Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Jovius
Vita de Leonis X

IntraText CT - Text

  • PAVLVS IOVIVS EPISCOPVS NVCERINVS AD ALEXANDRVM MEDICEM REIPVBLICAE FLORENTINAE DVCEM MAGNANIMVM
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

PAVLVS IOVIVS EPISCOPVS NVCERINVS
AD ALEXANDRVM MEDICEM
REIPVBLICAE FLORENTINAE
DVCEM MAGNANIMVM

QUUM vitam Leonis Decimi patrui tui, efflagitante Hippolito Cardinale, is enim me ad id munus suscipiendum liberaliter invitarat, ac demum cohortante ipso et cuncta ordine docente Clemente pontifice, quatuor libris absolvissem, utrumque magna fortunae acerbitate hora fatalis eripuit.

Itaque orbatus duobus longe maximis atque certissimis vitae studiorumque meorum praesidiis, me recte persancteque facturum existimavi, si eae vigiliae, quae maiorum tuorum memoriam continerent, sub tutela tui nominis ederentur, quum iure optimo successionis, non modo principatus fortunarumque omnium, sed etiam verae gloriae, cuius Medicea gens avidissima semper fuit, haereditatem sis consecutus.

Quando supra opes vetustatemque originis et domesticam disciplinam, qua incomparabili elegantiae cum laude maiores tui floruerunt, nova decora et augustiora quidem intra penates intuleris, nequaquam parta ludentis fortunae temeritate, sed gravissimis quaesita virtutibus,

Praebuisti siquidem vixdum pubescens non ambigua adhuc et incerta luce indolis, veram spectatis operibus virilis et vividae virtutis opinionem, quum Caesaris armis recepta Florentia, rempublicam popularium dira ambitione deformatam, ad optimatium authoritatem atque consilium revocares, promulgareturque subinde illud generosum et salutare amnestiae decretum, et quo nihil afflictae civitati salubrius fuit, expeditis et incorruptis iudiciis per singula fora constitutis, aequalem cunctis synceri constantisque animi gratiam et studium pollicereris.

Intra enim quatuor tantum indomitae insaniae capita, octoviralis gladius lege egerat, ac eo severitatis et dementiae temperamento acerbissimis et veteribus inimicis urbem repurgasti, eaque animi constantia tulisti patrui pontificis interitum, et dum adversus inquietorum ingenia et externam vim munitissimam arcem erigeres, ea felicitate insidiantium vitae tuae, propinquorum tela et machinas evitasti, ut in his asperrimarum rerum actionibus, neque absoluta attavi Cosmi prudentia, neque proavi Laurentii a praealto ingenio matura celeritas, neqae Leonis praeclara et ingens animi magnitudo, neque dementia, moderatio et patientia, quibus Clemens aliquanto clarior quam felicior fuit, desiderari posse viderentur.

Has nimirum virtutes agnovit Caesar, filiamque tibi maturatis nuptiis coniugali in thoro collocavit. Quo incomparabili facto et Caesar ipse singularem praestantis iudicii eximiaeque liberalitatis et inconcussae fidei laudem est adeptus, et opes tuae adversus omnem invidiam firmissimae constitutae.

Tu vero enixe contendes, ut certam harum opum et virtutum possessionem non solum tueare diligenter, verum etiam promotis finibus fortiter extendas, dabisque subinde operam liberis, ut hic qui in te uno viget, nobilissimae stirpis sanguis felici Margaritae uxoris foecunditate propagetur, Speramus enim te procreaturum liberos Augusto socero et maioribus tuis virtute persimiles.

Vale.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License