MEDICEIS in patriam receptis, et ab his ex aerario stipendio militi
persoluto, donatisque ducibus, optimates ad ordinandam rempublicam consilia
atque animos revocarunt, quoniam Ridolfus cuncta regeret ex amplissima formula
status popularis, qui et nobilitati singularem contumeliam dictatore Soderino
semper attulerat et omnem Mediceorum authoritatem convellere videbatur. Itaque
armatus omnis populus de more ad concionem vocatur. Vexillifer Ridolfus cum magistratibus
in vestibulum curiae descendit, assensu et clamore populi quindecim viri
reipublicae constituendae, quum nomina praecones recitarent, extemplo creantur;
ab his demum septuaginta totius civitatis longe gravissimi et Mediceis
amicissimi viri sunt delecti, quorum perpetuo consilio reipublicae gubernacula
traderentur. Ex eo etenim numero decemviri, qui belli et pacis, et octoviri qui
vitae et necis summam haberent potestatem, creantur. Vexilliferatum, uti erat
antiquitus, bimestrem tantum fore imposterum decernunt.
His constitutis rebus et cohorte praesidio curiae imposita, contra vim
sediciosorum civium, Iulianus sago deposito, et sumpta civili toga, nihil sese
ad principalem fortunam cunctis una modestia gratissimus efferebat, et
reipublicae munera paterno exemplo sine satellite innocentia fretus obibat. Vix
tres elapsi erant menses, quum a nonnullis in caedem cardinalis et Iuliani
conspiratum est. Principes fuere Augustinus Caponius corpore ac ingenio inerti
iuvenis, in quo nihil prorsus laudares praeter familiae nomen, et Petrus Paulus
Boscolus, honestis quidem literis exornatus, sed iudicio turbidus et levis, uti
his saepe accidit qui ab exuberantia atrae bilis insaniae proximi, dum
praesentia non probant, immoderata et inaudita inani cogitatione persequuntur;
dolebat sibi ereptam iri libertatem, quum rempublicam ad Mediceorum arbitrium
recidisse conspiceret, quanquam illi per optimates aequissimos viros cuncta
urbana commoda honores et magistratus inter omnium classium cives aequo ordine
partirentur. Boscolus Bruti virtutem et gloriam ferebat in coelum, seque Brutum
fore testabatur, si sibi fidum magni consilii participem Cassium reperiret. Nec
mora Caponius, qui multa a Boscolo ex historiis de Cassio praeclara audierat,
libenter in eius nomen est adoptatus. Sed quum de tempore et loco caedis
ageretur deque asciscendis sociis, quorum praesidio tuti atque defensi negocium
conficerent, forte Caponio intranti Pucianam domum, syngrapha sinu decidit in
qua breviter erant annotata nomina amicorum, qui idonei ad id patrandum facinus
viderentur. Ea syngrapha beneficio Deorum collecta et per Coctium Senensem
delata ad Mediceos, periculum depulit.
Captus nanque Caponius quum in tormentis egregie tacuisset, prolata demum
syngrapha, nequaquam inficiatus manum, cuncta propalavit. Eadem confessus est
et ipse Boscolus, qui Nicolaum Valorium insignem civem nominarat, atque ita de
ambobus supplicium sumptum. Valorius autem in Volaterranam turrem est
relegatus, quoniam, tametsi Boscolum de tam nefario consilio insano fremitu
proloquentem saepe uti insanum castigarat, nihil tamen uti optimus civis
debebat ad magistratus de ea re detulisset.
Iisdem fere diebus quibus ea coniuratio feliciter est oppressa, Iulius
pontifex, re pontificia ad summam authoritatem perducta, ex levi sed tenaci
febricula fluente sensim alvo moritur. Cuius morte nunciata Ioannes cardinalis
lectica vectus, propter innatum ab ima sede abscessum, Romam modicis itineribus
ad comitia contendit. Tanto autem populi studio postremus omnium conclave est ingressus,
ut proculdubio constanti omnium salutantium omine pontifex evasurus esse
crederetur; auxerat eius spei famam Erasmus Germanus subtilissimus
mathematicus, qui pridie quam Medices urbem intraret, in corona nobilium
neminem fore pontificem ex his cardinalibus qui in Urbe essent audacissime
praedicarat. Ferebant etiam Marsilium Ficinum, qui eximiae authoritatis fuisset
astrologus, ex fortunata et regia genesi, ei sacrorum principatum, quum adhuc
esset puer nec plane sacris initiatus, omnino detulisse,
Caeterum ubi in conclave statim est receptus, in partes suas sibi iampridem
conciliatos iuniores cardinales pertraxit. Erant ii regis ac illustribus maxime
familiis nati, aetate opibusque florentes et imprimis Ludovicus Aragonius,
Sigismundus Gonzaga, Marcus Cornelius et Alfonsus Petrucius, quibus accesserant
Bendinellus Saulius et Matthaeus Sedunensis; multi etiam ex senioribus ea lege
suffragia promittebant, ut et ipsi quum exirent candidati, paribus suffragiis
iuvarentur. Erat tum senatus princeps Raphael Riarius, qui aetatis honore,
sacerdotiis atque opibus caeteros omnes anteibat, quanquam ei deerant literae
atque eae virtutes, quae multo luculentius quam ipsae divitiae honestum
sacerdotem ad Christianam laudem exornant. Is in magnam spem adipiscendi pontificatus
ab aura populari et tot circunfusis adulatoribus facile pervenerat. Sed eum
ambientem et singulos prehensantem, cum ipsi iuniores eludebant, qui Ioanni
candidato paratis firmisque suffragiis praesto aderant, tum etiam ei seniores
plerunque fidem fallebant, quum quisque spes suas aleret et privatis rationibus
compositis ad summi fastigii fortunam enitendum arbitraretur. Petebant enim
ferme omnes, uti quisque erat aut studio principum, aut urbana gratia, aut
opibus et doctrina maxime conspicuus. Ita dum quisque senior ante omnia sibi
uni praecipue studet, et propterea cunctatius aliis suffragatur, Ioannem
iuniores pontificem efficiunt, qui rei Christianae imperium dare potius quam
accipere una perpetua consensione decreverant.
Accessit ad eum ante alios Franciscus Soderinus, qui uti erat inimicus
admodum capitalis propter Petrum fratrem Florentia pulsum, ab initio eum
omnibus adhibitis machinis oppugnarat, moxque perspecta iuniorum constantia,
uti cautissimus senex in gratiam opportune redierat. Accessit et ipse Raphael
et caeteri demum omnes, adeo sedatis propensisque animis, ut nequaquam
simulanter effuse laetarentur, quod eum pontificem legitimis et longe
simplicissimis comitiis creassent, qui nobilitate familiae, morum gravitate,
exquisitisque literis et singulari naturae lenitate, non cardinales modo, sed
cunctos fere mortales anteiret. Fuere qui existimarent vel ob id seniores ad
ferenda suffragia facilius accessisse, quod pridie disrupto eo abscessu qui
sedem occuparat, tanto fetore ex profluente sanie totum comitium implevisset ut
tanquam a mortifera tabe infectus, non diu supervicturus esse vel medicorum
testimonio crederetur.
Cunctis ad pedis osculum procumbentibus LEONIS Decimi nomen sibi desumpsit,
utpote qui propter innatam excelso regioque animo clementiae virtutem, non
expresso quidem titulo, sed erudita allusione magnanimi cognomentum affectaret,
duorum superiorum secutus exemplum, quibus Alexandri et Iulii augustissima
nomina placuissent. Non defuere qui dicerent Claricem matrem pleno iam utero
leonem ingentis magnitudinis et mirae lenitatis in Reparatae templo Florentiae
omnium maximo se parere sine gemitu somniasse. Quod postea somnium ex fabulis
nutricum quum puerorum ingeniis inhaesisset, accipiendo nomini causam haud
dubie praebuerit.
Neque Leo mox homines fefellit, quum Petrum Soderinum e Ragusio in Urbem
evocasset, eoque summo cum honore suscepto Contesinae sororis filio Aloisio
Ridulfo ex Soderini fratre filiam in matrimonio collocasset. Pepercit et ipsi
Valorio, quem propere Volaterrano carcere eductum libertati patriaeque
restituit, haud dubie Caponio etiam et Boscolo veniam daturus, nisi paulo ante
octovirali iudicio damnati periissent. Eandem quoque animi magnitudinem et
clementiam erga Carvaialem et Sanseverinum pseudocardinales protinus ostendit,
qui quum audita morte pontificis e Gallia Romam ad comitia pervolarent, navigio
in portum Pisanum delati atque ibi retenti in libera custodia fuerant, ne, qui
modo tantas turbas concivissent, novis altercationibus quieta comitia perturbarent.
Eos enim Iulius iusta hercle ira praefervidus iam senatu motos omnique
praerogativa suffragii et galeri dignitate penitus exutos, quod concilium
adversus se concitatis regibus indixissent, si qua sorte eos caperet, in campo
Flore tanquam scelestos et impios concremare decreverat. Itaque Romam
perductis, et in senatu sine purpurae insignibus suppliciter veniam petentibus
facile ignovit, pristinumque eis honorem et sacerdotia restituit, quum acta
Pisani et Mediolanensis et Lugdunensis concilii penitus abrogassent,
Lateranenseque concilium uti legitimum et iure optimo indictum solenni
assensione comprobarent. Leo etenim ante omnia Iulii consilia iisdem prope
vestigiis subsequutus, concilium in Laterano coeptum multis de causis
celebrandum perficiendumque esse iudicabat, ut saluberrimis scilicet decretis
constituta republica Christiana, omnis schismatis seditionisque materia
tolleretur.
Coronatus est Leo pontifex ad Lateranum trigesimo die post creationem, qui
fuit Aprilis undecimus, Rhavennate clade infaustus, ut converso omine ab tanta
privata laetitia et publica hilaritate ex atro longe omnium candidissimus
redderetur. Vectus est etiam in pompa illo eodem equo Thracio in quo ad
Rhavennam captus fuerat, quem ab hostibus pecunia redemptum ita adamavit, ut
postea usque ad extremam senectutem summa cum indulgentia alendum curarit. Fuit
autem is dies omnium qui a Gothicis temporibus Romanae urbi felicius
illuxerint, longe clarissimus; nunquam enim ullum vel ampliore vel ornatiore
hominum concursu spectaculum celebratum fuisse vel legendo vel audiendo
meminerant. Protectae erant aulaeis regiones, ridebant ianuae civium festa
fronde et floribus, fenestrae stratae tapetibus ornabantur, in omnibus biviis
triumphales arcus occurrebant, ad veteris Romanae magnitudinis exemplum
picturis et statuis mirum in modum exornati, cardinalium et antistitum
comitatus usque ad humiliora servitia serico et purpura multoque item auro
praefulgebat, ipsi cardinales sacras aureas et pictas induti vestes militaribus
equis vehebantur.
Praetulit Romanae ecclesiae vexillum Alfonsus ipse Ferrariae princeps, qui
ad componendam controversiam et ad praestandum officium benignis literis
accitus advenerat. Affuit et Franciscus Urbinas urbis praefectus. Rhodiae vero
militiae vexillum armatus detulit Iulius Medices, ita ut, cum neque ipse neque
ullus omnino vel sapiens crederet, in tanta senatorum et seniorum turba, quod
in abditis fatis erat eum mox Romae regnaturum, et forte ea die coronationis ad
felix augurium, mortuo Pactio Cosmo, antistes Florentinus vixdum exutis armis
est effectus. Sparsa est a quaestoribus per omnes regiones larga manu aurea
argenteaque pecunia, tanta Leonis liberalitate, uti ipsi centum milibus aureis
eam pompam pontifici constitisse faterentur. Coemit mox a Maximiliano Caesare
amplius triginta milibus aureis Mutinam urbem, uti moriens paulo ante Iulius
fadendum esse monuerat; Videfrustiumque arcis praefectum avari et pervicacis
ingenii hominem Germanum, qui Caesaris iussis nequaquam parebat, per Rangonos
vi ac insidiis circumventum expulit.
Adiecit demum curam omnem componendis regum controversiis, quum legatos
undique in omnes provincias emisisset. Sed tanta mole Gallis undique concitatum
erat bellum, ut neque tot navales et terrestres apparatus summa suscepti
impensa facile retardari, neque dira illa flamma iratis regum animis diu
concepta ullis vel sanctissimis precibus restingui posse videretur. Ferdinandus
paulo ante Ioannem Navarrae regem Cantabria expulerat, redeuntemque cum magnis
Gallorum auxiliis, et Pompelonem regiam urbem oppugnantem iterum superarat,
fremente Ludovico qui eum regem sibi affinem et in clientelam a Galliae regibus
antiquitus receptum omnino reducendum esse censuerat. Britanni quoque interea
duce Dorfetio Aquitaniam qua Cantabriae iungitur ad Fontem Rabidum exposito
exercitu terra marique effuse vastaverant, Gallique et Britanni ambustis
utrinque excelsis aliquot navibus mari saepe contenderant. Ludovicus ipse
expeditionem in Italiam audita morte pontificis impigre parabat, ab Henrico
magni exercitus, ingentes classes, ut ipse in Galliam traiiceret, effusis
paternis thesauris ornabantur. Contra Iacobus Scotiae rex a Gallo pecunia
inductus, ita copias parabat ut discedente Henrico totius Britanniae regnum
invaderet. Ante alia Veneti a sociis impudentissime decepti, exclusi Brixia, et
contra ius et aequum et recentis foederis leges omnibus iniuriis exagitati ad
Gallum recurrerant, cum eo qui ex hostibus ipsorum nomini infensissimus
extitisset, foedus percusserant.
Quibus de causis Leo quum nihil sibi vel tutius vel honestius esse posset,
Iulianum foedus servare et eosdem socios quos ille habuisset adiuvare
constituit; ne si medius inter dissidentes intempestivaeque pacis arbiter esse
vellet, et a victis pariter et a victoribus ab utrisque despectus non modo
odium et incommodum, sed singularem etiam infamiam pararet. His initis
susceptisque consiliis ad provehenda demum exornandaque optimarum literarum
studia longe omnium liberalissime animum convertit; qua una peculiari laude
Cosmus proavus et pater Laurentius privatis viris potius quam principibus
fortuna similes, summam sibi et posteris claritatem peperissent. Ante omnia ab
epistolis singulari iudicio sibi desumpsit Petrum Bembum et Iacobum Sadoletum,
qui caeteros omnes literatos Romanae eloquentiae laudibus anteibant.
Vaticanae vero bibliothecae Beroaldum iuniorem praefecit, in scribendis odis
horatiana iucunditate praecellentem. Gymnasium vero accitis undique
gravissimarum artium professoribus ita instauravit ut neque Bononiensi, neque
Patavino, vel doctorum praestantia vel auditorum concursu concedere videretur. Augustinus Suessanus philosophiam et
Christophorus Aretinus medicinam profitebantur. Hieronymus Butigella iuris
scientiam docebat. In humanioribus studiis eruditione stilo et eloquentia
Parrhasius Cosentinus erat insignis. In Graecis literis eminebat Basilius
Calchondyles, eius Demetrii filius qui ipsius pontificis in adolescentia fuerat
praeceptor. Singulos vero vel mediocris etiam nominis poetas et exquisitis
nobilioribusque artibus instructos tanta benignitate suscipiebat, ut omnes iam
excitatis animis ad excolenda literarum studia vehementer accenderentur, quum
ab tanto armorum strepitu, quo neglectis literis Iulii aures magnopere
gaudebant, tandem virtuti locus patefactus esse videretur.
Qua spe felicissime
concepta, ab eruditis id carmen in arcu triumphali ad Hadriani pontem est
inscriptum, quo superiorum pontificum mores cum Leonis laude lepidissime
notabantur:
Olim habuit Cypris sua
tempora, tempora Mavors
Olim habuit, sua nunc tempora Pallas habet.
In eo quoque arcu, qui erat
ad bivium viae triumphalis, praeclarissimo totius populi studio et hoc eximiae
gravitatis et gratiae carmen cubitalibus literis fuit inscriptum:
Vota deum Leo ut
absolvas, hominumque secundes,
Vive pie ut solitus, vive diu ut meritus.
Florebat enim tum Roma
praestantibus ingeniis, copia incredibili rerum omnium, et a clementiore coelo
inusitata aeris salubritate, ita ut Leo tantae virtutis ac amplitudinis
pontifex, auream aetatem post multa saecula condidisse diceretur.
Interea dum inito statim
pontificatu enixe dat operam ut inter discordes Europae reges in spem pacis
induciae fierent, Ludovicus adversus Maximilianum Sfortiam exercitum, omni
bellico apparatu abunde instructum, in Italiam misit. Is enim qui regio,
militarique animo indomitos spiritus gerebat, sese Neapoli, Mediolano Genuaque
foede pulsum ferre non poterat, adeoque vehementi repetendae Italiae desiderio
erat concitatus ut Cantabriam dudum Hispanorum armis occupatam Ferdinando
concedere, et Venetis icto foedere Cremonam polliceri minime dubitaret;
contulerant enim sese Veneti ad Galli regis amicitiam indignitate contumeliae
accensi, quod post eiectos Gallos Brixia impudenter ab Hispanis intercepta,
sibi ex foedere minime redderetur.
Ferdinandus quoque vel ob id quod forte infirma erat valetudine, Cantabrici
regni possessionem omni infamiae, quae sibi a sociis conflaretur, praeferendam
iudicarat; utpote qui felici prudentia omnes consilii rationes, una maxime
praesenti utilitate metiri erat solitus. Verum non defuere qui crederent
Ferdinandum non tam cupiditate retinendae Cantabriae quam admittendi
Neapolitani regni metu adductum, eas occulte inducias cum Gallo pepigisse;
quoniam accepisset Iulium pontificem liberiore voce frementem, comminantemque
iactare solitum se nunquam animo conquieturum, donec expulsis omnibus Barbaris,
qui aliena impotenter occuparent, Italiae liberator, vero inde parto cognomine,
dici mereretur.
Itaque Leo postquam assiduas Christianae pietatis cohortationes minus sanis
auribus undique recipi animadvertit, quanquam paci quietique studere maxime
decorum putabat, suae tamen dignitatis est arbitratus Iuliani foederis rationes
tueri, speciosaque et moderata imitatione studium suum proferre, ut qui Gallis
erant hostes, animos minime desponderent, nec Galli suis viribus et Venetorum
amicitia praepotentes, in dubia praesertim belli fortuna, acerbius quam deceret
offendi viderentur. Quam ob rem implorantibus opem Sfortianis, quum pecunia
maxime indigerent, viginti quinque milia aureorum numum Morono legato
dinumerat, quibus Novariam citato itinere comportatis, opportune militi
stipendia persolvuntur. Eo se
tum contulerat Maximilianus cum octo milibus Helvetiorum, unam spem atque eam
quidem exiguam ancipiti eventu in Helvetiorum animis reponens. Siquidem illi
iidem campi atque illi iidem Trivultius atque Tramulius uti fatales belli duces
spectabantur, qui perfidiae Helvetiae et paternae calamitatis memoriam ad
animum extrema suspensum cura revocabant. Aderant quoque secum eadem signa
atque iidem ferme centuriones eorum maxime pagorum, qui eius proditionis
ignominia quondam notati, veteranorum Italorum digitis et nutibus tacite
monstrabantur.
Ad haec mala Sacramorus quoque vicecomes, qui Mediolani obsidendae arci erat
praepositus, perfidiosa levitate cum ala equitum ad Gallos transfugerat,
regressusque Mediolanum omni militari praesidio nudatum, pervicerat apud cives,
ut in Gallorum verba iuraretur. Livianus quoque adducto Venetorum exercitu,
Cremonae partim metu partim egregia popularium voluntate fuerat receptus. Et
Cardonius atque Piscarius, in quibus summa spes sustinendi belli collocari
debuerat, certiores de induciis facti, nihil se vel in hanc vel in illam partem
ab stativis ad Trebiam castris commovebant.
Iam aliquot diebus Tramulius prolato tormentorum apparatu adeo vehementer
moenia quassaverat, ut late prostratis adapertisque moenibus Helvetiae legiones
in statione conspicerentur, quae nunquam adduci potuerant, ut portam clauderent
ipsis etiam hostium castris oppositam, tantaque superbis eorum ingeniis innata
erat de Gallorum gente contemptio ut ultro etiam provocarent irriderentque
hostes, quod tantum inanis operae frustra suscepissent ut aditus in urbem
pararetur, quando adapertis portis, ad iustam dimicationem fortibus viris, si
animus suppeteret, esset irrumpendum. At Gallorum duces ne periclitando vires
cum pervicacissima gente exploratam ab optima cunctandi ratione victoriam in
discrimen adducerent, reductis silentio castris ad secundura lapidem
recesserunt, vel ob id etiam quoniam Altosaxum cum recentibus auxiliis Comensi
via adventare cognoverant. Is superiore anno cum Galli Cisalpina Gallia
pellerentur, Helvetiorum fuerat imperator, vir ingenti animo corporeque multis
in locis bellicae virtutis gloriam consequutus. Eodem quoque tempore Helvetii
de Altosaxi auxiliorumque adventu certiores fiunt; coguntur in consilium
centuriones atque signiferi, disputatur variis sententiis, an excipienda sint
auxilia occurrendo cum expeditis cohortibus eodem itinere, ne a Gallico
equitatu in patentibus campis opprimantur.
Tum vero Mottimus inter Helveticos duces animi promptitudine militiaeque
peritia insignis de invadendis hostibus disserere coepit, quasi Altosaxi
gloriae invideret, ad quem opportunissime auxiliorum superventu, servatorum
fratrum atque instauratae et excitatae spei ad certam victoriam fama omnino
inclinatura videretur: « Quid cunctamur», inquit, «commilitiones in hac parum
decora deliberatione? Quasi toties victos et nihil tale timentes, si in eos
diluculo erumpamus minime simus deleturi? Perrumpemus hercle et cuncta obvia
sternemus; dum ambigunt et consultant, an Altosaxo sit occurrendum, vel
manendum in castris, quae ut in nullo metu exiguoque temporis spacio minime
munierint, praestabo me huius periculi facile principem, ne consilium ab
audacia potius quam a virtute sumptum putetis; et meo certe ductu nihil cum
auxiliis communicata laude, victoriam nobilem atque opulentam referetis». Nec
mora, centuriones ferme omnes fervidis et alacribus ingeniis sublata manu
Mottino favent, plerique etiam eo ardentius quo veteris ignominiae notam,
proditi ante tredecim annos Ludovici aliquo fideli illustrique facinore delere
cupiebant.
Itaque de tertia vigilia triplici agmine, sine equite, sine tormentis, summo
silentio irrumpunt a tribus locis uno simul tempore, Gallica castra adoriuntur,
semiinstructas acies peditum atque equitum prosternunt, Germanos aegre,
fortiter tamen et mutua quidem cum caede superant. Nec Tramulius atque
Trivultius invicti antea duces, quicquam virtute vel consilio valent, quum et
subitus hostium incursus et foeda fugae facies et conturbata diversis in locis
castra, omnem vel constantis iudicii vim, vel ferendae opis spacium inter
dissonos morientium clamores eriperent. Helvetii caeso late peditatu, et
equitatu undique pulso, tormentis et castris puncto temporis potiuntur.
Cecidere ad X milia hostium et in his viri insignes Monfalco Gallus equitum
praefectus, Aloisius Beomontius Hispanus qui cohortes ductabat, Alexius
Busichia levis armaturae equestris dux nobilis. Nec ea victoria apud Helvetios, quanquam longe
omnium nobilissima, luctu caruit. Nam medium agmen a tormentis magnum acceperat
detrimentum. Atque ipse ante alios Mottinus colubrinae pila discerptus
interierat. Ipsi quoque Germanorum praefecti Floranges atque Gemesius, quum
strati multis acceptis vulneribus iacerent, ad cursu Roberti Sedanii patris,
qui cum insigni cataphractorum turma in victorum et caedentium coronam
penetrarat, haud dubie servati sunt.
Hac audita de Gallis victoria,
Leo pontifex aliquanto praeclarius studium suum proferre coepit egitque cum
Raymundo Cardonio ut Octavianus Fregosius Genuam reduceretur, quoniam Adurnii
Fliscique Iano Fregosio paulo ante pulso, Gallorum signa ac imperia
sequebantur. Substiterat Raymundus ad Trebiam, neque satis conspicuus Gallorum
hostis, neque syncerus aut utilis Sfortianorum socius, quum varias nectendo
morae causas, id unum contenderet ut induciae tantisper aliqua vel inani
dissimulatione tegerentur, dum fortuna huc aut illuc proclinata, belli
successum aperiret. Itaque Leone singulari studio cohortante atque omni ope
contendente, Raymundus et Piscarius in Ligures expeditionem suscepere,
paucisque diebus Octavianus sine vulnere Genuam est introductus. Nam Hieronymus
Adurnus et Otthobonus Fliscus summae aequitatis atque virtutis homines,
deprecantibus civibus, ne patriam in discrimen adducerent et villas sumptuosae
amenitatis exuri paterentur, civili potius quam militari quaesita laude, sponte
abierant. Octavianus assumpto ducis nomine imperataque civibus pecunia, trium
mensium Hispanis stipendium persolvit, et ad obsidendas terra marique arces
consilia omnia viresque convertit. Hispani vero adiunctis sibi Germanorum
copiis ad evastandam Venetiam sunt profecti, quibus ex foedere pontifex Troilum
Sabellum Mutiumque Columnam et Ursinum Mognanium cum aliquot equitum alis
addiderat.
Interea Henricus Britanniae
rex et Maximilianus Caesar ingens bellum in Belgio Gallis intulerunt;
traiecerat Henricus iuvenili alacritate ad decus bellicae laudis vehementer
inflammatus supra centum milia Britannorum adducens, ut quae maiorum suorum
ditionis quondam fuissent armis repeteret, ab eo praesertim qui sacrosanctum
pontificem impiis armis vexavisset. Is enim suscepti ante belli fuerat
praetextus, nobilissimoque inde parto cognomine, pontificiae libertatis
assertor atque defensor appellari et praescribi in literis magnopere gaudebat.
Addiderat Maximilianus Germanorum legiones et validam Belgarum equitum manum,
obsidebatur trinis castris Tervanna Morinorum et vehementissime tormentis
oppugnabatur, quum Galli ingenti coacto equitatu, ut commeatum obsessis
importarent, occasionem conferendo praelio praebuerunt. Itaque ad Ghingatam
vicum inita est pugna non caede, sed insigni ac maxime specioso equitum concursu
memorabilis; nam utrinque veteranae atque amplissimae alae strenuique duces in
eosdem forte campos erant perducti, in queis multis ante annis Gallos, Aloisio
XI bellum gerente, Maximilianus tum pene puer ingenti praelio superasset. Non
tulit impetum tantae impressionis Gallicus equitatus, tametsi ab initio egregie
concurrerat. Nam et Henricus cum viginti millibus sagittariorum et Maximilianus
cum robore legionum adventabant. Itaque eadem loci fortuna propellente, Galli
in foedam atque praecipitem fugam acti, adeo ut nusquam minore cum incommodo,
vel maiore cum ignominia conflixerint. Captus est ante alios Rothelinus
nobilissinus dux. Nec multo post Tervanna desperatis auxiliis Britanno cessit,
copiaeque ad oppugnandum Tornacum, quae est urbs amplissima Nerviorum, sunt
perductae.
Dum haec in Belgis fiunt, Iacobus rex Scotorum, naturali odio et pecunia
maxime Gallica impulsus, dum sperat se totius insulae Britanniae regem futurum,
parum decoro ac exitiali consilio, absenti Henrico bellum intulit. Fuerat relictus ab Henrico in
tutelam regni Surreius regulus fide et virtute bellica insignis. Is Iacobo
populanti Angliae fines ad Tuedum amnem occurrit. Certatum est maioribus
quam unquam antea odiis, viribus vero longe maximis. Nam pro gloria, pro
salute, pro totius insulae imperio remotissimae utrinque gentes excitae, ad
enatum repente bellum summa festinatione concurrerant. Scotorum acies tota
pedestris fuit; nam Iacobus fatali quadam audacia, ut nullam spem salutis in
fuga suis relinqueret, ipse primus omisso equo pedes in acie constiterat.
Surreius contra, utrinque alas equitum cornibus suis adiecit. Non tulere
Scotorum hastatae phalanges saggittarum vim, quae ab hoste ingentibus ligneis
arcubus excussae armatos pariter atque inermes vulnerabant, Confixus est et
sagitta rex ipse, ferreo gutturali facile penetrato, quo cadente Scoti maiore
animorum pervicacia, quam bellica fortitudine dimicantes, caesi superatique
sunt. Nam et hastati Angli
pedem Havardo duce Surreii filio in perturbatos intulerunt et Dacreus equitatui
praefectus, circumductis turmis, fusorum et in fugam spectantium magnum numerum
occidit. Periere cum rege decora animorum obstinatione repugnantes
Huntleius, Crafordius et Monterosius nobilissimi duces.
Ea nunciata clades Ludovicum, quanquam animo infractum, magnopere
conterruit. Nam tametsi opulentissimi regni facultates alendo bello abunde
sufficerent, singulari tamen cura angebatur, quod pedite careret. Nam vetere
Gallorum instituto in uno equitatu summam gloriam, repudiata pedestri militia,
reponebant, utpote qui conductitio vel Germano vel Helvetio pedite omnibus
bellis uti consuevissent, quorum alteri Henrici Maximilianique stipendiis
praeoccupati essent, alteri iam ex professo Gallorum hostes, foederatique cum
Hispanis atque pontifice in Heduos penetrarunt, ut eam Burgundiae partem, quae
quondam Caroli Belgarum principis fuerat, in potestatem redigerent, aditusque
facillimus occupatis montium claustris pararetur ad invadendam interiorem
Galliam, unde praeda omnis generis et spolia amplissima peterentur.
Itaque Ludovicus multiplici rerum suarum periculo magnopere commoveri, saepe
aestuare animo consilioque arbitrari ante omnia sibi divinitus ea infligi
vulnera et alias super alias parari clades, quod sacrosanctum pontificem diro
consilio atque impiis armis fuisset persecutus. Caeterum id bellum opinione
omnium faciliorem exitum habuisse est visum. Tramulius namque, qui ab Italia
pulsus in Heduos cum tumultuariis copiis adcurrerat, ut arces aditusque
praesidiis firmaret, quum viribus impar tantam Helvetiorum multitudinem
sustinere non posset, eos impetrata pace in patriam repressit, ita ut vel
iniquis et maxime pudendis conditionibus eam parare ex usu praesentis
necessitatis minime sibi indecorum fore arbitraretur; tot enim tantaque premia
iam intra Galliae fines effusis et toties victoribus largissima sponsione est
pollicitus, quanta nec divicto rege subactaque Gallia referri aut sperari posse
viderentur, non ignarus Ludovicum nihil earum rerum depulso periculo
praestiturum.
Hac astuta fallacique pactione Helvetiis deceptis, ipsisque in patriam
redeuntibus, Ludovicus in Belgio ea ratione bellum gessit ut obsessa ab
hostibus Tornaco, nobilissima Nerviorum urbe, nihil sibi commodius fore
existimaret quam servare atque augere copias, cunctari in proximis locis,
nullam praelio occasionem dare; inclinabat enim se autumnus illis in
regionibus, hyemi quam aestati similior, nec differri poterat in Britanniam
traiectus, quoniam vergente in brumam tempore gravior in dies et saevior
Oceanus esse consuesset. Itaque Britanni, quum nemo Gallis opem ferret, Tornaco
potiti, iam laeto duplici victoria rege, relictis praesidiis ad tuendas urbes,
in Britanniam redierunt.
Per eos quoque dies Venetis tamquam Gallorum sociis ad Vicentiam clades est
illata. Processerant Cardonius et Prosper Columna vastabundi usque in proximum
Venetiis litus, nusquam prodeunte in aciem Veneto duce, ita ut a Margario
aggere pilae tormentis maioribus emissae, ad ipsam usque urbem pervenirent. Non
tulit ignominiam Livianus, quum exuri late agros barbara feritate conspiceret.
Nam Germani praesertim Hispanique nec nobilissimis quidem villis parcebant. Eos
ergo omnis generis praeda onustos ex obliquo adortus, praecisis undique
itineribus ita conterruit ut deserere impedimenta et metu summae cladis per
abruptos montes Veronam evadere cogitarent. Sed Livianus ingenio ferox atque
praeproperus, dum abeuntes intemperantius persequeretur, adeo incaute ac
infeliciter conflixit ut quum vix primam Germanorum ac Hispanorum impressionem,
obvertente aciem Piscario, Veneti pedites sustinerent, totus exercitus foede
perturbatus caesusque sit. Periere in receptu parum decoro vel dum fugam suorum
sisterent, illustres alarum duces numero septem et in his ante alios Sacramorus
Vicecomes, quem defecisse ad Gallos docuimus, et Hermes Bentivolus, praeterea
cohortium praefecti signiferique insignes viginti tres; cecidit et lixae manu
confossus Andreas Lauredanus legatus, Paulum vero Baleonum prolapsum in
palustrem locum mitior fortuna hosti captivum praebuit. Ipse quoque Livianus
tranato Meduaco amne, in cuius vorticibus plerique tentato infeliciter vado
perierant, celeriter pugna elapsus Patavium pervenit. Ea clades eo gravior
Venetis et luctuosior fuit, quod paucorum dierum intervallo ad Novariam et in
Belgio Britanniaque adverso partium successu dimicatum fuisse didicerant, nec
iam habebant unde copias repararent, tot praesertim equitibus cataphractis et
tot ducibus veteranis in unius maxime praelii calamitate amissis.
His cognitis rebus Leo pontifex, tametsi eam cladem Venetis, quod Gallos in
Italiam evocassent, merito accidisse praedicabat, nihil tamen ea victoria
laetabatur. Dolebat enim Italico nomini certum exitium, certamque ignominiam
externorum armis parari; ob id secreto Venetos per Franciscum Foscarum legatum
hortabatur, ne animo deficerent, suamque pristinam infractae virtutis atque
constantiae existimationem tueri vellent, se etenim nunquam hostem futurum
ipsorum reipublicae, quam minime prostratam, sed integram et florentem videre
concuperet. Quod auxilia adversus eos misisset, id esse datum Iulianis
foederibus et recentibus ipsorum consiliis, quibus evocandos in Italiam Gallos
censuissent, quorum adventu turbari sperata pax et divina humanaque rerum
confusione permisceri viderentur. Ad hanc sinceri animi voluntatem facta
addidit, quibus singulari collato beneficio Veneti iuvabantur. Nam vir iudicio
longe gravissimo ita partibus studendum arbitrabatur, ut eum publici decoris
italicaeque dignitatis nunquam oblivisci, vel inimici etiam praeclare
perspicerent.
Sub idem tempus magno assensu atque ambitione populi Romani Iulianus Leonis
frater, Romana civitate donatus est editique sunt in eius honorem ludi
scaenici, temporario theatro in area Capitolina extructo, ubi per biduum summa
celebritate actus est Plautinus Poenulus, variaque subinde poemata iucundissimi
argumenti per ingenuos summae nobilitatis elegantissime decantata, adeo
exquisito atque opulento rerum omnium apparatu, ut antiqua aurei saeculi
foelicitas, ipsius pontificis erudita liberalitate revocata videretur. Ad
referendam vero gratiam eximii sumptuosique erga se studii, vectigal salis
imminuit, amplificataque triumvirali conservatorum urbis potestate, praemiis ac
immunitatibus publice privateque Romanos est prosecutus, quam ob rem solenni
decreto omnium ordinum populus ad testificandum gratissimi animi studium,
marmoream statuam in Capitolio dedicavit cum hac inscriptione: OPTIMI
LIBERALISSIMIQUE PONTIFICIS MEMORIAE. S. P. Q. R.
Per eos quoque dies Iulium patruelem, Innocentium Cibo, Laurentium Puccium et
Bernardum Bibiennam in cardinalium senatum cooptavit. Primum galerum, quem ipse
gestasset, sanguini atque familiae tribuit, quasi divino ingenio iam
praesagiret qualis quantusque in republica Christiana is esset futurus, quem
suo fatali pileo dignissimum iudicasset. Secundus Magdalenae sorori, quae
Innocentii mater erat, datus est atque item Innocentii Octavi pontificis
memoriae, cui initium summae dignitatis acceptum referebat. Tertium, virtus,
aetatisque honor et egregia in primis fides, quae in Puccio in omni fortuna
semper effloruit, promeruere; eius etenim Ianoctii frater fuerat, quem
Fiorentiae securi percussum fuisse supra meminimus. Quartus in Bibienna
perpetui laboriosique obsequii et fidelis industriae iucundaeque familiaritatis
praemium fuit. Nec multo post Iuliano fratri in spem sobolis Philiberta Caroli
Allobrogum principis soror matrimonio iuncta, quam demum uti sine dote
expetitam, ultro regiis exornatam muneribus, praemisso ad Niceam insigni
comitatu, Romam accivit. Laurentius vero Petri Medicis qui in Liri amne periit
filius, Florentinae reipublicae est praepositus. Existimabat enim pontifex,
divisis honoribus et constituta domo, ita suis et Mediceo nomini providendum,
ut non magnopere in posterum fortunae vis suspectanda videretur. Eadem hyeme,
quae secuta est, cohortante undique per legatos Leone pontifice inter Gallos et
Britannos bellum esse desiit, brevique ab induciis pax quaesita authore
Rotelinio, qui in libera custodia Londinii servabatur.
Decesserat paulo ante Anna regina, summae religionis et castimoniae mulier.
Itaque caelibi Ludovico supra solenne pacis ac amicitiae foedus, Maria Henrici
regis soror eximiae venustatis virgo despondetur. Qua in Galliam perducta,
Ludovicus incredibili sumptu et mira ludorum varietate nuptias celebravit. Sed
dum aetatis et valetudinis, quae ei tum erat tenuissima, pene oblitus
intemperantius (ut ferunt) procreandis liberis operam daret, concepta edaci
febricula non multos post dies interiit. Statimque ei suffectus est Franciscus
gener, qui aetate, ingenio, formaque vel praeter regium nomen totius Galliae
iuvenum longe florentissimus habebatur. Is acceptis imperii insignibus, ingenti
animo expeditionem in Italiam suscepit destinatam paratamque antea a Ludovico,
qui moriens amplissimas copias omni bellico apparatu instructas, obversasque ad
Alpium iter, opportune reliquerat. Evocabant Gallos Veneti in primis, ut
Brixiam Veronamque reciperent, atque item Octavianus Fregosius, qui clam
percusso cum Francisco foedere a veteribus amicis foederatisque discesserat,
iustis certe et gravibus de causis, uti ipse praedicabat, verum nequaquam grato
aut fideli ingenio, si Leonem qui cuncta detulerat respiceret, quem diu per
legatos et literas monentem ne flagitiose deficeret, prolixa dissimulatione
fuerat ludificatus.
Itaque Liguribus et Venetis, ut adventantes Gallos exciperent, arma
parantibus, Leo cum sociis regibus coit, foedus renovat, exercitum ex delectu
fortissimarum Italiae gentium cogit, profitetur se Mediolanensis imperii
defensorem, vel ob id maxime inductus, quoniam Helvetii flagrantissimo studio
decretoque publico, non iam uti mercede conducti, sed plane propter concepta
odia, tanquam veri Gallorum hostes propulsandi belli negocium susceperant,
Providebat quoque acutissimus pontifex, si Gallus Insubrum imperio potiretur,
nequaquam futurum, ut Galli ab ipsa praesertim victoria insolentes, a Placentia
Parmaque abstinerent, quas urbes ab reliqua Sfortianorum ditione interfluente
Pado abscissas, Iulius pontificiae ditioni, pulsis Italia Gallis, adiecisset.
Verebaturque ne rex iuvenis bellicae gloriae avidus semel transgressus
Alpes, Italiae opulentia atque amenitate caperetur, ob idque exemplo Caroli
Octavi maiora concuperet, faveret eius coeptis fortuna, ut demum per partes
Italia omnis, uti nunquam publico iuncta consilio, servire cogeretur. His de
causis pontifex Iulianum fratrem pontificii exercitus imperatorem appellat, ei
de manu, solenni adiecta precatione, vexillum et sceptrum tradit et ab Urbe in
Galliam Cisalpinam maturare iubet. Sequebantur eum utriusque factionis Romani
proceres et promiscue ex omni ferme Italiae regione militaribus factis
illustres. Nequaquam enim apud hominem summae aequitatis ullum in honore erat
factionis nomen, quum ea perniciosae insaniae studia execrari damnareque esset
solitus, adeo ut spectata tantum virtus in omni ducum et militum genere,
praemiis et laude digna censeretur.
Fuere qui existimarent Iulianum, quod Etruscarum rerum principatum Laurentio
fratris filio facile concessisset, vehementer aspirare ad Mediolanense imperium,
vel ob id maxime, quoniam Maximilianus Sfortia paulo mente commotior, dum foedo
amictu illotoque ore insaniae morbum praeferret, paterno imperio indignus
putabatur. Id facile se assequi posse sperabat Iulianus. Nam Helvetii, in
quorum tutela erat Maximilianus, multo auro, adiecta praesertim authoritate
pontificis, corrumpi posse videbantur; et Franciscum regem, si primos eius
impetus egregie sustineret, facile per conditiones concessurum apparebat quod
armis recuperare nequivisset; ei presertim, cui matris ipsius soror nuper in
matrimonium esset collocata. Nec Carolus Allobrogum princeps ulli occasioni in
eam rem multis de causis erat defuturus.
Veneti quoque, modo Cremona in societatis et belli praemium eis obveniret,
existimari poterant egregie conquieturi, utpote qui novum et insititium accolam
habere mallent, quam praepotentem et flagrantis ingenii regem, cuius amicitia
ab levi momento plane fragilis, recenti exemplo Ludovici singulare incommodum
afferre posse videretur. Ad haec etiam consilia Cardonius Hispanus imperator
egregiam voluntatem atque opem attulisset; nam vir suopte ingenio perhumanus et
facilis, ac ubi praemia proferrentur, enixe officiosus, Leoni ingentia
pollicenti praestantique haud dubie erat obsecuturus, eadem Octaviano Liguri
placitura intelligebant, uti praecipuo Sfortianorum hosti et Iuliano vetere
amicitia coniuncto; sed dum haec expensa et deliberata initis rationibus
explicantur, illudente fortuna Iulianus febre non tam valida, quam pertinaciti,
sed quae ei demum suprema extitit, Florentiae corripitur; eo decumbente exigua
cum spe maturae certaeque salutis, imperium militare ad Laurentium transfertur.
Is tum Placentiae castra habebat et in proximo urbi pago Cardonius e Venetia
accitus exercitum continebat. Interim Prosper, in quo summa erat authoritas
gerendi belli, cum equitatu valido ac Helvetiis legionibus ad Alpes contendit. Nam persuasum habebant, praecludi
posse claustra Alpium si Coctiis et Poeninis saltibus insessis, aequiores
transitus occuparent. Sed Franciscus, authore duceque Trivultio, qui assidue
per id tempus omnes aditus per inaccessas montium crepidines fuerat
contemplatus, inusitatum iter currulibus tormentis aperuit, ad dextram inter
maritimas et Coctias Alpes, per imas valles Argentarii fluminis insinuando agmina,
atque evadendo in praeruptos vertices excelsissimorum montium, adeo ut tormenta
saepe ductariis praetentis funibus suspensa per trocleas, legionum manibus
traducerentur, quum profundissimae valles interciderent, nec tantae molis
apparatus iugis aut militum humeris educi posset; quinque dierum labore per
haec itinera plena rerum omnium difficultatibus, nullibi tamen praepediente
nive (nam Augusto mense liquata erat) deceptis Helvetiis in Italiam est
perventum, eo laetiore laboris atque periculi exitu, quod dum inaccessos saltus
viis pensilibus ad latera cautium exaggeratis ad iter patefaciunt, Palicia cum
quatuor alis equitum ad distinendos fallendosque hostes, superiora Perosae
montis iuga, ductantibus Alpinis agrestibus, transgressus, Prosperum Columnam inopinato
adventu oppressit.
Erat is Villafranchae in
oppido, profectioni intentus, ut eodem die cum Helvetiis iungeretur. Capto
autem ab hostibus tantae opinionis duce, nihil idcirco Helvetii animos
demiserunt, regressique Mediolanum authore Mattheo Sedunense cardinale,
iurarunt se quum primum hostis Gallus appropinquaret, regia castra aggressuros,
ut de possessione Mediolanensis imperii aperto in campo et vera virtute
dimicarent. Franciscus Prospero benigne et comiter appellato atque eo sub
custodia in Galliam transmisso, ad quintum lapidem a Mediolano Laudensi via
castra munivit, ut inde Livianum cum exercitu Veneto commodissime exciperet, ac
subinde expeditum et vacuum ab omni metu iter Comensi via redituro domum
Helvetio praeberetur.
Erat Placentiae cum pontificio exercitu Laurentius Medices et in proximo ad
Trebiam Cardonius Hispanorum castra habebat, inter ambiguas deliberationes
admodum suspensi atque inter se contendentes, quinam primi ponte Padum transire
deberent; nam utrisque suspecta erat Helvetiorum fides; siquidem Albertus Petra
dux nobilis, ut credi par erat, Gallica pecunia corruptus, cum multis
Veragrorum Sedunorumque cohortibus domum abierat, adeo ut qui Mediolani erant
in fide nutare et dissentire in consiliis nunciarentur. Interceptus quoque cum
pontificiis literis Cynthius Tiburs, qui ad regem properabat, dum Hispani
equites Padi ripam observarent, Laurentium Cardonio suspectum reddiderat, quasi
Leonis studia magna ex parte refrixissent, quum Prosper imperator captus
partium spes vehementissime debilitasset.
Legatos quoque Florentinos natura Gallicis rebus studere cogebat; ii iuvenem
circunsistebant, suadebantque ne se temere infidis barbaris committere vellet,
sed in tuto alienae insaniae exitum spectaret; non esse eo progrediendum, unde
nullus omnino regressus sine periculosissimi praelii alea praeberetur; satis
enim recte ipsum omnia facturum, si cunctando Leoni aliquem ad regis amicitiam
receptum relinqueret; id vero in omnem belli casum facile posse impetrari; si
rex iam plane victor, tantis Ligurum Venetorumque auxiliis adiutus, nulla
ulterius acerbiore iniuria laederetur, Iam enim ex pontificiis Mutius Columna
et Ludovicus Petilianus cum aliquot utriusque armaturae equitum turmis ad
Helvetios missi fuerant. Iacobusque Gambara Leonis legatus cum pecunia
Mediolani aderat, mirifica voluntate Helvetiis Sfortianoque nomini deditus.
Unus vero Gorius fide et prudentia insignis frustra iuvenem est adhortatus, ut
praeclarissimae occasioni in summa spe ingentis victoriae deesse nollet: neque
enim de eventu dubitandum si duo in unum sincera fide coniuncti exercitus, ad
invicti roboris summaeque virtutis gentem e propensissima et copiosissima urbe
hostibus imminentem auxilio ire maturarent.
Ipsi enim tantae indolis iuveni, postquam effectus esset imperator, non iam
fortunis, sed gloria et laude opus esse; non enim gravissimi muneris nomen
inanibus titulis, sed verae virtutis operibus substentari, proinde vanis vel
suspititionis vel timoris offendiculis animum liberaret; praestaret Leoni
sibique dignam Italico duce operam, memoriaque teneret Mediceos Florentia
pulsos Gallorum armis, seque imprimis infantem puerum, perpetuis ab ea gente
iniuriis acceptis, decem et octo annos exulasse; caeterum praeter Florentinos
legatos, Ursini duces, quos sibi Laurentius despectis Columniis asciverat,
quicquid generosi spiritus ad praeclare audendum in iuvene elucebat, magnis
rerum omnium propositis difficultatibus facile restinguebant,
Interim Helvetii, tametsi diversis inter se studiis in partes scindebantur,
Sedunensis tamen cardinalis flagrantissimis concionibus incitati, ad tuendam
publicae dignitatis existimationem praelio decertare statuerunt. Nec mora
inclinante sole Romana porta erumpunt, prima Gallorum agmina profligant, non
fossa, non munitione, non denique tormentorum, quae in frontem directa erant,
periculo deterrentur quin in castra perrumpant. Is impetus uti repentinus nec
expectatus, sicuti primas Gallorum acies oppressit, ita medias ultimasque atque
ipsum maxime regem ad arma excivit. Dimicatum est in multam noctem nullo
ordine, quum inopinati hostes et nox ipsa conturbatis castris omnem consilii et
disciplinae rationem penitus eriperent; adeo ut Helvetii felici audacia
progressi, strato equitatu, nobilissimisque ducibus aliquot interfectis,
ipsoque etiam Francisco rege, qui impigre perturbatam suorum aciem reparare
contenderat, multis hastarum ictibus pene oppresso, intra castra hostium
consistere quiescereque minime dubitarint.
Itaque, veluti impetratis utrinque induciis (quas lassitudo vulneraque et ab
denso pulvere enata sitis attulerant) ab armis temperatum, donec oriens luna
certis ictibus lucem adferret. Eo spatio Rostius Helvetiorum dux summus, quod
is Tigurini Pagi erat magister et Sedunensis cohortator egregius, advecto ab
urbe commeatu, largissime suos recrearunt, terribilique buccinae signo
silentibus timpanis renovandi praelii signum dederunt. Nec regi abolendae
ignominiae avido et per se impigro bellatori, quanquam acerbissimo pugnae
discrimine perculso, animus consiliumque defuit; per idoneos nanque duces
circunductis coaptatisque tormentis, ordinisbusque Germanorum et Vasconum intra
fossas constitutis, ac expanso in recurvas alas equitatu ita irruentes hostes
est complexus, ut illi temere atque insolenter congressi, partim confixi
Vasconum sagittis, partim tormentorum pilis discerpti, invadente etiam
confertissimo equitatu a fronte et a lateribus sternerentur. Peropportune etiam
eorum terga caecidit Livianus, qui cum expedita parte Veneti exercitus
adcurrerat, compulsasque in villam cohortes duas, coniectisque in eam facibus,
fere integras concremarat,
Tum Rostius, aperiente suorum cladem non dubia luce, quam sol occidente luna
statim invexerat, receptui canere coepit, ne universus exercitus absque ulla
spe victoriae deleretur, tantaque constantia conglobari ordines et verti signa
iussit, ut saucii et continenti quindecim horarum labore fatigati, tormenta
quae ipsi Mediolano adduxerant, ne insolitum dedecus admitteretur, humeris
reportarent; nec quisquam hostium pedites sub signis abeuntes est persecutus;
admirabili etenim fortitudine et patientia per aequa pariter ac iniqua
depugnarant, ut nequaquam lacessendi viderentur, temeritatem enim virtus
aequavit, quando (uti praeclare spectatum est) nemo ferociam animi vel
inclinata praelii fortuna prorsus amiserit. Cecidere supra septem milia
Helvetiorum, et ex his centurionum signiferorumque promptissimi.
Nec inulta Gallis victoria cessit; nam Franciscus Caroli Borbonii frater, et
Himbercurtius itemque Sanserrius et Talamontius ipsius Tramulii filius et Bussivius
Moiusque domesticae regiae turmae vexillifer primo praelio ceciderunt.
Postridie Helvetii vix se praelio victos fatentes, in area, quae est ante arcem
amplissima, in concionem progressi, suadente Rostio, Comensi via domum abierunt
atque ita Franciscus dedentibus se civibus Mediolano est potitus. Nec multo
post Maximilianus Sfortia, per se etiam ob conceptum ab atra bile morbum mente
commotus, in ea rerum iniquitate animum despondit cessitque per tabulas paterni
imperii iuribus, parum nobili et Sfortiano nomine indigna conditione, pactus
scilicet, quasi alibi desperatis vel ad deformem vitae habitum mediocribus
alimentis, ut in Gallia Transalpina luculenter aleretur.
At Leo pontifex, qui ad nuncium primae pugnae, in qua ex inermium maxime
Gallorum fuga, regiorumque castrorum tumultuosissima conturbatione, victor
Helvetius erat renunciatus, vultu sermoneque non dubiam animi laetitiam
expresserat, ad conversam demum famam de Helvetiorum clade, dissimulato dolore
vultum composuit, adeo ut non inepte risum palam accerseret plurimum, iocatus
in Helvetios praetorianos qui ad primum victoriae nuntium exultantes,
praepropera gratulatione legati Mediolanensis cellam vinariam uno epulo perquam
hilariter hausissent. Caeterum quum Gallica arma plurimum formidaret, parere
praesenti fortunae et cum victore amicitiam inire constituit. Audiebat enim
regem iuvenem ab excelso ingenio bellicae laudis appetentem, insignique ea
victoria et Ligurum Venetorumque societate ac auxiliis subnixum, omnium suorum
et Liviani maxime hortatu concitari ad promovenda arma. Dictitabant enim eum
cuncta quae concupisset facillime consecuturum et quas vellet impositurum leges
Italiae principibus, si perterritis omnibus victoria uti vellet, traiecto
imprimis Pado Placentiam Parmamque repeteret, Hispanos abeuntes a
pontificiisque disiunctos persequeretur, eos facile in itinere opprimi posse,
ab immani avaritia colonis omnibus invisos, quibus deletis Neapolitanos ad
veteris atque legitimi imperii nomen, infestae gentis sublata tyrannide, redituros.
His de causis pontifex per Ludovicum Canosium legatum pacem petiit,
amicitiamque obtulit, iniecta spe ineundi foederis, ita ut iudicaret urbes
mature restituendas, si aliter pax impetrari minime potuisset; nolebat enim vi
Gallica armorumque impetu sibi eripi Parmam atque Placentiam, quas praesidio
tueri commode nequiret, ne semel cepto bello Rhegium etiam Mutinaque ac demum
ipsa Bononia in idem belli discrimen periculosa contentione traherentur. Nam
Bentivoli exules amicorum et clientium studio saepius evocati et Alfonsus
Ferraeriae princeps diligenter in eam maxime curam excubabant, ut suas urbes
aliqua novi belli exorta occasione recuperarent. Providebat etiam pontifex
summa prudentia res Etruscas non mediocre periculum adituras, si transeunte
Padum armato rege, Hispanos de se Mediceaque domo benemeritos ab
infensisissimis hostibus caedi pateretur, non ignarus a Florentinis Gallicum
nomen impense coli, qui nihil magis tacito quodam universae civitatis voto
peroptarent, quam Italiam conturbari Gallorum armis, ut eorum beneficio, sicuti
antea fecissent, occasionem recuperandae libertatis arriperent.
Itaque pontifex, ut animum gravissimi periculi metu liberaret, necessitati
cessit, matureque magistratus decedere urbibus iussit, ut nequaquam eas de manu
tradidisse, sed deditionis arbitrium ipsarum civibus reliquisse videretur, non
obscure diiudicans eam infamiae notam, quam tum summo cum dolore animi subibat,
aliquando in meliore rerum fortuna posse resarciri, si vim imminentis
tempestatis non omnino oppressus effugisset. Nec multo post deposcente
colloquium Francisco, pontifex brumali tempore Bononiam est profectus, eoque
etiam biduo post ipse Franciscus venit cum octomilibus equitum, ornatissimis
omnium fere principum et liberarum civitatum legationibus comitatus; rex ipse
praecellenti corporis atque oris specie conspicuus et triumphali laude
insignis, non oculos modo, sed omnium etiam studia in se convertit. Neque Leo
vel naturae suae vel officio ulla in parte splendoris et benignae mansuetudinis
deesse est visus. Urbsque ipsa rerum omnium copiis refertissima utrique aulae
facile suffecit, cum Galli proceres cum sacerdotibus conviviorum luxu,
ornatusque elegantia dispari varietate contenderent. In summa totius colloquii
postulabat rex Gallus, ut pontifex arctiore sibi foedere iungeretur ad
depellendos Italia Hispanos, quando iura Neapolitani regni ad ipsum maxime
pertinerent, ita ut amplissimas itidem offerret conditiones.
At Leo, qui iisdem de causis quas supra retulimus, Gallum maximae partis
Italiae imperio potiri nolebat, ne ipse demum inter miseras promissorum
ludificationes forte deceptus atque subactus servire cogeretur, omnia alia
petenti regi liberali voluntate concedere, hoc vero unum impraesens se facturum
negare, non dubio tamen oris nutu propensum ad id animum polliceri; quoniam tum
non esset sibi integrum discedere ab amicitia Ferdinandi regis, cum quo in
certum tempus publico foedere esset coniunctus; quod si sexdecim ferme menses
effluxissent, finiri eius foederis spatium, ac tum sibi fore arbitrium
expeditae libertatis ad commutanda consilia ineundaque nova foedera, quae sine
ignominia violatae fidei opportune percuti posse viderentur. Itaque Franciscus
exclusus etiam anni tempore, quod pluvii brumales dies inciderant, quum in
sententiam gerendi belli Leonem pertrahere nequivisset, honorem purpurei galeri
Hadriano Boisivio, qui Arcturi regiae familiae magistri frater erat, facile
impetravit, atque inde Mediolanum et mox in Galliam est reversus.
Rediit et Leo subinde Florentiam, ubi laeto ad id populo complura
liberalitatis atque munificentiae monumenta publice privatimque reliquit. Inde
vere novo Romam est profectus. Nec multo post Iulianus frater diuturnis atque
tabificis febribus conflictatus Florentiae moritur, benigno elegantique ingenio
vir, modestia imprimis et civili comitate Florentinis omnibus longe
gratissimus. Hic nullam ex Filiberta uxore, Francisci regis amita, prolem
suscepit; steterant Leoni eae nuptiae centum et quinquaginta milibus aureis,
quum eam sine dote penitus nobilitandae familiae causa plurimum appetisset. Nec
multo postea cum omni mundo muliebri praetiosissimisque insignium gemmarum
monilibus in Galliam ad Ludovicam sororem transmissa est. Mortuo Iuliano
Laurentius fratris filius Etruscarum rerum imperium suscepit, ita constituta
republica, quae amicissimorum civium industria regebatur, ut summa consiliorum
omnium e senatu ad eum unum omnino respicerent. Aderat Laurentio mater
Alfonsina, virili certe prudentia, sed avara et nunquam sine querela mulier.
Haec efferre filium, augere item opibus accessioneque maxime alieni principatus
caeca ambitione cupiebat.
Iungebatur finibus Etruriae Franciscus Maria Urbinas regulus e Roverea
familia in Feltriam adoptatus, quibusdam de causis suspectus et invisus pontifici,
graves enim aliquot offensiones intercesserant; nam eo tempore quo Feltrius sub
Iulio patruo pontificiis copiis Bononiae praeerat, Etruscam expeditionem
suscipientibus Mediceis, eos neque milite neque tormentis neque ullo denique
alacri studio vel suppliciter orantes adiuvit, quod his rebus sibi opus esse
diceret, adeo ut nequaquam occulte Soderino studere videretur. Proxime vero
ingruente in Italiam Francisco rege, quum legatum Iuliano se iturum accepta
pecunia promisisset, eo demum febre apud Florentiam in itinere correpto, totum
id munus recusavit; neque equitatum quem ductabat amplissimum, in Galliam
Cisalpinam misit, quum diceret non esse aequum, ut Laurentio imperito elatoque
iuveni pareret, quando ipse antea imperatoris titulos esset consecutus,
demisisse enim se libenter cum aliqua dignitatis existimationisque iactura, sed
dedisse id veteri amicitiae Iuliani, cum quo propter mite ingenium, facilemque
naturam se imperium ex aequo partiturum sperasset. Horatius quoque eius scriba
ad famam regis bellum parantis in Galliam profectus sub id tempus forte
redierat.
Quae res non exiguam suspicionem animo Leonis iniecerat, quod timeret eum in
medio belli apparatu a Gallis fuisse corruptum, quorum amicitiam atque
stipendia superiore tempore vel contra Iulium patruum appetisset; misso
scilicet in Galliam ulteriorem Balthasare Casteleoni, sub id fere tempus, quo
ad Rhavennam est dimicatum, ut cum Ludovico rege certa annui stipendi
conditione iungeretur, quo tempore etiam nec satis tutum iter praebuisset per
Urbinatium fines quibusdam pontificiis ducibus Rhavennam contendentibus, nec
demum evadentes e funesto praelio Hispanos satis benigne recepisset. Is erat
inferendae iniuriae praetextus; caeterum principatus Etruriae finitimus, quo
Laurentius honestari posset, vel pulso insonte domino quaerebatur; tanta enim
libido parandi imperii Alfonsinae matris animum invaserat, ut Leo quanquam
infamiae ac orientis invidiae metu sollicitus, efflagitantium preces atque
convitia sustinere non posset, expugnatusque manus daret.
Peropportuna autem Iuliani mors omnes confidendi eius decreti inferendique
belli moras sustulit: siquidem nihil ante a Leone impetrari potuerat, Iuliano
impediente, et id facinus libera voce detestante; erat enim Feltriae domui
vehementissime deditus, in qua ipse diris exilii fluctibus iactatus, tanquam in
portu benignitatis atque munificentiae aliquandiu cum Guidone principe
quievisset. Itaque Laurentius, misso cum copiis Rentio Cerite, Urbino
caeterisque eius ditionis oppidis atque urbibus sine vulnere est potitus. Ipse
vero Feltrius uti nimis opportunus iniuriae (quod Piceni Umbriaeque finibus
inclusus desertusque ab omnibus erat) cum uxore et liberis, ne benemeritas de
se urbes hosti diripiendas evastandasque praeberet, mature excedens Mantuam se
recepit. Pulso Feltrio, nequaquam sine gravi invidia, Borghesium etiam
fratremque eius Alfonsum cardinalem Pandulfi Petrucii Senensium tyranni filios
domo expulit, translato civitatis imperio ad Raphaelem Petrucium, qui quondam
exilii comes extitisset. Is
tum arci Romanae praeerat, vir stabili fide, sed ignarus literarum et probris
omnibus coopertus. Id factum quanquam beneficientiae laudem ferre videretur,
quod Leo veteris amici officia nequaquam memoria deposuisset, ipsum tamen
ingrati animi nota conspersit, quoniam in comitiis Alfonsus mirificus
sufragator uni Leoni candidato semper affuerat.
Eiusdem anni vere primo, Helvetii qui nihil de pristina animorum ferocia,
vel insigni ad Melennianum accepta clade remiserant, cum Maximiliano Caesare
foedus percusserunt, ut consociatis viribus Italia Gallos exturbarent. Enimvero
Caesar Mediolanense imperium Augustali suo iure deposcebat; ob id validas
Germanorum copias exciverat. Studebantque Caesari Sigismundus et Vladislaus
Sarmatiae Pannoniaeque reges, cum quibus celeberrimo conventu habito apud
Viennam Noricam superiore aestate fuerat collocutus. Ipsi Helvetii magnopere
Gallis infensi, ad vindicandos fratres et cognatos, qui recenti praelio
cecidissent, triginta cohortes Caesari miserant.
His cognitis pontifex Aegidium cardinalem, qui singulari eloquentia ac
omnibus Christianae pietatis praeceptis instructus Caesarem retardaret atque
molliret, in Germaniam misit. Sed
Caesar omnibus ad bellum intentis, audiendis de pace legationibus minime
vacandum existimans, Veronam est profectus. At Galli Trivultio atque Borbonio
ducibus, quantas maxime copias possunt ex proximis urbibus deductas Mediolani
cogunt, accersuntur ab certis pagis Helvetiorum et Veragrorum (ii etenim Gallis
favebant) auxilia plurium cohortium, quae cohortante et conscribente Alberto
Petra, per Verbanum lacum ducerentur. Orant etiam pontificem, ut iure recentis
amicitiae, auxilia suppeditet. Ipsi vero Veneti Gallis non desunt, mittiturque
Mediolanum cum iusto exercitu Andreas Grittus legatus, cui, mortuo Liviano,
minores duces parebant. Decernitur in consilio defendendam esse urbem, imperii
caput; abstinendumque a pugna, quum se omnibus rebus hosti impares esse
iudicarent; erat enim in ipso Caesaris nomine summa existimatio cum bellicae
laudis, tum aequitatis atque iustitiae; aderantque illi copiae numero
virtuteque maxime formidandae, sequebantur etiam aliquot exulum manus
appellandis civibus monstrandisque itineribus opportunae et Marcus item
Antonius Columna cum Italicorum equitum alis.
Quibus Romam nuntiatis
pontifex ne eius belli causae intempestive misceretur, auxilia suppressit,
veluti diffidens Gallicis rebus et ex tuto Germanici impetus eventum expectans,
misitque Bibiennam legatum ad Cispadanas urbes, ut si opus foret, Caesaris
victoriae potius quam Gallorum infelicitati adesset. Sed mox incredibili rerum
commutatione subsecuta, factum est ut Caesaris arma, quae maxime repentinum
vehementemque impetum habuerant, in medio conatu deficerent. Exercitu enim
Verona educto, quum Asulam Cremonensium ignobile oppidum admotis etiam
tormentis frustra oppugnasset, et dignitatis aliquid amisisse est visus et,
quod pluris interfuit, imparatis adhuc sese confirmandi muniendique spatium
dedit. Trivultius enim atque Borbonius, eiectis aut custodiae traditis Gibellinae
factionis principibus, ne quid intestini tumultus oriretur, egregie caverant,
adhortanteque Gritto Veneto, necessaria sed miserabili ratione suburbana
aedificia incenderant, ne his ad ponenda castra uteretur Caesar, et propius et
tutius tegentibus tectis muro succederet. Caesar ab Asula Olium
Abduamque transgressus ad tertium lapidem Lambrato in vico posuit castra;
caduceatoresque ad portas praemisit, qui omnia hostilia Gallis denuntiarent, ni
propere Mediolano excederent, civibus vero sese dedentibus omnia salva et laeta
pollicerentur. Hos armata Gallorum statio contempsit et exclusit, nec populus
ex Caesaris adventu studium paulo alacrius ostendit, quoniam vulgatum erat
nequaquam Francisco Sfortiae, cuius esset vere legitimum, Mediolani imperium quaeri,
sed Ferdinando Austrio, qui ipsius Maximiliani Caesaris nepos esset, et Caroli
frater.
Hic paucis ante diebus Ferdinando Hispaniae rege avo materno vita functo,
Hispaniae, Neapolis atque Siciliae regna hereditate fuerat consecutus, ita ut
nemo Italorum esset, qui non ad Sfortianum nomen voluntate deferretur; et non
magis Germanos ac Hispanos, quam Gallos, si id imperium arriperent, timendos
existimaret. Has non inanes
popularium et procerum animis suspiciones iniecerat ipse Trivultius saepe ad
cives opportune concionatus, uti erat apud eos summa authoritate virtutis atque
prudentiae militaris. At dum Caesar perplexa spe, quod ad primam sui adventus
famam non esset receptus, de oppugnanda urbe consilium init, interim adventare
cum auxiliis Albertus Petra nunciatur. Ea res Caesarem suspicacis ingenii
hominem perturbat, veterem etenim Helvetiae gentis erga se odiorum memoriam et
Ludovici Sfortiae calamitatem in animum inducit: haec omnia eo prudentius
cavenda arbitratur, quoniam sub Alberti Petrae adventum, Iacobus Staflius
Helvetiorum ducum princeps stipendia postulare arroganti habita oratione
coeperat, quasi seditioni materiam quaereret non obscura arte exercendae
perfidiae, ni pecunia (cuius Caesar erat egentissimus) extemplo singulis
cohortibus solveretur. Acciditque per eos dies, fortuna spes Caesaris
eludente, ut pecuniam, quae e Germania in eius castra deferebatur, Hispani, qui
in praesidio Brixiae relicti erant, in itinere uti sibi debitam latronum more
diriperent. Quibus de causis Caesar, ne coeuntibus in unum perfidiae decretum
Staflio et Petra Gallis traderetur, vix cum paucis communicato consilio
retraxit castra, et per transversos calles cum turma equitum intra Tridentinas
Alpes se recepit.
Erat enim Caesar sicuti natura strenuus et maxime liberalis, ita in
consiliis diversus et parum constans, adeo ut in tota gerendi belli ratione, si
primae spes eum deficerent, in secundis minime consisteret et reliquas omnino
repudiandas arbitraretur. Insubria eo belli motu prope sine vulnere liberata,
Franciscus incredibili laetitia est affectus, quod Caesarem summae opinionis
imperatorem validissimis instructum copiis ita per legatos sustinuisset, ut
ille omni pristina existimatione spoliatus discessisse diceretur. Gravissime
vero tulit, atque id non omnino dissimulanter, quod Leo pontifex, uti ipse
speraverat, auxilia minime transmisisset, quasi ille observata fortuna ad eum
qui victor evaderet inclinaturus esse crederetur. Quae res non obscuro initio
magna detrimenta Leoni peperit, ita ut omnem in eo postea vitae iucunditatem,
perpetua malorum serie invecta perturbarit.
Nec multo post Franciscus postulantibus Venetis grato animo eis Odettum
Lotrechium attribuit cum validis auxiliis magnoque apparatu tormentorum. Is
coniuncto sibi cum Venetis copiis Andrea Gritto, Brixiam oppugnare adortus,
insigni cum laude Hispanos ad deditionem compulit. Recepta Brixia exercitus
Veronam est ductus. Ea oppugnatio summas habuit difficultates, defendente urbem
longe fortissime M. Antonio Columna, qui lectissimas Germanorum ac Hispanorum
cohortes, Italorumque et Graecorum alas dimisso reliquo exercitu ad urbis
praesidium retinuerat. Sed is oppugnationis exitus fuit, ut Verona, quae vi
capi non poterat, numerata Caesari pecunia reciperetur.
Ita Veneti post octavum belli annum adiuvante Gallo, qui antea acerrimus
hostis extitisset, suas urbes recuperarunt. Tum vero tres exercitus confecta
pace dimissi. Horum milites omnis generis et maxime Hispanos Franciscus Maria
Feltrius exiguo oblato stipendio conduxit, eo consilio ut Urbinum repeteret,
quum Laurentius omnibus rebus imparatus nequaquam satis mature occursurus esse
videretur; quando nihil minus putaret, quam media hieme bellum se gesturum
adversus eum, quem omnibus fortunis expoliatum Mantuae exulantem, et desertum a
regibus toto eo anno magnopere contempsisset. Affuere Feltrio imprimis supra
quinque milia Hispanorum peditum, qui Maldonato viro impigro et duci maxime
veterano parebant; diversarum quoque nationum alae equitum spectatae virtutis
sequebantur. Praeerat Hispanis Gaiosius, Belgis Zucharus Heduus, Graecis autem
et Epirotis Andreas Bua et Constantinus Boccalus, inter Italos eminebat
Federicus Gonzaga cognomento Bozolus, quem paulo ante Iulianus maximi vexilli
honore dignum fecerat; sed is demum succedente in imperio copiarum Laurentio,
fuerat repudiatus, ita ut alienato animo acceptam iniuriam ulcisci properaret.
Feltrius itinere summa celeritate confecto, ubi primum intra ditionis fines
sese ostendit, incredibili populorum omnium alacritate suscipitur, Iulius
Vitellius cum Urbini tria mila peditum exactis civibus coegisset,
defensionemque pararet, concurrentibus ad arma foeminis et paucis senibus,
Feltrianoque milite ad portas clamorem extollente, foedissime sese atque urbem
dedidit, Laurentianis militibus vita impetrata, ita ut exuti armis extra fines
pellerentur. Feltrius Urbino potitus, et paratis tormentis, quae Iulius
Vitellius in fossas praecipitarat, bellum circumtulit multaque oppida deiectis
praesidiis in potestatem redegit.
Haec ubi Romae sunt nunciata, Laurentius ad bellum proficiscitur, expedit
pecuniam Leo pontifex, cohortes ubique conscribuntur, gerendi belli summa
committitur Rentio Ceriti, adiunctis Vitellio Tifernate Guidoneque Rangono. Ii
tanta infelicitate frequentibus affecti detrimentis id bellum gesserunt, ut
fatali quadam imperitia ac ignavia, ubi conserendae manus essent, uti erant
magna ex parte tirones subitariique milites, a paucis veteranis facile
vincerentur. Semel Laurentio oblata est occasio rei bene gerendae, quum Feltrio
Metaurum amnem transeunte in adversa ripa opportune instructa acie
constitisset. Erant ei sexdecim milia peditum, in queis aliquot erant Vasconum
cohortes, itemque vexilla quatuor Germanorum et Hispanorum, quos Romae
conscripserant. Aderat Paulus Baleonus cum auxiliaribus Perusinis, aliquanto
caeteris usu militiae vigoreque animi praestantior; verum in eo nequaquam
insignis vigebat authoritas, quoniam Rentio atque Vitellio, quibus unis Medices
se totum crediderat, ob simultates erat invisus. Aderant tormenta aenea in
castris supra viginti, quibus copiis in vado fluminis transeuntes superare
atque proterere facile potuisset, nisi Rentius atque Vitellius (imperitia an
metu incertum, optima tamen fide) non in adversos hostes, sed in collem
proximum signa ferri continuo iussissent, quasi opportuniorem locum castris
capturi, unde demum transeunti hosti per expeditos equites magna detrimenta
inferrentur.
Id consilium tanquam inscitiae aut ignaviae plenum Feltrius, qui pedes amnem
conferta legione transierat, plurimum irrisit, indeque uti plane victor
recipiendis oppidis oppugnandisque praesidiis totam eam regionem est
pervagatus. Nec multo post
Laurentius, dum oppugnaret Mondulfum oppidum, sclopetto caput ictus extremum
vitae periculum adiit. Caeteri duces, ipso Anconam lectica delato, pessimis
artibus bellum gerere coeperunt, adeo ut multis transfugiis dissolutaque
disciplina milites passim signa desererent, neque de victoria conficiendique
belli ratione, sed de diripiendis castellis, deque omni praedae genere
cogitarent.
Quibus de rebus dolore incensus pontifex, quum ignominiam animo ferre non
posset, a Carolo Hispanorum rege, ipsoque Francisco auxilia petit, Gasparem
praetorianae cohortis praefectum ad Helvetios mercede conducendos mittit,
copias ex Etruriae delectu adauget, Hispanos duces et ante alios Maldonatum per
idoneos homines aggreditur, pollicendo amplissima praemia, si Feltrium
deseruissent. Erat in exercitu Feltrii Carolus Baleonus Perusia exul, quod
multis ante annis Pauli Baleoni fratrem patruumque et alios eius consanguineos dira
coniuratione inita trucidasset; hunc Feltrius reducendum existimavit, ut
validissimae totius Umbriae urbis opibus, pulsis Caroli hostibus, uteretur. Sed
dum ad Perusiam promotis castris accedit, fit certior plerosque Hispanorum
duces pontificiis largitionibus corrumpi, quaeri tempus exercendae perfidiae,
et sibi non obscure insidias parari. Nam ante didicerat ab Honorato Gaetano
Minturnensium Traiecti regulo, qui Leoni affinitate erat coniunctus,
percussorem sibi summissum Cavillanum Hispanum equitum praefectum; ad has
quoque suspiciones accessit Hispanus viator cum literis interceptus, quibus
monebatur Maldonatus, ut ea quae statuerat, perficere maturaret, hortaretur
consilii socios atque inde ingentia praemia ex liberalitate optimi principis
expectaret.
Feltrius tanto imminente periculo perturbatus, eorum quos fideles putabat,
animos explorat; queritur a paucis perfidiosis hominibus proditionis exercitum
tentari, ut flagitiosissima defectione ipsum deserant atque hostibus prodant;
haec praeclare convinci literis, quas in concione esset prolaturus, si
pristinam fidem praestare, iterare sacramentum, ea infamia et nota perfidiae
fortissimam gentem verique decoris avidam liberare vellent. Igitur centurionum
et signiferorum fidissimo quoque sese graviter et summa cum iracundia
perpurgante, comminanteque condignam poenam his qui deliquissent, signo repente
tympanis dato, armati coronam lato ambitu in castris efficiunt, in medium
citatur Maldonatus. Nec mora, ipse et Maccius et Plasola, Consalvusque Rius et
Suares Ruffus centuriones, literis convicti, tumultuarioque succlamantis turbae
iudicio damnati crudelissime trucidantur.
Ea res exercitum in fide magis ac magis Feltrio confirmavit, longiusque
omnium opinione bellum protraxit.
|