante imperator quam miles, ante triumphator quam a victore exercitu acclamatus imperator. Cuius virtutem adeo intemperanter fortuna extulit et extinxit, ut cum nullo mortalium utroque vultu velocius atque vehementius lusisse videatur. Gasto, coniunctis undique copiis, contra Helvetios profectus circa Mediolanum, ita eos equestribus praeliis fatigavit ut ab agmine vexillisque discedere non auderent, quum inermes et dispersi pedites a confertis cataphractis equitibus facile caederentur. Quibus praeliis Baiardi et baronis Contini singularis virtus enituit. Sed Continus quum maiore animo quam consilio hostes persecutus in villam irrupisset, circumventus ab hostibus interiit. Caeterum Helvetii victi asperitate hyemis, annonae penuria subacti, et frequentibus equitum praeliis saepe cum incommodo lacessiti, quum neque tormenta neque equites neque ullum omnino iustae expeditionis apparatum attulissent, uti superiore anno fecerant, cuncta in reditu diripientes, vexilla domum verterunt.

At Gasto Foiseius repressis Helvetiis nihil cunctandum ratus, ut Bononiam obsidione liberaret, nulla interposita quiete, quum nullam a milite vel durae hyemis, vel difficilium itinerum, vel pristinae defatigationis excusationem reciperet, eo magnis itineribus contendit; tanta celeritate incitatis ad festinandum omnibus copiis ut neque viae militares admodum lutulentae neque inflati amnes neque longissimae noctes quicquam impedirent, quo minus tormenta aenea, non modo legionibus in cursu, sed ipsis etiam equitibus aequarentur. Accidit autem id quo nihil aetate nostra admirabilius in re bellica fortasse contigit, ut nihil prorsus sentientibus Hispanis interdiu instructaque acie viginti amplius cohortes, et sex mille equites, et magnum tormentorum et carrorum numerum trahens, Bononiam sit ingressus, quum Fabritius et Navarrus vigilantissimi homines, tot saepe equitum turmis per agrum transrhenanum emissis, nihil de eius adventu unquam praesensissent.

Etenim Foiseius nuncios omnes et literas et totam denique sui famam incredibili celeritate praecurrerat, et tantus erat amplissimae urbis ambitus, ut vix a tribus portis sine periculo unis castris posset obsideri. Postero igitur die Graecus eques a pontificiis exceptus, quum interrogaretur, ex cuius ducis ala esset, et quae Gallorum Bentivolorumque consilia et apparatus in urbe essent, dixit se cum ala Biarnei (qui ipsius Gastonis erat legatus) pridie cum exercitu urbem ingressum, nihilque propterea, uti novum militem, de Bononiensibus rebus habere compertum. Quibus verbis ad duces Ioannemque legatum sedulo delatis et subinde emissis inquisitoribus, cognitum est per agrestes Foiseium cum magnis copiis adventasse; et perpetuo cursu intrasse urbem, ut cum Hispanis absque ulla dubitatione praelio decertaret. Itaque in consilio decernitur, retro castra ad forum Cornelii esse reducenda, ne cum validissimo exercitu ante moenia populosissimae urbis contra disciplinam iniquissima loci conditione dimicare cogerentur.

Fuere qui existimarent Foiseium omnium longe pulcherrimam potiundae victoriae occasionem, quam insigni celeritate peperisset, eius diei mora corrupisse; quando ea tantum nocte fuerit quiescendum et in albescente statim coelo tribus portis erumpendum in hostes, qui ignari ipsius adventus a multa nive tum forte coelo delapsa, in tentoriolis torpentes et gelidi, nequaquam tantarum copiarum impetum laturi fuisse viderentur. Sed Foiseius suadente Alegria nequaquam praepropero, sed gravi admodum consilio ante omnia cognoscenda sibi hostium castra, consilia, vires ac incitandos Bononenisium animos, et novum quem aduxisset exercitum, tantis itineribus fatigatum, bidui quiete omnino recreandum esse iudicarat.

Itaque Fabritius atque Navarrus, cura primi et magis impediti agminis Cardonio attributa, tormenta sine tumultu reducunt, atque omnibus belli artibus dissimulato metu et ostentata ultro cupiditate conferendae manus, retro abeunt, ita utrinque a via media militari complanato itinere, ut instructa acie et equitatus pediti et uterque tormentis in medio receptis, praesidio essent. Erupere in abeuntes Galli equites, cibariaque relicta in tabernaculis diripuere; quos intemperantius secutos et postremis imminentes, Malatesta Baleonus impiger adolescens, qui novissimum cogebat agmen, subito adortus late caecidit et repulit. Foiseius hoc uno contentus, quod Bononiam obsidione liberasset, repulsosque hostes tota pene illa veteri bellicae virtutis extimatione spoliasset, multis de causis Hispanos sibi in praesens relinquendos et Brixiam omnino convolandum esse existimavit, ut per arcem urbem reciperet, priusquam ea vel oppugnata vel obsessa dederetur vel urbs ipsa maioribus Venetorum praesidiis confirmari posset. Ergo eadem alacritate raptato exercitu, propositis ad excitandos milites ingentibus praemiis Pado superato Brixiam contendit. In itinere autem admirabili quadam felicitate fortuna, quae in Foiseio adiuvando ornandoque una maxime celeritate gaudebat, Paulum Baleonum obtulit, qui cum aliquot cohortibus et valido equitatu Brixianis rebus praesidio ire maturabat, ignarus earum rerum quae Bononiae acciderant et nihil minus timens quam Gallorum occursum, quos e superiore Insubria profectos, vix dum Bononiam pervenisse crediderat.

Itaque ad turrim quae Magnanimi dicitur, non longe ab Athesi, tumultuario atque inopinato congressu antecedentium equitum pugna committitur, ita ad tubarum cantum evocatis et coactis utrinque militibus, ut ardentius pro eo numero concurri dimicarique nequiverit. Sed Gallis cessere Veneti, nequaquam animis ac viribus pares, utpote qui nihil tale timentes, veluti in insidias praecipitati, armatis instructisque hostibus occurrissent. Capitur Guido Rangonus, caeteri ferme omnes terga vertunt. Paulus tamen intrepide a tergo instantes prementesque sustinet, praebetque spatium suis sese explicandi, qui per nota vada fluminis Athesis evadebant. Superventu vero Foisei et recentis alae, Paulus cum globo suorum ad amnem se proripuit, eoque tranato servatus est.

Hic insperatus novae victoriae proventus (ut est natura mortalium, quae improvisis vehementius afficitur) Foiseio incredibilem attulit voluptatem; simulque iuvenem gloriae avidum magis ac magis accendit, ut interceptis his auxiliis ad opprimendos Brixiae Venetos maiore adhibita festinatione maturaret. Nec feroci ingenio alta atque ardua meditanti Fortuna defuit. Nam ubi Brixiam pervenit, advocata militum concione, eos alacriter est cohortatus ut, postquam ad locum praemiorum saecundissimo successu pervenissent, secum paululum adniti vellent impigreque pugnare, ut mox tantorum itinerum incommoda ditissimae urbis spoliis resarcirent; his magno studio acclamantibus et quo vellet se irrupturos sublata manu significantibus, cataphractos dimissis equis ante pedites in prima acie collocat, hos iunctim subsequi Germanos et Vascones iubet, atque ita arce torrenti similis in urbem prorumpit, stratoque Veneto praesidio, quod sese obiecerat ac ingenti omnis generis hominum multitudine crudelissime trucidata, urbe potitur.

Tum vere videre licuit quanta feritas atque saevitia avarissimis victorum militum animis esset insita; nulli nanque aetati vel sexui, nullis templis, nullis vel sacratis corporibus crudelis ira pepercit. Captus est Andreas Grittus summae virtutis ac authoritatis Venetus legatus. Ipsum vero Aloisium Advocatum, qui ad Venetos defecerat, ex fuga retractum et carnifici traditum, Foiseius avidis oculis in frusta dissectum spectare sustinuit. Septem diebus in eius urbis direptione consumptis, Foiseius ad hostes feroci citatoque agmine in Bononiensem agrum est reversus. Terruerat iam omnium animos cum felicitate rerum gestarum, tum una maxime celeritate, qua vehementer usus, ubique hostium consilia praeverterat, ita ut hyberno tempore geri posse bella docuisse diceretur, quum antea milites semel in hyberna deducti, veluti sacris occupati feriis, nunquam inde, nisi iam plane adulto et fiorente vere, educi consuevissent. Habebat tum castra Medices legatus ad Butrium et quum Foiseius Brixiam contenderet, in consilio fuerat agitatum, an traiecto Pado cum parte copiarum Brixianorum periculo fore occurrendum, Sed cunctatius deliberantes festinantis Foiseii geminata victoria ab ea dubitatione laboreque penitus absolvit.

Quibus de causis ipse legatus et duces Iulium pontificem continuo monuerunt ut maiora praesidia quanta maxime posset celeritate compararet, si Italiae imperium a vi Gallica omnino defendendum arbitraretur. Iam enim omnes reliqui Itali principes et liberae civitates, ereptam iri sibi libertatem a valida et superba Gallorum gente metuebant, et ipse ante alios Maximilianus Caesar vetus Gallorum hostis ad eas Foisei victorias ita vehementer exhorruit, quum vir gravis et acutus iampridem Gallorum fortunam et gentis opes agnovisset, ut cum Venetis inducias pepigerit, et se totum haud simulanter ab amicitia Ludovici regis averterit. At Iulius animo prorsus invictus, Troilum Sabellum et Gentilem Baleonum equites undique conducere et Ianum Capociam Romanum cohortes conscribere iubet, convenitque cum Hispano Venetoque legatis ut sex millia Helvetiorum communi impensa mercede conducantur, ut ex Helvetio statario pedite phalangem, quae Germanis opponeretur, Hispanorum cohortibus adiungerent. Mittiturque Venetias Mattheus Sedunensis cardinalis, vir Helvetius, ut inde per Rhaeticas Alpes gentem stipendiorum et belli avidam magnis pollicitationibus evocaret.

Interea Foiseius aucto et omnibus rebus abunde instructo exercitu, per Bononiensem agrum ad hostes est profectus, adeo promotis castris, ut praemisso levis armaturae equitatu atque ex propinquo ostentata acie, pontificios ad certamen provocaret. Consederant in via Flaminia Fabritius atque Navarrus et copias in eos colles qui sunt ad dextram haud multum ardui opportunis in locis erexerant, et tormentis tantum hostes impetebant, eo consilio, ut si Galli ab innata alacritate inducti, uti tot recentibus elati victoriis instructa acie subiissent, iniquissimo loco dimicare cogerentur. Sed tanta conspectis Gallis Hispanos pugnandi coeperat aviditas, ut aequo vel iniquo loco manus conserere minime recusarent, invaseratque non minor religio eorum animos quam alacritas, nam ad legatum concionantem centuriones et milites accurrebant, postulantes ut authoritate pontificia nominatim ab omni noxa lustrarentur, Tantusque erat concursus sacram purpuram manu tangere cupientium, ut nimia pietate signa deseri et dissolvi ordines periculosa confusione viderentur.

Legato et ducibus prae gaudio manabant lachrymae, quum in Hispanis rapinis et caedibus assuetis tantam religionis curam, tantumque contempta morte pugnandi ardorem inesse conspicerent. At dum duces obsecrando atque obtestando milites retentarent, ne tam propinquo hoste toti ordines omnino solverentur, legatus praelata argentea insigni cruce in nomine trini numinis universos ab omnibus criminibus expiavit, promisitque aeternae vitae praemia his omnibus, qui pro tuenda christiani pontificis dignitate dimicando cecidissent.

Ferunt Foiseium iuvenili ferocia numerum atque apparatum hostium facile contemnentem ea die praelio decertare cupivisse, sed Hivonis Alegriae monitu fuisse retardatum, qui adversus sibi notos et invictos veteranos et Gallicae militiae peritissimos duces, temere ex iniquo loco minime invadendos esse praedicabat. Dirempto equestri levi praelio Foiseius directis itineribus sub Foro Cornelii ad laevam promovit castra, eo consilio ut ad expugnandam Rhavennam maturaret, ratus aut cessuram urbem non multum muro validam magnis viribus oppugnanti, aut si hostes auxilio ire pergerent, adfuturam occasionem universo praelio dimicandi, quam sibi cunctis artibus parandam arbitrabatur, quando collatis semel signis nihil omnino de victoria dubitaret. Erat enim rebus ferme omnibus superior, tormentorumque praesertim apparatu, quae non uti apud Hispanos tardissimis boum iugis, sed insuefactorum ac agilium equorum cervicibus trahebantur. Habebat et levem armaturam equestrem dimidio ampliorem et multo etiam exercitatiorem. Sed praecipuum robur erat in Germano pedite veterano, omni armorum ornatu conspicuo, qui duodecim quingenariis cohortibus, et exercitus et castrorum frontem obtinebat, cuique nulli milites stabili et campestri in acie pares futuri viderentur.

At legatus et pontificii Hispanique duces de itinere et de toto Foisei consilio coniectura iudicantes, M. Antonium Columnam summae spei Romanum ducem Rhavennam mittunt. Eius alae equitum adiungitur Petrus Castrius levis armaturae equitum praefectus, et cum eo fortissimi centuriones cum cohortibus Paredes et Salazarius. Quibus ire dubitantibus singuli duces et ante alios legatus iureiurando pollicentur, se quum periculum urgeat neque eam urbem neque ipsorum praecipue salutem esse neglecturos. Porro Foiseius Rhavennam delatus, prolatis statim tormentis, tanta vi quassare moenia est adortus, quanta maxime ab ullo alio duce, qui interfuerant, nullibi factum fuisse meminissent. Dirutis nanque muris et nonnullis hostium in opere et defensione versantibus ad ingeminatos tormentorum ictus interfectis, triplici acie instructa murum subiit, tanta alacritate et contentione militum ut quisque, quo magis in oculis ducis esset conspicuus, ante alios efferendo sese praegredi conaretur. Divisus enim erat labor inter nationes, ut sublata penitus invidia, omnes honore simul atque periculis aequarentur. Denos quoque equites cataphractos singulae turmae ex fortissimis iuvenibus tribuerant, qui ante pedites dimissis equis gravioribus protecti armis subibant. Certatum est aliquot horis utrinque vehementissime.

Non deerat enim sibi in tanto rerum discrimine Antonius et caeteri duces, qui ab idoneis locis tormenta maiora minoraque incessanter emittebant, et e summis ruinis sulphureos globos saxaque et ingentes trabes provolvebant. Sed magno usui erat eximiae magnitudinis aenea colubrina, quae ab angulo propugnaculi in latus subeuntium agminum saepius emissa, multos miserabili strage edita violenter abripuit et fossam foede laceratorum militum cadaveribus replevit, Desiderati sunt plerique viri fortes et in his Spineus tormentorum magister, vir summae authoritatis ac industriae, et Satillonus inter praefectos equitum clarissimus. Ex his vero qui in muro propugnabant, periere duo Dentitii fratres Neapoli honestissimo loco nati, quum alter in locum tormento interfecti et iacentis ad pedes fratris, ad non dubiam mortem ac laudem intrepide successisset.

Foiseius cum detrimento repulsus, ubi didicit Fabritium atque Navarrum cum omnibus copiis adventare, qui exaudito tormentorum frequenti reboatu, et animadverso Rhavennatium atque praesidii periculo castra promoverant, a Rhavenna propere discessit, ne interclusus, si diutius haereret, sibi necesse foret ancipiti praelio decertare. Fata quoque quae omni humana ratione vehementius impellunt, eum haud dubie vel invitum in eos campos pertrahebant, qui essent et ab eius interitu et ab inusitata cunctisque prope gentibus funesta clade nomen habituri. Educto exercitu validam manum in tergo constituit, quae erumpentes e Rhavenna hostes conversa fronte sustineret. Pervenerant pontificii ad Roncum usque amnera, qui Vitis antiquitus fuit, quum biduo fere continenter et in agmine et in ponendis castris equestri praelio decertassent. Erat in fronte amnis, iuxta cuius aggerem Navarrus peditatum omnem depresso loco collocarat, eumque praesepserat parvis curribus, quibus ingentia venabula erant praefixa. Equitatum in tria divisum agmina Fabritius Padulius et Carvaial idoneis in locis instructa acie conglobarant. Toti vero levis armaturae equitatui praeerat Davalus Piscarius Fabritii gener, qui ab his infaustae militiae primis stipendiis, summorum postea ducum gloriam aequavit.

Relinquebatur Foiseio exigua spes parandi comeatus, quum magis ac magis a Ferraria Padoque discederet, propterea vel ob id etiam maturius confligere properabat. Venerat ad eum Alfonsus Ferrariae princeps praecipua belli causa, ut quam debebat regi de se bene merito praesens operam praestaret, ornatissimamque alam et magnum tormentorum apparatum aduxerat. Huic et senescalco Normanniae cura primae aciei fuit demandata, secundae et tertiae praefuere incliti duces et ante alios Alegria atque Palicia, qui erant omnium et aetatis honore et rebus gestis longe clarissimi; ipse Foiseius, ut imperatorem decuit, nullum sibi certum locum desumpsit, sed cum turma nobilium provectus ad singulos ordines animo maxime excelso et sermone alacri modo Germanos et Italos, modo Gallos et Vascones hortabatur, ut intrepide cum his congredi vellent, qui tantum cum Poenis et Mauris inermibus in Africa pugnare assueti, vix primum veteranorum militum impetum essent laturi; perventum iam esse ad laborum finem et parata esse praemia, quae non modo meritis, sed ipsorum etiam vel immodicae cupiditati ad sacietatem aequarentur, si opinionem quam ipse de omnium virtute facto saepe periculo cumulatissime concepisset uti viri fortissimi minime fefellissent. Erat Foiseius imberbis adhuc et praeclara facie maxime decorus, sed micantibus oculis a generosa militarique ferocia valde terribilis et quod spes ipsas et studia militum vehementer excitabat, dux etiam fortunatus ab omnibus habebatur.

Incitatis ad praelium militibus, tormenta unius praecipue Alfonsi consilio amnem, loco mare versus a castris hostium inferiore, sunt traducta, quae mox ille ita magno in obliquum circuitu provexit ut in latus et terga hostium citatis iumentis verterentur, Interim Germani subitario ponte, Vascones et reliquus peditatus humilibus vadis amnem transibant; equitatus turmatim ab omnibus locis in adversam ripam absque ullis incommodis evadebat. Levis autem armatura equestris, utrinque latus effusa ita pugnam ciebat ut prospectum, uti planis accidit in locis, speculantibus ducibus adimeret. Iam pilae Gallicae ingenti strepitu maioribus tormentis emissae, multa strage equorum atque hominum edita, per medias acies provolabant. Iam Gallicus equitatus ferme omnis, peditatus vero magna ex parte, flumen transierat. Iam denique prope ipsum ardentis praelii discrimen erat perventum, quum Fabritius acri iudicio victoriae diffisus, Navarrum vehementer est obtestatus, ut sese tandem inde expediret et cum dimidiato hoste potius quam cum integro congredi vellet, neque amplius cunctaretur, sed peditatum confestim versus amnem in hostes educeret, se quoque statim eo cum universo equitatu illaturum signa atque ita disiunctos et in transitu haerentes ac impeditos in flumine facile concisuros. Sed Navarrus fatali pertinacia salutari consilio nequaquam animum inflexit, utpote qui sub aggere depresso tutoque loco constitutis legionibus sibi omnino expectandos hostes, non ultro invadendos importuna ratione decreverat, ita ut exitiali proposito deserviret, nihil tanta et miserabili equitum clade commoveretur. Confisus etenim mirifice militum virtuti et carrorum item munimentis, in animum caeca obstinatione perversum induxerat se, deletis etiam equitibus, uno incolumi peditatu victoria haud dubie, nequaquam communicata cum sociis laude, potiturum. Adiuvit etiam obstinati hominis insaniam suorum tormentorum respectus, quae perite collocata emissaque strenue Gallicum peditatum, veluti clades alternante fortuna, perquam effuse prosternebant. Fabritius fremens et gemens, ubi totum equitatum animadvertit ingenti ea clade perturbatum, et multos duces in oculis crudeliter interfectos, ne inglorius caderet, cum globo reliquorum equitum in confertos hostes incurrit, ubi, cum ad interitum suorum aliquandiu pugnasset, ab Alfonso captus est et a Gallorum iniuria, id ipso obnixe deprecante, egregia fide servatus.

Eadem consilii fortuna Padulium excepit, quum alas secundae aciei per campum fossis et vepribus impeditum nequaquam conferto, sed dissipato agmine, veluti desperato meliore exitu, protinus induxisset. Captus est et Davalus Piscarius fusa universa levi armatura equestri, multis susceptis vulneribus egregie repugnans. Cardonius vero ipse inusitata tormentorum clade consternatus, vix mentis compos inauspicati imperii relictis insignibus et cum eo Carvaial tertia acie ferme integra et Antonius simul Leva, qui postea rarae felicitatis dux evasit, continenti cursu profugere. Tum vero appropinquantibus Germanis Navarrus insigni quidem, sed nimis sera virtute, legionibus suis praelii signum proposuit. Straverant solo prona corpora suopte ingenio milites, ut praetervolantes ferreas pilas evitarent. Itaque sese atque hastas protinus erexere, tantaque animorum alacritate Germanos invasere ut nunquam ab ulla hominum memoria aut ferocius aut acrius sit concursum.

Accidit autem ut ante ordines progressi duo longe omnium nobilissimi duces, armis cristisque conspicui, inter se ex provocatione decertarint, Iacobus Empser Germanus Hispanusque Zamudius; sed cadente Germano utraque acies statim procurrit, caesique sunt utrinque ferme omnes noti centuriones, vixque Germanus confertissima sua phalange Hispanorum vim ac audaciam sustinebat, quum inclinati plerique scutisque protecti, subter hostium hastas inermia femora brevibus gladiis fodiendo caedendoque ad mediam ferme aciem pervenissent. Non procul inde Vascones occupata via, quae inter aggerem ac ipsum flumen intererat, Italicas cohortes, iam multo a tormentis detrimento accepto perturbatas, clamore edito sunt adorti. Sed ubi emissis sagittis ad manus est deventum, uti hastatis et densa acie prementibus impares, facile sunt repulsi. His opem tulit Alegria cum recenti ala equitum supra insitam vim domestico etiam dolore concitatus; ardebat enim incredibili cupiditate sumendi supplicii de Ramazotto eiusque cohortibus, a quibus superiore anno ad Ferrariam Melious filius pugnacissimus iuvenis seditione militari fuerat interfectus. Sed irrumpentem et cohortes lata strage edita prosternentem, fortuna maligno omine persecuta, novo et acerbiore quidem dolore obruit, quum in eius oculis Viverroes alter filius suo impetu transfixus hastis hostium fuisset et exanimis in profluentem praecipitatus. Nec multo post et ipse fortissimus et infelix senex in lugubri vindicta funestaque victoria confossus interiit. Ramazottum ingenti securis ictu prostratum et semianimem servavere proximi Hispani, qui ex secunda acie, duce Samanecco, ab alia parte Gallos Italosque pedites reiectos usque ad tormenta ita caeciderant ut illi paventes et saucii in latus Germanorum foede, perturbatis eorum ordinibus, verterentur.

Iam Germani a fronte cum hoste pugnantes, iusta quidem ira sed tam exitiali quam necessaria cum sociis avertendo pellendoque ne eorum incursu acies laxaretur, in latus certabant; eratque ob id incerta adhuc et dubia Gallorum victoria, nisi Foiseius universum equitatum iam undique plane victorem, Hispano pediti circunfudisset. Nec in tanta rerum asperitate sese deserunt Hispani, uti decuit summae fortitudinis veteranos, quanquam continenti cum Germanis praelio fatigati, non modo promptissimum quenque militum et centuriones et vexilla, sed quod maxime vires debilitat et spiritum intercipit, victoriae spem ipsam amisissent. Admirabili etenim consensu et singulari pugnandi peritia, ordines atque animos conservant, delatique in viam hinc aggere perpetuo illinc flumine permunitam acerrime depugnando sese recipiunt,

In ea receptus difficultate Navarrus, sese ultro telis obiectans ne tantae cladi superesset, uti postea dicere solebat, intercipitur. Eo capto, et iam undique parta victoria Foiseius profligatis et fugientibus instandum esse clamitans et undique ad delendas reliquias equites cogens, dum intemperantius cum turma nobilium abeuntes persequitur, a novissimis circumventus et ab equo deturbatus iugulatur neque se Foiseium et Hispanae reginae fratrem esse profitenti barbarus et iratus miles pepercit. Stratus est et iuxta Foiseium amplius viginti vulneribus illatis, eius patruelis frater Lotrechius, qui postea inter Gallos cum imperio militari summam authoritatem est consecutus. Foiseii importuna mors, haud dubie insaciabili caedendi hostis cupiditate quaesita, sicuti plenissimam de hoste victoriam corrupit, ita Hispanis angusta et ob id firma fronte insequentes Gallos facile repellentibus, evadendi spacium dedit, victoresque simul a difficili pugna ad paratam praedam protinus avertit. Cecidere utrinque fere aequata clade, cum calonibus et lixis ad viginti milia, sed in primis flos militum et ducum ferme omnis interiit, quorum fortunae varios eventus singillatim in Historiis diffuse retulimus.

Interea Medices cardinalis haud dubie providentia Deorum ad pontificatum reservatus, quum multis circa eum interfectis, turpi fuga minime saluti consulendum esse iudicaret, postquam cohortando et cadentium animas superis commendando cum pii tum constantis legati munus implevisset, in Gallos equites duos incidit, quorum alterum purpurae et pileo superbe insultantem Platesius eques Bononiensis, qui lateri comes haeserat, tragula per iugulum transfodit, alterum paventem eodem telo sauciatum, equo deturbavit; his mox successere Epirotae equites e quorum manibus superventu Federici Gonzagae Bozoli statim eripitur, cui demum honestiore nomine tanquam nobili duci atque Italo protinus est deditus et ab eo adiecta custodia deductus ad Federicum Sanseverinum, qui concilii nomine pro legato in castris et in acie armatus et proceritatem ingentis corporis et praeclarum in ea causa studium ostentarat. Ab hoc Medices quum honestissime tractaretur et propter veterem familiaritatem omni cum verborum honore ac officii pietate coleretur, facile impetravit ut Iulius Medices qui ex praelio cum Antonio Leva Cesenam profugerat, tuto ad se veniret; erat enim prope solus, tot familiaribus varia sorte profligatis. Iulius ubi accepta fide in castra pervenit, Sanseverino etiam concedente, continuo Romam ad Iulium pontificem est transmissus, scilicet ut patruelis legati, qui ex publica clade in hostium esset potestate, salutem ac dignitatem pontifici et caeteris cardinalibus obnixe commendaret.

Iulius cunctis rebus et consiliis detrimentisque hostium sedulo esploratis, non tantum ut domestici officii munus impleret, sed ut certiora de hoste ad pontificem deferret, mutatis ad celeritatem iumentis sibi properandum esse existimavit; statimque ubi applicuit, a pontifice in senatum est introductus, ut cladem utrinque cum caesorum numero, tum magnorum etiam ducum funeribus haud dubie aequatam esse testaretur, et propter adversos falsosque rumores, utpote qui facile primus ex hostium castris veniebat, totius pugnae eventum recensendo eorum qui ex hostibus periissent singillatim et ex sociis qui se fortiter atque feliciter recepissent, nominibus recitatis, multorum animos abunde confirmaret. Erant enim plerique adeo mente consternati, ut Iulio veluti desperatis rebus ab Ostia triremibus fugiendum esse trepide suaderent. Quoniam non solum a Gallis victoribus, qui adhuc sine certo duce procul abessent, sed ab intestino hoste, cum toti sacerdotum ordini exitium, tum urbi direptionem et inquilinis omnibus perniciem timebant. Robertus enim Ursinus et Petrus Marganus summae nobilitatis et opinionis Romani iuvenes, a pontifice scelerata conspiratione defecerant, pecuniam a Gallis acceperant, ut urbe sacrosanctum pontificem exturbarent, quando facile ab his utriusque factionis perditi seditiosique homines ad patrandum facinus concitari posse viderentur.

Quae omnia vel ob id magis ac magis erant metuenda, quoniam paulo ante graviter aegrotante pontifice, Pompeius Columna Reatinus episcopus et Anthimus Sabellus turbidiore consilio Romanos ad libertatem vocarant, concionatique in Capitolio adversus sacerdotum imperium uti saevum ac impotens, nulloque iure legitimum, ita plerosque novarum rerum cupidos et veteres tantum Romanae virtutis spiritus gerentes inflamarant, ut nisi conclamatus fere pontifex repente revixisset, omnia crudeli tumultu conturbari manifeste potuerint. Caeterum Iulius in calamitate semper seipso maior et excelsior invicto animo ingenti liberalitate copias reparat, Cardonium per agrum Picenum evadentem hortatur ut reliquias colligat, inermes spoliatos et equis exornet praebitaque pecunia copias in unum cogat. Porro Urbinatem in gratiam recipit et scribere milites iubet, qui propter Alidosii caedem a patruo, eoque pontifice diductus, depravatusque a parum sanis familiaribus, sese Gallo regi certa stipendiorum conditione applicare cogitarat, Ante omnia quoque Venetias ad Sedunensem Helvetium cardinalem scribit, ut non amplius sex tantum millia, uti antea esset decretum, sed quantam possit eius gentis multitudinem pecunia conducat. Adiuvant rem Veneti consilio, opibus, ingentique studio, ut mature in Italiam deducantur.

Interim Galli ad Rhavennae moenia reductis castris atque urbe in deditionem accepta, ut Foiseio et amissis sub muro sociis parentarent, contra fidem barbara feritate miseros Rhavennates invadunt, inermes ubique trucidant, domos templaque diripiunt et in primis divi Vitalis templum, quod erat perantiquis Ghotorum donariis ex auro et argento sumptuosissime exornatum. Ipse vero Medices legatus Petrusque Navarrus captivi Bononiam mittuntur.

Navarrum transeuntem pueri et multitudo opificum spectandi studio effusa, indignis verborum contumeliis affecere. Nec legato ipsi defuere improbi noti cives, qui atrocibus verbis insultarent, quibus tamen omnibus rediens facile postea summa illa naturae laenitate pepercit. Sed Bentivoli fratres eum propter veterem amicitiam, quae cum Mediceis Ioannis ipsorum patris et magni Laurentii tempore floruerat, ita suscepere ut nihil praeter libertatem deesse videretur.

Non multo post Foiseii funere a Bononiensibus regio sumptu ac apparatu post longam pompam, extructa in templo insigni pyra, celebrato, Medices legatus cum Navarro et plerique alii captivi nobiles Mediolanum perducuntur. In itinere autem cum esset Mutinae, Blanciae Rangonae benignitatem sensit; ea erat Bentivolorum soror, eximiae liberalitatis foemina, quae omnibus ex mundo muliebri necessariis ad cultum ornamentis sumptuose eum replevit. Unde ipse mox effectus pontifex, uti in referenda gratia plane gratissimus, eius liberos et honore pilei et praetorii praefectura et magnis militiae stipendiis exornavit. Mediolani vero exceptus in Sanseverini cardinalis aedibus, a Vicecomitibus, Pallavicinis, Trivultiisque patritiis ita colebatur, ut vix victor in praealta fortuna vel humanius vel liberalius nullo praetermisso humaniore officio tractari posse crederetur.

Quum esset Mediolani, atque ibi cardinales concilium e Pisis reductum, uti inflati victoria criminosissime celebrarent et saepe Iulium pontificem pro templi foribus ad dicendam causam citarent, sanis hominibus pariter et imperitis effuse ridentibus, ea pseudosynodus ludibrio haberi est coepta, ita ut Bernardinum Carvaialem ambitiosius ad pontificatum anhelantem, pueri subsannando per iocum papam vocarent, nec ab armatis Gallis et irate persequentibus, quo minus sacerdotibus illuderent, omnino terrerentur. Ad labefactandum autem reliquum eius concilii nomen forte Iulius Medices ab Roma supervenit, qui legato patrueli breves epistolas et diploma pontificis deferebat, quibus praeclara concessa facultate, expiare milites rite posset, qui, uti erant, quoniam in acie contra pontificem stetissent, sacris interdicti et omnibus diris ad inferes devocati, sese lustrare Christiano ritu et veniam a pontifice petere malebant, quam obtemperare paucis ac ambitiosis sacerdotibus, qui privatis odiis et parum honestae cupiditati improbe servientes et exercitui falsa specie religionis decepto et fortissimis simul et incautis ducibus singularem calamitatem peperissent Itaque prolato evulgatoque diplomate tantus praefectorum et signiferorum militumque omnis generis, qui certatim a diro crimine absolvi cupiebant, ad legatum factus est concursus, ut vix conficiendis tabulis scribarum manus sufficerent. Quae res et familiarium egestatem mirifice sublevavit et prae damnata concilii causa, Iulii pontificis authoritatem latissime confirmavit.

Ob id factum, quod omnium concilii sanctionum fidem penitus elevabat, graviter commoti cardinales, de Medice vehementissime conquerebantur, quoniam maximi regis, qui iure optimo concilium indixisset, dignitatem despicere videretur, quum privatis actionibus et syngraphis in aliena potestate constitutus, uti capite diminutus, captam praeclaro ordine synodum oppugnare contenderet, nec vereretur eorum iram adeo insigni iniuria provocare, in quorum esset potestate, quique captivo duriores conditiones imponere facile possent et ex arbitrio totam eius rei contumeliam vindicare. Sed ab insigni pietate vehemens Gallorum militum consensus legatum vel tacentem egregie defendebat, ii enim ultro cardinales ipsos elatis verbis obiurgabant, tanquam minus religiose Christianorum et simplicium omnium mentes votaque sanctissima, falsis persuasionibus turbare niterentur.

Interea Galli duces quum omnem futuri belli metum una ea insigni victoria sustulisse viderentur, adnitente quaestore Normanniae, sed contra nequicquam reclamante Trivultio, peditatum ferme omnem dimiserunt, Quae res sicuti ab exitiabili avaritia initium coepit, ita luctuosum admodum bello finem parans, Gallos ab Italia nullo prope negocio exegit. Nanque Helvetii a Iulio pontifice et Venetis multis obsecrationibus atque stipendiis ad arma exciti, sublatis repente signis per Rhaetiam ad Tridentinas Alpes properabant. Erant enim tum vicatim Gallo regi maxime infensi, quod ille post partas (uti dicebant) ipsorum sanguine victorias, ingrate atque avare stipendia solita sustulisset, despectaque virtute Helvetia, Germano pedite ad suae gentis ignominiam uti coepisset.

Novo quoque ab his suscepto bello impense favebat Maximilianus caesar Gallorum opes tantis partis victoriis haud dubie reformidans. Nam super inducias Venetis concessas, a concilio Pisano abrogata omni sua pristina procuratione discesserat et edicto monuerat Germanos, qui in partibus Gallorum erant, ut domum in Germaniam redirent, iterque Helvetiis et comeatum per agrum Rhaeticum amice praebuerat, ac demum Tridenti et Veronae omnem eorum multitudinem absque ulla dubitatione receperat. Quo terrore Palicia perculsus, ad quem interfecto Foiseio militaris imperii summa redierat, advocare duces, cogere undique ad signa milites, a Florentinis auxiliares equites postulare et parare undique praesidia maturabat. Sed alae et cohortes tot praeliis vehementer attenuatae et peditatus Italicus quaestorum avaritia togatorumque iudicio importune dimissus, revocatique edicto Caesaris bona ex parte Germani et dilapsi undique Epirotae, Galli, Vascones et qui uno nomine Volones dicebantur, infrequentia signa reddiderant. Cum his tamen copiis Palicia non tam viribus quam famae rerum gestarum confisus, ad hostes in Mantuanum agrum contendit. Interea cardinales quum nihil de Helvetio Venetoque bello in amplissima recentique victoria dubitarent, propter inusitatam adventantium hostium celeritatem timore praepediti, concilium repente dissolvunt, ut illud inauspicato Pisis coeptum et tum Mediolani improspere renovatum, in ulteriorem Galliam transferrent.

Mediolano itaque profecti multis de causis, et iubente Rege, secum Medicem legatum in Galliam ducunt, Ventum erat ad Carium vicum in Ticinensi non longe a Pado ad eam ripam quae ex adverso pertinet ad Bassinianam, ea Augusta Battienorum antiquitus fuit. Ibi Medices forte oborta vel simulata levi aegritudine facile a custodibus impetravit ut ea nocte Carii conquiesceret, dum caeteri cardinales magnique eorum comitatus cum turba omni ministrorum et militum navigiis pertransirent. Id spacii nactus Medices per abbatem Bongallum familiarem suum, qui postea Nepesinus fuit episcopus, perquisivit an in eo vico aliquis esset vir nobilis, cui tuto salutem suam commendaret. Huic divinitus forte oblatus est Raynaldus Zactius miles veteranus equestri natus familia, qui magnas in agris paternis agrestium hominum habebat clientelas. Itaque abbas hominem secreto cum lachrymis suppliciter est cohortatus, ut summae nobilitatis summaeque spei cardinalem, coniectum in eas miserias et qui haud dubie ad perpetui carceris poenam in Galliam traheretur, e manibus barbarorum eripere vellet, qui temulenti aut intempestive vagari aut somno oppressi custodias negligenter obire consuevissent.

Raynaldus qui suopte ingenio Gallico nomini erat infensus, propter memoriam magni Laurentii et Mediceae familiae, quae apud omnes erat venerabilis, facile liberandi hominis negocium suscepit; ea tamen conditione ut nihil se perficere feliciter posse fateretur, nisi eius viciniae Visimbardum adversae factionis, sed tamen ab se nequaquam alienum iuvenem, in partes patrandi facinoris adduxisset. Id si ab illo impetraretur, ad eum in hospitale diversorium se unum ex pueris statim missurum, qui pro tessera cuncta parata esse renunciaret. Cum hac spe abbas ad Medicem est reversus. Nec mora Diis bene iuvantibus obsecranti Raynaldo, quanquam aegre et cunctanter, annuit Visimbardus. Itaque ad abbatem nuncius propere mittitur. Verum ei abbatem in turba quaerenti, non Mediceus, sed alter genere Gallus abbas custodiae praepositus ostenditur, cui ille in eodem nomine deceptus miserabili errore cuncta parata esse denunciat, adeo ut tam probe conceptis consiliis fortuna immitis invidere videretur. Sed Gallo contracta fronte et sua lingua se nihil parari iussisse extemplo respondente, errorem puer agnovit, et praesenti quodam commento inducto inde sese protinus explicuit, ita tamen, ut suspitionis aculeum relinqueret apud eum, verba et vultum pueri cogitatione reputantem.

Ob eam rem abbas non multo post maturius quam statuerat profectione indicta eductoque agmine ad Padum contendit, frustra moras alias atque alias nectente cardinale, ut Raynaldo spacium cogendis agrestibus opportune praeberetur. Iam totum agmen ad flumen pervenerat, multisque transmissis, ipse plane inter postremos anterioribus mulae pedibus navigii proram attigerat, quum a tergo exauditus clamor et adventantium conspecta acies mulam avertit. Ita superventu Raynaldi pene sine vulnere fugatis Gallis, legatus eripitur. Nec multo post abiecta purpura, militari sago indutum, traiecto noctu Pado, ad castellum Ligurum deduxere. Id erat Bernabovis Malespinae Visimbardo sanguine coniuncti, Ibi novum quoque discrimen adiit. Nam vir ille uti erat Gallicae factionis, ne fortunas suas in discrimen devocaret, monendum et consulendum super ea re Trivultium existimavit, fremente frustra et fidem implorante Visimbardo. Tum vero legatus in peristerio foede custoditus de salute libertateque desperare coepit, et vehementer fortunam incusare, quae tanta acerbitate spes omnes eluderet et sibi immerenti alios super alios insatiabili malignitate laqueos pararet. Sed Trivultius gravis et vere Italus imperator, quum iam Galli a ponte Mincii tanta praemente hostium multitudine essent deiecti et in effusam fugam plane coniecti, Malespinae rescripsit res eo esse deductas ut non esset de cardinale, qui fortunae beneficio semel evasisset, magnopere cogitandum. Itaque Bernabos se ipso factus humanior legatum noctu dimittit, eumque servorum perfidia simulat effugisse. Ille ad vicum Iriae adiuvante quodam sacerdote, et coemptis per eum pernicibus iumentis, Placentiam pervenit; atque eo tutius, quod tum forte Placentini, perditis Gallorum rebus, Iulio pontifici deditionem faciebant. A Placentia demum traiecto Pado Mantuam est profectus, ubi in Andina villa, summa benignitate eum Franciscus princeps congestis opportunis muneribus abunde recreavit.

Interea Palicia ad Vallegium Mincii ponte depulsus, copias omnes, amissa Cremona, Tidnum reduxit. Affuereque illico Helvetii et cum his Paulus Baleonus, qui optime instructam legionem et quadrigentos cataphractos bisque totidem levis armaturae equites et magnum tormentorum apparatum adduxerat. Itaque moenia ad arcem tormentis quati coepta; sed nihil magis Gallos exterruit, quam cohortes ratibus in proximam et coniunctam urbi insulam traductae; per eas enim intercluso ponte lapideo, evadendi Gallis facultas eripi videbatur. Itaque Palicia nihil sibi amplius Ticini morandum arbitratus, ut equitatum in quo totius Galliae salus et decus spesque omnes sitae erant, ab omni discrimine conservaret, ponte lapideo signa educit statimque hostes a porta nova simul et ab arce deserta irrumpunt, et cum Germanis per totam urbis longitudinem ad pontemque maxime dimicant, eos enim Galli ut ipsi sine periculo abirent, omnium postremos reliquerant, haud dubie a tanta multitudine trucidandos. Sed Germani admirabili constantia sese recipientes, quum egregie sustinendo haud magnis acceptis detrimentis, ad alterum Gravaloni pontem, qui erat ligneus, pervenissent, difiractis asseribus equorum pondere ad multorum exitium pons est interruptus atque eo modo Germani Gallique omnes, qui transire nequiverant, caesi captique sunt. At Palicia Pado ponte superato, quem Trivultius cautissimus senex opportune construxerat, rectis itineribus in Galliam contendit, quoniam Henricus Britanniae rex, suscepta defensione Romani pontificis, ingentem classem cum validis copiis in Aquitaniam transmisisset.

Eo modo paucis diebus Mediolanense imperium Gallis est ereptum, et Maximiliano Sfortiae uti legitimo principi, Iulii pontificis Venetique senatus auspiciis, et una maxime Helvetiorum virtute restitutum. Ab hac victoria Cardonius excitus, collectis undique Hispanis, et reparato equitatu in Galliam Togatam redire maturabat, Urbinasque ipse praemisso Troilo Sabello, qui oppida atque arces reciperet, cunctis propensissima voluntate ad pristinam fidem redeuntibus Bononiae appropinquabat. Quibus de rebus Bentivoli omni spe praesidii, Gallis Italia pulsis, omnino destituti, magnopere sibi timere coeperunt; Bononiensesque ipsi a pontificiis copiis singularem cladem expectabant; nam maturae segetes erant in agris et iam frumenta succidebantur. Quibus amissis si obsistere et Bentivolorum in fide permanere vellent, nulli erat dubium quin brevi populus omnis inopia commeatus et dira fame conficeretur. Gerebat tum summum in urbe magistratum Franciscus Elephantucius. Is animadverso rerum discrimine amice et graviter Bentivolos in senatum vocatos est cohortatus, ut prudentium more fortunae cedere potius vellent, quam obstinate persistendo his periculis civitatem obiectare, quae supremam omnibus calamitatem essent allatura; posse ipsos spe integra, si patriam incolumem servarent, alio tempore conversis rebus ab ea ipsa, quae tum deprimeret, fortuna sublevari; at si patriam perdere pergerent, eos non modo reditus spem, sed fortunarum omnium et salutis protinus amissuros. Iam enim Castellii Bentivolorum inimici aedes suas praetorio propinquas armatis compleverant, et maiores tumultus in dies propter multorum simultates in urbe timebantur. Ob eas res et propter Elephantucii orationem, quae ex ore totius populi et patritiorum emitti videbatur, Bentivoli tutiore ac honestiore consilio suscepto necessitati parent pacatoque agmine cum omnibus impedimentis et clientibus suis urbe excedunt,

Quibus rebus cognitis Medices legatus Bononiam, ut ibi rempublicam sicuti sui erat muneris administraret, propere se contulit et cum singulari omnis generis hominum gratulatione reductis exulibus est receptus, Nec multo post in urbe Mantua ad constituendam in Italia pacem conventus indicitur. Ibi affuere duces principumque legati et ante alios Mattheus Langus Gurcensis cardinalis pro Caesare summae authoritatis in Italia procurator. Quo praecipuo disceptatore de conditionibus belli et pacis et de toto iure imperiorum et foederum agebatur. Proinde legatus Medices eo Iulianum fratrem misit: actumque est propensissima omnium voluntate de reducendis Mediceis. Quoniam Florentini authore Soderino, Lucam Sabellum Alexandrumque Trivultium duces suos cum alis equitum auxilio Gallis misissent. Aderat pro Florentinis Ioannes Victorius Soderini frater, qui negabat id foedus, quod cum Ferdinando rege antiquitus esset, ulla in parte a Florentinis fuisse violatum; abunde id demostratum esse recenti Rhavennati bello, quum Florentini in neutram inclinantes partem, Gallis simul ac Hispanis et commeatum et receptum pari benignitate prebuissent. Nec referre quod pro defendenda Insubria ex peculiari foedere Gallis auxilia miserint, quando pari lege eadem Ferdinando regi pro tuendo regno Neapolitano prebere tenerentur. Sed quum haec una maxime pecunia facile possent expiari, Victorius scientia iuris et aequi potius quam his artibus instructus, quae ad tractandas res gravissimas necessariae existimantur, totam spem rei componendae foede corrupit, quum dubitanti avaroque animo tenacius quam oporteret pecuniis parcendum arbitraretur, nec externis et militaribus ingeniis propter lubricam eorum fidem, uti cautus iurisconsultus, vel data pecunia confideret.

Itaque dimisso conventu Florentini hostes iudicantur, Medicique legato Hispanorum copiae tribuuntur, quas Cardonius in Bononiensem agrum adduxerat; Iulius ipse pontifex propter memoriam Pisani concilii Soderino infensus, erga Mediceos praeclarum studium ostendebat, quamquam Urbinas eius imperator occultis de causis ad eam expeditionem neque tormenta neque eas equitum alas concesserat, quibus praeerant Vitellii et Franciottus Ursinus Mediceis summa necessitudine coniuncti. Sed illi non impetrato commeatu, desertis alis, ad praestandam eo bello operam, cum legato proficiscuntur. Apenninum transeuntibus Hispanis, Ramazottus cohortes suas adiunxit, qui ex montanis bellicosisque hominibus quodam benivolentiae iure potius quam imperii magnam et peritam locorum multitudinem armare ac educere erat solitus. Pepuli quoque Bononienses patritii, quorum in Alpibus singularis erat authoritas, copiis et commeatu itemque frequentibus operis ad sternendas vias et iumentis quibus tormenta traherentur, Mediceos liberaliter adiuvabant. Soderinus ubi hostes adventare certius cognoscit, patritios viros circiter viginti, quos Mediceis favere arbitrabatur, in curiam vocatos, in custodiam tradit, legatos ad Cardonium mittit, ei munera amplissima et stipendia militibus pollicetur, civitatemque promittit eosdem hostes et amicos habituram uti ipsi foederati reges ex arbitrio praescripserint, modo ab iniuria abstineant, reiectisque Mediceis praesentem reipublicae statum minime conturbent.

Interea Prati oppidi moenibus tormenta admoventur et vicinae urbes ad defectionem solicitantur. Contraxerat in oppidum Lucas Sabellus magnam sed inconditam armatorum agrestium multitudinem et oppidi portas pernicioso consilio multa congesta materia glebaque praesepserat. At Hispani quum aegre murum perforarent, altero presertim maiore tormento forte perfracto, vixque binis armatis aditus in oppidum esset patefactus, ad propugnaculum recondito in sinu scalas admovent, singuli sensim magno et difficili ascensu in murum evadunt, explicatoque vexillo et alacri clamore edito duobus propugnatoribus interfectis alios in fugam vertunt. Interim Sabelli milites, qui ad perfossum murum Hispanis irrumpere conantibus haud segniter ex aequissimo loco repugnabant, ubi supra se hostes in muro discurrentes conspexere, repentino metu consternati, singulari ignavia locum deseruerunt. Ita totus exercitus nullo accepto incommodo ad caedem et ad praedam celeriter est introductus. Sabellus, nequicquam pavidos et fugientes in aciem cogere conatus, cum paucis in arcem profugit; caetera omnis agrestium et oppidanorum multitudo, quum effugere obseratis portis nequiret armaque proiiceret, crudeliter ab Hispanis est interfecta, tanta saevitia in inermem turbam et ad Deorum templa refugientem ferro grassantibus, ut Gallorum et Germanorum crudelitatem ac avaritiam in Brixiana clade superarint. Caesa enim supra quinque milia hominum inermium dicuntur. Legatus tamen fiendo et notos quosque milites deprecando, Iulianusque item frater et Iulius patruelis multos conservarunt, quum neque pecuniae neque periculis ullis parcerent et sese vulneribus obiectare minime dubitarent, modo ante omnia matronarum et virginum pudorem adversus militum libidinem tuerentur.

Rebus, uti Prati gestae fuerant, Florentiae nunciatis, sicuti magnus timor populum invasit, ita optimates Soderino infensi animos attolere coeperunt, Porro Soderinus omnes copias intra urbem recipit, senatum advocat, variis dictis sententiis legati iterum ad Cardonium decernuntur, qui hominem ingenti promissa pecunia expugnent; dicebant enim Florentini ex vetere proloquio nihil esse satius ac expeditius, quam durissimis reipublicae temporibus una vel immensa pecunia patriam omni periculo liberare. Cardonius admissis legatis, quanquam erat ingenio civili atque eo admodum verecundo, conditiones tamen amplissimas et proposita praemia ita propensis auribus admittebat, ut illa praeclara animorum expugnatrix sacra pecunia et fidem simul et decus ipsumque pudorem elidere videretur. Sed legatum Mediceosque omnes omnium fidem implorantes, Padulius ante alios et Andreas Carafa, quorum eximia erat authoritas, apertis sermonibus adiuvabant, quum interesse putarent ad Caesaris et Ferdinandi regis dignitatem et totius Italiae quietem cunctos opprimere, qui Gallorum partes sequerentur, Mediceos enim si reducerent, qui antea a Gallis fuissent expulsi, eos et veteris iniuriae et praesentis beneficii memoriam animo nunquam esse deposituros.

Interea Florentiae perculso et nutante senatu, Antonius Franciscus Albitius et Paulus Victorius praestantis animi iuvenes ad Soderinum ascendunt, monent hominem ut dictatura abeat et curia excedere velit, ne, si pertinacius resistat et diutius cunctetur, sibi ipsi imprimis et civitati ad interitum noceat; si id aequo animo et pacato fecerit, neminem ei esse nociturum ipsosque praecipuos fore corporis custodes et quo velit incolumen educturos. Expalluit ad ea verba Soderinus et quum sibi magnopere timeret, inimicorum consiliis obtemperavit, utpote qui civili prudentia potius quam praesenti aliquo vehementis animi vigore rempublicam administrare erat solitus. Terruerant etiam hominem manifesta prodigia, quae ei paulo ante et dictaturae finem et afflictis Gallorum rebus reipublicae commutationem praeclare denunciarant. Tacta erat de coelo porta quae ad Pratum oppidum ducit fulmenque ita e marmoreis Galliae regum insignibus aurata lilia deterserat, ut in alterius clientelam civitas haud dubie cessura videretur. Lapis quoque ingens qui intra curiae limen ad primos scalarum gradus aedificii structuram sustinebat, ictu fulminis ita loco est propulsus, ut non turbine violento, sed fabrili artificio dimotus esse crederetur. In summa vero curia cubiculum ipsius ubi lectus erat, fulmen intravit, adeo blande pererrans, ut solam urnam feriendo disiiceret, qua civium nomina ad creandos sorte magistratus educebantur. Itaque Soderinus post decimum dictaturae annum summa aequitate ac innocentia gesta republica, dum Gallico nomini apertius studet et despecta nobilitate nimis se popularem ostendit, exutus dignitate curia educitur, flensque et salutem saepe suam ambobus obnixe commendans, in domo Victorii servatur. Inde non multo post mutato habitu per Umbriam ad Hadriaticum contendit conscensoque navigio Ragusium in Dalmatiam est profectus.

Eodem die Iulianus Medices evocantibus amicis obviamque eunte Cosmo Pactio antistite Florentino urbem ingressus, summa totius populi cum acclamatione suscipitur. Templum primo Deiparae virginis, quod est religione in urbe celeberrimum, adit, demum non in Mediceas aedes, sed in Albicianam domum se confert, ibi singulari humanitate et comitate Domini et Magnifici nomen repudiat, sese civem omnibus aequalem atque omnium fratrem esse profitetur. Ad demulcendos vero civium animos, qui Soderino favere consuevissent, ne aristocratia protinus induci videretur, Ioannem Baptistam Ridolfum in republica eximiae sapientiae virum popularemque et libertatis maxime studiosum, in locum Soderini in annum vexilliferum creant. Ioannes interim legatus ad templum divi Antonii suburbanum pervenit, effusique sunt ad eum salutandum cuncti cives, ac ab his demum in paternas aedes est deductus, decimum et octavum post annum ex quo vi Caroli octavi Gallorum regis, adnitentibus veteribus inimicis, fuerat expulsus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License