PAVLI IOVII
EPISCOPI NVCERINI
IN VITAM LEONIS DECIMI PONTIFICIS MAXIMI PRAEFATIO
AD HIPPOLYTVM MEDICEM CARD. AMPLISS.
LAURENTIUM Medicem avum tuum, magnanime Hippolyte, qui domum vestram in
hanc, quam iusta religione veneramur, augustissimae dignitatis amplitudinem
felici virtute provexit, dicere solitum accepimus, nullum ex toto humanae vitae
negocio opulentius atque praestantias patrimonium liberis relinqui, quam
virtutis et gloriae; harum alteram diligenti educatione liberalique disciplina
et domesticis maxime exemplis facile comparari; alteram veluti ab his
certissimis seminibus procreatam, enasci sua sponte, et coalescere in immensum.
Qua praeclara voce, vir aetatis suae sapientissimus intelligi volebat opes
prope universas, principatus, affluentisque fortunae caducas et instabiles;
egregiae vero virtutis et laudis possessionem, non modo esse longe firmissimam,
verum etiam in usum omnis posteritatis maxime diuturnam.
Neque id summi viri iudicium hactenus impotens fortuna visa est ulla ex
parte fefellisse, quum adeo insolenter ac acerbe, ereptis omnibus subsidiis ac
ornamentis, familiae vestrae nomen afflixerit, ut nihil omnino relinqueretur,
praeter ingenitum invictis animis vestris eximiae virtutis studium, quo illud
pene extinctum revocari ab interitu, pristinaeque dignitati restitui, ad non
dubiam salutem humani generis saepe viderimus.
Hoc profecto ardentis et redivivae virtutis lumen Laurentius a Cosmo Petroque
acceptum, per manus, uti in cursu veteres Graeci lampada sequentibus dare erant
soliti, Leoni Clementique tradidit ut tibi demum, cunctis naturae fortunaeque
muneribus ornatissimo, laetissima successione traderetur.
Itaque quod tibi uni iure optimo debebatur, Leonis patrui tui effigiem verae
similitudinis, quantum fideli stilo praestari potuit, latissime expressi, in
hoc non inepte (ut arbitror) pictorum morem secutus, a decreto in eadem tabula,
ambitiose vagantium, scilicet ut maiorum quoque tuorum vultus, illam virtutem
vivide spirantes, quam tu feliciter aemularis, obiter conspicerentur.
Quibus propositis augustae virtutis hortatoribus, facile speraverim, te ab
excelsi flagrantisque animi magnitudine non modo aequaturum gentilitias laudes,
sed multo altius atque felicius ad gloriam provolaturum, siquidem in summa
indole primae fere lanuginis, quum singularum virtutum, quae in maioribus tuis
enituere, singulos flores, rara felicitate decerpseris, ita studia tua
nobilissimarum disciplinarum atque artium spectatis operibus et incredibili
quadam ingenii foecunditate protulisti, ut iam florentissima ingenia, quae domi
liberaliter alis, non plus te uti admirabilis beneficaeque naturae dominum
observent, quam ad erudita ingenii subtilitate, magistrum censoremque
suspiciant.
Sed haec magna et mira fortasse in caeteris senatoribus in te perfecto
minora angustioraque sunt illo pernobili militaris animi tui vigore, quo dudum
in Pannonia Solymano, trahenti totius Orientis opes et copias, armatus
occurristi. Quum tam forti quam pio constantis animi decreto, ad non dubiam
spem inusitatae laudis te ipsum pro Christiani nominis salute devovisses.
Ab hac quidem ardentis ingenii mirifica cupiditate, quando in oculis
fortissimarum totius Europae nationum, ad uberiorem victoriam sacrato dignus
exercitu spectareris, eam nominis famam praetulisti, ut secundissimo quodam
fato in hanc lucem instaurati saeculi productus esse videare ad sacri ordinis
amplissimum decus et ad solidam Clementis patrui felicitatem, in cuius tutela
omnis iam Italia, divino eius consilio parta pace, conquiescit.
Vale.
ANGELI CONSTANTII NEAPOLITANI
Flevit Alexander tumulum quum vidit
Achillis
Et dixit faustos heu nimium cineres
Quorum Moeonii testantur sacra poetae
Carmina victrici praelia gesta manu:
Idem vitales si nunc quoque carperet auras
Diceret ingenti lividus invidia
Salvete o Decimi felicia busta Leonis
Quem sic facundo Iovius ore canit.
|