Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Jovius
Vita de Leonis X

IntraText CT - Text

  • VITA LEONIS DECIMI PONT. MAX. A PAOLO IOVIO EPISCOPO NUCERINO CONSCRIPTA LIBER PRIMUS
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VITA LEONIS DECIMI PONT. MAX.
A PAOLO IOVIO EPISCOPO
NUCERINO CONSCRIPTA

LIBER PRIMUS

MEDICEAE gentis nomen, tametsi multis ante annis in Etruria admodum illustre fuerit, certam tamen ac stabilem magni COSMI virtute claritatem cepit. Nam Sylvester qui Vicecomitis Insubrum Ducis impetum in Apennino strenue retardavit, et Averardus atque Ioannes quondam opibus ac urbana gratia florentes, nunquam vel equestris ordinis dignitatem, vel ordinarios liberae civitatis honores, intermultos aequales patritios excesserunt.

Fuit autem COSMVS Leonis X. Pontificis Maximi (cuius vitam scripturi sumus) proavus. Eum ab ineunte aetate adeo gravi, excelsoque ingenio extitisse ferunt, ut perspicacissimi cives (quorum ea aetas admodum ferax fuit) iuvenem COSMVM ad omnia summa natum esse iudicarent. Excoluerat enim se pertinaci labore cunctis iis artibus ac disciplinis, quae homines vera virtutis gloria perbeatos ac Diis similes efficere consueverunt. Pietate in primis eximia, cum probatissimae vitae sacerdotibus certabat, vitae quoque temperantia, honestate, doctrinaque cum optimis philosophis contendere erat solitus, magnitudine vero animi, magnificentia ac liberalitate, vel opulentissimis regibus aequabatur. Quibus moribus tametsi singularem ab omnium ordinum hominibus gratiam mature collegerat, invidiae tamen, tantarum etiam virtutum subsidio fretus, resistere vix potuit. Circumventus enim ab inimicis, et ab iis qui specie honesti nimiam eius potentiam formidabant, ceu mox offuturam publicae libertati, in carcerem est coniectus.

Verum in tanti viri capitis discrimine consternata maxima parte civitatis, adversus paucorum potentium crudelitatem pluribus sententiis atque suffragiis est impetratum, ut virtuti ac innocentiae parceretur, Inde cum exulatum Venetias abiisset, tanta animi fortitudine ac industria apud omnes egit, ut non modo famam ac fortunas suas (quas inimici acerbissimo livore inducti conturbatas ac penitus convulsas videre cupiebant) ubique terrarum egregie conservarit, sed et suis civibus et Venetis longe prudentissimis Senatoribus, multo quam antea sapientior ac admirabilior evaserit.

Secuta demum est non toto vertente anno in republica Florentina mira tranquillitas aequissimis hominibus in magistratu succedentibus, ita ut COSMVS, qui reipublicae turbulentissimorum civium vi atque audacia commotae, saevis fiuctibus in alienam terram eiectus fuerat, incredibili studio atque pudore totius civitatis in patriam sit reductus. Tum vero renovata constitutaque republica, perniciosis vel suspectis civibus senatu amotis aut expulsis, probitati, bonisque artibus dignissimus locus est patefactus. Ab eo enim tempore Florentini eiusdem divini hominis consilio saepe pro communi pace, pro patria libertate, amplitudineque imperii feliciter arma tractarunt, privatas opes auxerunt, urbemque suam eximiis cunctarum artium ornamentis illustrarunt.

Ipse COSMVS, ut erat incomparabili iudicii gravitate, infinitaque prudentia, supra caeteras res omnes, studiosis egregiisque rerum scriptoribus favendo donandoque immortalitatem literarum beneficio gloriosa quadam aviditate concupivit, quod cives quibus ipse permulta pecuniae atque honorum beneficia contulisset, vel immemores aliquando futuros vel omnino interituros diceret, itemque praetoria, villas, templaque ab se regio sumptu aedificata, haud multo post vel temporis vel hominum iniuria labefactari posse, ac absumi penitus arbitraretur. Erat privatis in rebus suis domesticisque sumptibus natura et consuetudine minimo contentus, utpote qui civili cultu viveret, frugalique et munditiis potius referta quam lauta mensa uteretur. At cum clari hospites et praesertim advenae virtute insignes occurrerent, nullis vel maximis sumptibus parcendum putabat, quin splendidissime excipiendo largiendoque totum pecuniae usum facultatesque omnes ad splendorem et gloriam revocaret.

Vixit ad summam prope senectutem integra authoritate ac florenti semper gloria recte atque feliciter administratae reipublica et in ea quoque parte beatus, quod non modo Petrum filium probitate singularique prudentia praestantem, verum et nepotes pueros avita summarum virtutum indole conspicuos relinquebat, Moriens COSMVS PATER PATRIAE decreto publico est appellatus, idque sempiterni honoris causa marmoreo eius tumulo fuit inscriptum.

COSMO vita functo Petrus filius regendae Reipublicae gubernacula, quae pater plurima ex usu praecipiens de manu tradiderat, cunctis ab initio faventibus cepit. Sed non multo post in eum intestina occultaque odia e tenebris infensissimorum animorum eruperunt, quae Mediceorum aemuli authoritate et fortunis admodum potentes, vivente COSMO varia dissimulatione compresserant, cum vim inveteratamque prudentiam cautissimi ac excelsissimi senis pertimerent. Erat enim Petrus recto potius, constantique animo, quam acri atque vehementi, ob idque etiam eum opportunum iniuriae putabant, quod ab diuturnis atque saevissimis articulorum doloribus se ipso hebetior factus, magnam partem innati vigoris amisisse videbatur.

Itaque multis rerum novarum cupidis, aut inexpiabili livore flagrantibus, ad commutandum Reipublicae statum intentis, duae veluti per iocum civium factiones sunt excitatae, eorum scilicet qui montana aut plana urbis incolerent. Quibus nominibus haud obscure Lucas Pittus paulo ante COSMI aemulus veluti factionis princeps indicabatur. Nam Lucas ad Romanam portam editiore in loco ad effigiem munitae arcis ingentem domum extruxerat, ut COSMVM magnificentiae gloria superaret, qui suas aedes trans Arnum amnem plano urbis loco ex veteris architecturae praeceptis elegantissimas aedificasset. Coniuratum est in Petri caput, quod aliter occupandae reipublicae negotium transigere posse desperabant. Constitutusque insidiis locus ad suburbanam aedem divi Antonii, ut redeuntem e Caregia villa illigatum fasciis ac usu pedum carentem interficerent. Sed Dii ea die innocentissimi hominis salutem egregie sunt tutati. Nam Petrus de insidiis certior factus, diverso itinere in urbem est delatus, detectisque inimicorum consiliis, ut rempublicam malis civibus repurgaret, novosque subinde senatores deligeret, armatum populum ad concilium advocavit, cuius studio atque authoritate qui res novas moliebantur senatu ac patria exacti sunt. In iis fuere viri nobilitate spiritu atque opibus insignes, Angelus Acciaiolus equestris ordinis, Detesalvius Nero et Nicolaus Soderinus, qui summum paulo ante in civitate gesserat magistratum.

Ii cum suis consiliis perculsi atque afflicti, Florentia profugissent, adirentque longo errore cunctos Italiae principes, sollicitandis tentandisque eorum animis, undique Petro Medici bellum concitabant. Sed ille Galeacio Sfortiae et Ferdinando Aragonio arctissimo foedere atque amicitia coniunctus, evocatis ad Etruriae praesidium eorum copiis, facile inimicorum suorum consilia atque impetum fregit.

Eo tamen anno, qui Petri vitae ultimus et a morte COSMI octavus fuit, illi iidem exules Bartholomeo Coleone in Flaminiam cum veteranis ac ingentibus copiis perducto, magnos belli motus excitarunt. Qui tumultus repente exortus caeterorum principum animos Mediceorum periculo permotos ad tuendam communem salutem ac libertatem erexit, quod id bellum haud obscure Venetorum auspiciis geri videretur, qui iampridem totius Italiae imperium immoderata ac impudenti quadam aviditate concupissent, quanquam ipsi ad elevandam turbatae pacis infamiam, se Coleonem (qui vetus eorum erat imperator) cum magna parte exercitus dimisisse eique imperii militaris titulos abrogasse praedicarent.

Galeacius ob eas res traiecto Pado Coleoni validas copias ac acerrimos duces opposuit atque ipse cum uxore ac ornatissimo comitatu ad tuendam firmandamque Mediceorum dignitatem Florentiam est profectus, Venientem incredibili alacritate ac pompa cives ordine obviam egressi, ipsique Medicei iuvenes Cosmianis in aedibus exceperunt.

Interim ad Ricardinam amniculum in Bononiensi collatis signis est dimicatum et adeo pertinacibus animis, ut cum in noctem vehementissima pugna traheretur, armigeri pueri quiete extra ordines circunfusi, veluti ludicro in spectaculo concurrentibus turmis funalia praeferrent. Caeterum arte virtuteque Federici Urbinatis, qui hostem sub occasum solis, ab multo diei aestu fessum, positisque armis nihil iam de imminenti pugna dubitantem adortus fuerat, et tum et in posterum Coleonis impetus fortiter est repressus. Nec multo post Borsius Atestinus Ferrariae princeps, qui se inter dissidentes pacis sequestrum obtulerat, composita omni controversia Etruscarum rerum statum pristinae paci quietique restituit.

Ab ipso autem Petri excessu Laurentius et Iulianus filii eximio senatus ac populi favore munia gerendae reipublicae susceperunt. Duxerant illi naturae ac studiorum similitudine concordes a teneris annis vitam humanitate, modestia, literis, ac omni denique civili virtute perpolitam. Vsi nanque Gentile Aretino praeceptore longe doctissimo atque sanctissimo, ab ipsis maiorum suorum vestigiis minime abscedendum esse didicerant. Plurimum quoque valuerat ad regendam puerorum indolem, ut in lubrica aetate, Lucretiae Tornabonae matris diligentia, quae morum omnium erat moderatrix, ea enim gravitate virilis animi, pudicitia studioque virtutis cunctas aetatis suae foeminas superabat. Nec in postrema eius laude fuerit Aloisium Pulcium nobilem poetam ipsius matronae ingenio ac liberalitate adiutum, Morgantis fabulosi herois admirandas vires Etrusco ac immortali carmine celebrasse.

Accessit quoque togatis ac civilibus artibus exornatis armorum equitandique peritia, qua tantum vix dum pubescentes excelluere, ut Iulianus iuvenilis decoris avidus proposito ingenti praemio nobilissimos ac fortissimos quosque equites e tota Italia ad ludicrum certamen invitarit. Cui spectaculo, apparatu, frequentiaque hominum valde memorabili Petrus pater praefuit, annotatumque est Iulianum acclamantibus ac faventibus cunctis, multo plures quam quisquam alius hastas triplici ferro praepilatas in adversis concurrentium equitum pectoribus perfregisse, eius gloriosi laboris praemium fuit triumphus Politiani divini poetae carminibus celebratus. Nec multo post Laurentius, ut fraternis laudibus aequaretur, novum spectaculum periculosissimae pugnae edidit: in quo non singuli equites cataphracti de more intermedia erectarum tabularum linea discreti concurrebant, sed conglobati confertis turmis ad veri certaminis imaginem libero in campo dimicabant. Huius quoque speciosissimi certaminis memoriam Pulcius ipse Politiani aemulus periucundo edito poemate sempiternam fecit.

Iis artibus atque animis cum haud dubie iuventutis principes evasissent, tametsi complures illustribus familiis orti gloriae eorum ac potentiae invidebant, universae tamen civitatis consensu, digni rerum fastigio, ac principe loco ferebantur. Nam ipsorum domus verae munificentiae, iucunditatis, elegantiae, virtutumque omnium officina cunctis patebat: superbia, libidine, audacia, simulatione, livoreque penitus exclusis.

Nec multo post Laurentius, cum animi, tum consilii magnitudinem veris operibus ostendit, quum forte Volaterrani occiso praetore propter imperii acerbitatem et salinarum controversiam, a Florentinis defecissent. Nam plerisque prudentiae, opinione clarissimis senatoribus, proposita venia potius quam vi ad officium reducendos esse iudicantibus, ipse contra magnifice disputando pervicit, ut civitatem quae crudeliter atque superbe rebellasset, bello persequerentur; ne quodam inani ac pernicioso clementiae lenitatisque nomine, publicam imperii dignitatem amitterent, quam omnino et foede quidem apud caeteras essent amissuri, nisi in reos maiestatis et nefaria arma tenentes, vim exercerent. Itaque eius ductu bellum Volaterranis illatum. Qui omni belli clade perdomiti, expugnatique tormentis, ac admirandis ingentibusque ligneis machinis, ad extremum temeritatis atque saevitiae suae poenas dederunt; sic ut duplicem Laurentius, cum industriae militaris, tum civilis clementiae laudem tulerit, quod summa cum dignitate rebellantem urbem recepisset, et hostibus quanquam sanguinariis et maxime contumacibus vitam et libertatem ac magnam bonorum partem concessisse videretur.

Caeterum inopina vis fati humana virtute potentior, eos omni laude florentes, repentino saevoque turbine involuit et obruit. Successerat Paulo Secundo Xystus IIII Pontifex supra sacrarum literarum notitiam bonis malisque artibus instructus. Is pontificiam dignitatem augere, imperium armis proferre, Hieronymumque praesertim sororis filium principatu urbium, ac amplissimis fortunis honestare cupiebat, quando iam caeteros affines Petrum et Raphaelem insignibus sacerdotiis ditatos cardinei pilei honore decorasset.

His consiliis, quominus ad exitum perducerentur, Laurentii ingenium insignisque authoritas maxime officiebant; quoniam in eius manu consilioque reipublicae Florentinae opes sitae erant, sensusque is habebat a pontificis cogitationibus penitus alienos, Nam Xystus antea Laurentium pro Iuliano fratre in petitione cardinalatus omni ope atque industria contendentem diu ac multum ludificatus, differendo ac demum negando, animum eius ac existimationem vehementer offenderat. Quamobrem Laurentius, qui tranquillitatis atque otii studio potentiam principum in Italia exaequatam volebat, nec pontificis vires nimio plus crescere patiebatur, adversarium se libidini eius immoderatisque consiliis semper ostendit,

Vitellios, quos Xystus ut Tiferno patria expelleret, bello persequebatur, pecunia omnibusque auxiliis adiuverat, et ne pontifex Imolam Flaminiae urbem coemeret (quam Regulus egestate atque desidia praeceps venalem proponebat) interpositis per amicos mensarios rei numariae difficultatibus, impedimentum attulerat, ita ut iam Laurentio cum pontifice apertae simultates intercedere viderentur.

Erat tum in urbe Franciscus Pactius nobilis trapezita, cuius familia Florentiae vetustate, viris atque opibus erat insignis, ac ob id Mediceis admodum infensa. Is ingenio peracri et saevo Mediceos fratres, quos rerum dominos ferre non poterat, maligne ac acerbissime eorum gloriae obtrectando, pontifici facile commisit, operamque suam audacter pollicitus est ad eos interficiendos, si pontifex Florentinis in libertate educatis, qui grave servitutis iugum fortiter essent excussuri, cum ipsa illustri authoritate, qua plurimum posset, tum praesentibus etiam opibus faveret. Xystus, ne tam atrox scelestumque consilium sanctis auribus admisisse videretur, rem totam occulte tractandam perficiendamque Hieronymo demandavit, egitque cum Ferdinando Aragonio ut Alfonsus eius filius cum exercitu in Etruriam mitteretur, ea spe ut, sublatis aut eiectis Mediceis, Florentinos sibi eo beneficio obstrictos solenni foedere consociaret, quorum postea auxiliis nixus, maiore cum dignitate atque potentia summi pontificatus iura tueretur.

Asciscuntur inter coniuratos archiepiscopus Pisanus e nobili Salviatorum familia, qui privatas cum Laurentio simultates eius sacerdotii nomine conceptas exercebat; itemque Montesiccus vir militaris Hieronymo fidus, qui ut erat manu, ac ingenio promptus, patrandae caedis negocium susceperat. Itaque alius alia de causa simulanter diverso tempore Roma profecti, Florentiam perveniunt; eo etiam mittitur Raphael Riarius cardinalis Hieronymi frater adolescens, ut si qui dubii ac timidiores forent, ob eius praesentiam maiore demum fiducia ad maturandam caedem inducerentur, Proinde omnibus consanguineis atque gentilibus et amicorum clientumque praecipuis scelerato consilio adhibitis, in templo divae Reparatae longe omnium eius urbis augustissimo, facinus patrare constituunt. Id vero temporis momentum pro tessera ad stringendas sicas cunctis est datum, quo mediis in sacris Eucharistia populo ostenderetur.

Nec mora Franciscus ipse Pactius, Bernardusque Bandinus Iulianum (quem familiarissime et comiter fabulando medium tenebant) repente confodiunt, Alii eodem temporis puncto Laurentium adorti, eum supra iugulum in cervice convulnerant. Sed ille amicis haud impune protegentibus, in proximum sacrarium ab aedituis receptus, coniuratis subinde ianua prohibitis, servatur.

In tanta trepidatione ac fuga omnis aetatis ac sexus hominum longe tumultuosissima, populus, incredibili studio ac pietate erga Mediceos, arma capit ac eorum nomen ingeminat, optimi quique eo immani execrabilique scelere permoti, coniuratos persecuntur, alios trucidant, alios vivos ad supplicium in Curiam perducunt.

Eodem quoque tempore Salviatus antistes, qui officii specie cum magno comitatu ad Vexilliferum, Octovirosque reipublicae praefectos de more salutandos ascenderat, ut curiam occuparet, audito fremitu discurrentis ad arma populi, pavide suis ipse implicitus sermonibus, comprehenditur statimque ipse affinesque eius omnes comites, vulgata inauditi sceleris atrocitate e fenestris suspensi laqueis praecipitantur. Franciscus etiam Pactius, coniurationis princeps, quem populus domi ceperat, ab eadem fenestrae columnella, e qua pendebat antistes, deicitur, caeterique eorum satellites curia inclusi apparitoribus strenue operam navantibus, iugulantur. Nihil atrocius eo spectaculo fuit, nam cum frequentes Curiae fenestrae deligandis capistris non sufficerent, ut sequentium suppliciis expeditior locus foret, laquei ante deiectorum ac morientium praecidebantur, ita ut magistratus supremae poenae loco parricidarum cadavera iratae multitudini, uncis trahenda, ac in perfluentem Arnum praecipitanda relinquerent.

Laurentius in tanta repentini casus acerbitate, de Riarii cardinalis salute maxime sollicitus, vix impetravit, ut ei qui ad aram maximam confugerat, parceretur, quod propter adolescentiam, ac ingenii simplicitatem tantae rei consilium ei minime commissum fuisse arbitrabatur, ac simul ut eius beneficii nomine, infensissimi pontificis voluntatem aliquando redimeret. Biduo post pari studio ac diligentia montanorum hominum in summis Apennini iugis ex fuga retracti sunt Montesiccus et Iacobus Pactius dignitate atque opibus eius familiae princeps, qui ad quaestionis examen patefacta coniuratione, eandem foedissimi supplicii contumeliarumque omnium fortunam tulit, Solus autem Montesiccus, qui ad Laurentii caedem fuerat destinatus, mitiorem supplicii poenam sepulturamque promeruit, quod hominem divina virtute praeditum in conspectu Deorum immortalium ante aras se percussurum omnino pernegasset. Siquidem Laurentius paulo ante Montesicci animum perhumano liberalique sermone molliverat, adeoque benigne industriam ac opes ei fuerat pollicitus, si quaedam in Apennino castella quae Montesiccorum fuissent, redimere vellet, ut ille commutata voluntate mirum in modum ei devinctus abierit.

Unde iam constat ad praeclarum in omni vitae actione praeceptum, nihil in principe salubrius esse et ad laudem praestantius, quam humanioribus responsis vel infimae fortunae homines ab se dimisisse. Iuliani demum funus, maximo luctu totius populi, Pactiorum simul ac Salviatorum nomen execrantis, est celebratum. Fuit enim in eo iuvene singularis humanitas cum insigni liberalitate coniuncta, qua sibi ab omnium aetatum ac ordinum hominibus incredibilem benivolentiam compararat. Natus ei est altero circiter atque tricesimo die filius posthumus, nomine Iulius, non modo liniamentis oris, sed toto corporis habitu ei simillimus; qui postea accepto Clementis Septimi nomine, mortuo Hadriano, pontificatum maximum est adeptus, Ita ut divina ratione atque iustitia potius quam ulla vi vel iniqua sorte occultioris fati, mortalium fortunam dispensari ac regi penitus arbitremur, quando Dii ipsi non eos modo, quos nulla hominum potestas, nulla posteritatis verecundia, nullus denique sacrorum respectus a concepto nefario scelere retardarint, meritas supplicio poenas dare coegerint; sed ipsorum etiam fratrum qui strictis pugionibus ante aras petebantur, liberos insigni providentia ad supremae dignitatis fastigium nasci voluerint.

Nec multo post Laurentius obligato adhuc vulnere, ad cives longam habuit orationem, qua innocentiam suam, commemoratis erga omnes perpetuae suae lenitatis, modestiae ac liberalitatis officiis, abunde est testificatus. De inimicorum vero crudelitate atque perfidia, tanta animi gravitate moderationeque disseruit ut plerisque lachrymas exciverit, dubios vel ante infensos cives traduxerit in partes; ac demum unus iam plane princeps civium omnium factus, rempublicam ad arbitrium administrare coeperit.

Iam Alfonsus cum pontificiis paternisque copiis in Senensem agrum pervenerat, ab aliisque pontificis ducibus in Flaminiae finibus arma parabantur, ut quod dolis, perfidia, sceleratisque insidiis patrare nequiverant, id vera vi ac aperto demum bello perficerent. Addit quoque Xystus profanis armis terribile religionis telum, ac Florentinos Christianis sacris interdicit, quod Salviatum archiepiscopum hominem sacratum indicta causa protinus enecassent, quando eius admissi criminis poena ad ipsius pontificis iudicium omnino pertineret. Porro Laurentius, inimicis fere omnibus aut damnatis aut supplicio affectis, firmissima hominum benivolentia munitus, pecunias cogit, exercitum parat, a Sfortianis iure foederis auxilia petit, Venetique senatus fidem implorat, qui liberas civitates adversus vim impotentium principum tueri sociorumque iniurias egregie defendere consuevisset. Caeterum Alfonsus acri impetu in Florentinum agrum provectus, priusquam iustus exercitus cogi posset, aliquot castella tormentis cepit, magnas undique pecoris ac hominum praedas egit, totumque eum tractum villarum colonorumque frequentia insignem bellico terrore complevit.

Interea Federicus Gonzaga et Hercules Atestinus in Etruriam cum delectis copiis pervenere, conductusque est Carolus Montonius, qui veteranos Braccianae militiae, itemque Perusinos exules sub signis habebat, ut in Umbria pontificias copias amittendae Perusiae metu distineret; quibus de rebus vario, sed nullo memorabili eventu bellum pluribus in locis gerebatur. Nam et Robertus Sanseverinus, qui pontificis Ferdinandique auspiciis militabat, e Lunensi in Pisanum agrum populabundus excurrerat, et Tifernates a Nicolao Vitellio pontificis hoste, quum patriam armis repeteret, maxime vexabantur, Iam multi menses transierant, bellumque maiore aliquanto apparatu quaestuque ducum ac militum, quam virtute vel gloria trahebatur, quum ad Trasimenum lacum pontificis copiae a Florentinis ducibus sunt profligatae et Sanseverinus in Lunensem agrum fortiter est repulsus.

In castris autem ad Pogium imperialem, seditio militaris admodum cruenta inter Gonzagae Atestinique equites exarsit; quae res sicuti exercitum in partes diduxerat, ita postea Alfonso Federicoque Urbinati pugnae feliciter committendae occasionem praebuit. Eorum enim repentino adventu perturbatae Florentinorum copiae, singulari ignavia abiectis foede armis terga verterunt. At Laurentius, quanquam belli fortuna partium vices prosperis pariter ac adversis successibus alternarat, maximis tamen curis angebatur, quum foris, maximi regis acerrimique pontificis non modo vehementes, sed diuturnos impetus omnibus prope rebus impar, aegerrime ferret. In libera autem et maledicentissima civitate, vix invidiam quae sibi passim in coronis civium et conciliabulis conflaretur, diutius integra dignitate sustinere se posse speraret. Exhausto enim aerario, necesse erat, ut fide quidem publica sed privatis opibus, bellum gereretur; quod omnibus vel amicissimis grave erat et peracerbum, quando id non ad conservandam reipublicae libertatem, sed ad tuendam potius alendamque unius hominis potentiam omnino susceptum esse videretur. Xystus enim et Ferdinandus, ut Laurentio invidiam magis ac magis augerent, se nequaquam ad opprimendam Florentinorum rempublicam quam non modo incolumen, sed florentem optarent, bellum intulisse praedicabant, verum ut pristinam eorum libertatem tyranno eiecto revocarent.

Pestilentia quoque valde atrox ac repentina, quae vulgatis minimo contactu morbis, cumulatisque subinde multorum funeribus urbem vastaret, magnas administrando bello difficultates afferebat, afflictis scilicet ancipiti periculo civibus, qui neque in agrum clementioris et liberioris coeli ad tuendam salutem evadere propter bellicum terrorem late ac propinquo hoste circumlatum, neque in urbe exitiabili eius morbi contagione foedata supremi discriminis metu consistere audebant. Spes quoque auxiliorum erant imminutae, quae sibi a foederatis debebantur. Nam rem Mediolanensem, quae tum Ioannis Galeacii pueri et Bonae matris imbecillo ac instabili ingenio regebatur, repentina defectione Ligurum et domesticis Sfortianorum fratrum contentionibus maxime perturbatam videbat; et Veneti ut spectatores potius, quam eius belli socii vel adiutores forent, inveterata eorum consuetudine, lentis admodum deliberationibus de mittendis auxiliis decernebant.

Quibus de causis, cum in otii portum e tot bellicis intestinisque tempestatibus confugere vellet, ab animi magnitudine consilium sumpsit, cum patriae et civibus salutare, tum sibi necessarium atque utile et mox successu ipso maxime gloriosum. Induciis enim duorum mensium facile per hyemem impetratis, Ferdinando regi significavit, se recte factorum conscientia fretum, continuo venturum Neapolim, futurumque in eius potestate, ut in componendis rebus nullo alio quam regio iudicio, quod ab humanitate aequitateque minime alienum fore speraret, uteretur.

Ergo cum paucis communicato consilio magistratus ex sibi fidissimis deligit, Thomae Soderino vexillifero eximiae prudentiae viro rempublicam commendat, filium eius tamen secum, uti obsidem fidei futurum adducit, et Pisas per causam invisendi praedii profectus, inde mari triremibus duabus Neapolim pervehitur. Dum oram solveret ad senatum scripsit, se publicae quietis causa amoreque civium, propriam salutem in periculum devocare non dubitasse, propterea se ad inimicum regem proficisci, ut aliqua tolerabili conditione, pace quaesita et sese invidia et civitatem bellico metu liberaret, aut certe, si Dii aequissimis ipsius consiliis infesti forent, patriae belli finem postulanti, cum insigni pietatis laude, vel acerbissimo vitae exitu satisfaceret. At eius profectionis fama, sicuti clientium ac amicorum animos metu perculit, ita inimicos incomparabili laetitia replevit. Nam eum saevi ac impotentis regis, qui plerosque regni proceres variis suspitionibus inductos enecasset, sanguinarias manus nunquam evasurum existimabant. Nec deerant Detesalvius Nero vetus hostis et exul et cum eo plerique alii Florentini Mediceis inimici, qui regem, ad eum omnino capiendum tollendumque, omnibus maledicentiae atque odii admotis machinis impellere conarentur.

Caeterum Ferdinandus integra fide, regioque apparatu Laurentium excepit, admissumque in secretiora colloquia, tacitus ipse secum primo, ac demum palam propter eximiam animi magnitudinem, incredibilemque civilium et bellicarum rerum peritiam, tanta sensuum omnium propensione est admiratus ut cuncta ea quae insidiose in eius perniciem ab inimicis excogitata fuerant, paucis diebus, superata penitus invidia, ad amplitudinem eius et gloriam verterentur. Adeo enim scite ac sapienter de Italicarum rerum statu, de Principum ingeniis, de facultatibus ac moribus liberarum civitatum, deque tota pacis ac belli ratione disceptarat, ut rex ipse adversarum pariter ac secundarum rerum usu longe prudentissimus, neminem eo, sapientia, iudicio, memoria, ac omni denique summa virtute praestantiorem esse fateretur. Nec multo post Ferdinandus humanitate ac ingenio eius hominis expugnatus, pacem haud iniquis conditionibus dedit, foedusque percussit, in quo diserte appositum est, ut Aragonii et Florentini, si bellum alicunde ingrueret, certa collata pecunia mutuis auxiliis iuvarentur.

Laurentio Florentiam reverso, universa civitas eas laudes ac honores, qui salva libertate deferri poterant, studiosissime congessit, egitque publice gratias, quod non armis publicoque periculo, sed divina ingenii virtute, propria etiam salute pro civibus fortiter proiecta, exoptatam pacem affectae patriae peperisset. Sic enim livorem eorum omnem qui Mediceum nomen oderant eius clarissimi facti gloria contriverat, ut cunctos iam amicos pariter ac adversarios, mediosque homines publico obstrictos beneficio, in sui admirationem convertisse iudicaretur. Authoritate enim, potentia, opibus, haud dubie princeps evaserat, qui inter cives caeteris omnibus cultu, modestia, humanitateque persimilis versabatur.

Sed eius initi foederis fama et Xysti pontificis et Venetorum animos vehementissime pupugit. Nam qui modo belli socii fuerant, ipsa demum pace penitus exclusi videbantur. Aegerrime imprimis ferebat Xystus, quod tale de se suaque natura Laurentii iudicium extitisset, ut cruenti potius regis arbitrio, quam sacrosancti pontificis clementiae, et tota belli causa, et sua ipsius salus omnino committenda videretur; ita ut appareret pontificem sacri imperii vim ambitiosius exercentem, et Venetos augendae ditionis avidos primo quoque tempore res novas esse molituros. Sed tum eorum consilia discussit repentinus Turcarum adventus, qui Hydrunte in Salentinis vi capta, opportunitate brevissimi traiectus freti, ab Aulona totaque Epiro accitis copiis, non modo Apuliam, sed cunctam Italiam incredibili terrore compleverant.

Oppugnabat eodem tempore Rhodum maximis viribus Mahumetes ille Graeciae domitor, huius Solimani proavus, qui modo Pannoniam et Noricum, victo atque interfecto una acie Ludovico rege cum ignominia Christiani nominis, percucurrit. Igitur eo tumultu, depositis impraesens privatis odiis, Christiani principes adversus publicum hostem coivere. Caeterum Turcarum pertinacia morte potius imperatoris sui, quam nostra virtute superata est. Siquidem Mahumetes, quum sibi ingenti spe felicique audacia terrarum orbis imperium destinaret, repentino oppressus morbo, et suos in Italia fortissime repugnantes destituit et hostes longe maximo metu liberavit.

Per eos dies cum Xystus Turcico tumultu exterritus, multum de pristina ira atque odio adversus Laurentium remisisset, Florentino populo conficiendorum sacrorum iura restituit: ita tamen ut vim exulcerati animi in irroganda poena prorsus ostenderet. Nam mulctae nomine Florentinis impositum est, ut quindecim triremes ad bellum Turcicum exornarent. Hydrunte recepta et Turcis in deditionem acceptis, Veneti Herculi Atestino bellum atrox ac maxime repentinum intulere, favente Xysto, qui cum eis foedus inierat ut ex Herculis infelicitate, si victor Venetus evasisset, Hieronymi Riarii ditionem amplificaret. Is rerum motus caeterorum Principum animos magnopere commovit; quum omnes Herculem, ipsum qui Ferdinandi gener esset, incolumem vellent, nec rem Venetam carpendo aliena in immensum crescere, occupataque Ferraria, ad totius demum Italiae dominatum efferri paterentur.

Erant inter se foedere cogitationibusque coniuncti Ferdinandus et Laurentius, Ludovicusque Sfortia, qui pro tutore pueri Principis Mediolanensi imperio potiebatur. Ii communicatis consiliis Federicum Urbinatem, qui tum unus in Italia erat et vetus ac felix imperator, in Ferrariensi Venetis opponunt. Alfonsum Regis filium ab Truento amne per Picentes in agrum Romanum cum valido exercitu maturare iubent. Ab Etruriae autem finibus Nicolaus Vitellius evocatur, instruiturque pecunia et copiis ad Tifernum repetendum, unde Xysti iniuria paulo ante fuerat eiectus. Quae omnia eo pertinebant ut Xystus, domestico oppressus bello, Venetos iniqua vel immoderata cupientes deserere cogeretur, ac tandem publicam Italiae libertatem privatis ipsius cupiditatibus anteferendam esse meminisset.

Verum Alfonsus qui ad Latinam portam infesto exercitu magnum Urbi terrorem intulerat, nihil sese propterea animo demittente pontifice, fortiterque armis rem gerente, in Veliterno collatis signis est superatus. Ea pugna egregie ab utrisque pugnata est, sed victoria penes Robertum Malatestam pontificiarum copiarum Imperatorem stetit, ab insigni maxime opera sagittariorum equitum, quos Venetis e castris adduxerat. Caeterum Robertus in cuius virtute summum praesidium pontifex collocabat, triduo post triumphum alvi profluvio celeriter est extinctus. Adeo ut, Hieronymum eius gloriae invidia excruciatum mortiferam potionem sumministrasse, plerique existimarint. Ipse quoque Federicus Urbinas, qui Roberti Sanseverinatis acerrimi Venetorum Ducis impetum egregie sustinebat, in castris ad Stellatam, morbo ex fluviali palustrique aura concepto, vir optimus ac invictissimus est extinctus. Ab eius interitu Sanseverinas acrior atque validior factus, orbatis tanto duce hostium castris, multa detrimenta intulit; moxque ad Argentam interfecto Antonio Martiano impigro hostium duce prospere dimicavit, atque adeo secundo ubique rei Venetae successu bellum gerebat ut ad Ferrariae usque moenia instructas acies promoveret.

Quas ob res foederati principes Herculis ingenti periculo perculsi, magis ac magis Pontificem armis premebant ut eum ab Veneta societate divellerent, Alfonsus enim copias reparabat, Vitellius expulsis Iustinis, qui in fide pontificis erant, Tifernum receperat. Et cum Hieronymus, Roberto Malatesta mortuo, occupare Ariminum et Vitellios rursus Tiferno pellere reducereque Iustinos properaret, Laurentius auxiliis mature transmissis, spes eius et conatus omnes infregerat. Quin etiam per Federicum Caesarem egerat ut concilium cunctis sacerdotibus atque imprimis ipsi pontifici Basileae indiceretur, cuius nomen non modo grave sed terribile auribus ac animis pontificum semper extitisset.

Monebant quoque iis rerum difficultatibus circumventum, principum legati, ac idonei praesertim homines, quos Laurentius abunde instructos transmiserat, ut certae quieti honestoque ocio, quam dubio ac exitiali bello studere mallet, quando nihil ei, qui pacificatoris personam iure pietatis sustinere deberet, gloriosus, accidere posset quam Italiam pacare, et ex aequo et iure sublatis armis controversias finire, ut quod ipse diu ante optasse videri vellet, adversus Turcas bellum, communi concordia singularique omnium Christianorum alacritate, susciperetur. At si Veneti Ferraria potirentur, in eorum mox potestate propinquas urbes Mutinam et Rhegium futuras, inde bella ex bellis ferentibus et proxima quaeque mature ac audacter immortali ipsorum imperio adnectentibus, Flaminiam omnino cessuram Italiamque demum omnem, conclamata communi libertate, novis hominibus qui audacter e paludibus in proximam continentem pedes extulerint, omnino servituram.

His de causis adductus pontifex, cum caeteris Italiae principibus, adversus Venetos foedus percussit, monuitque ut a Ferrariensi agro penitus abstinerent. Porro si quid in ea re antiqui iuris sibi esse arbitrarentur, id se protinus ex pontificiis legibus cogniturum. Quod si ab armis sibi minime discedendum putarent et Ferrarienses nihilo secius bello persequerentur; et se et caeteros belli socios, eorum iniurias minime neglecturos. Caeterum tantum abfuit ut Veneti ea ingentis belli denunciatione terrerentur, ut multo maioribus quam antea animis atque opibus bellum omnino sibi gerendum esse decreverint. Itaque quanto maxime studio atque apparatu fieri potuit, ad arma discessum est.

Convenereque totius Italiae principes apud Cremonam ut de bello consultarent. Quo in conventu Laurentius Medices tanta gravitate atque facundia suscipiendi ac administrandi belli rationes explicavit, ut cum togatis omnibus humanarum rerum peritia praestaret, in bellica etiam facultate castrensibusque consiliis, divinae prudentiae laudem admirantibus ducibus adsequeretur. Gestum est subinde bellum magna vi ac ingentibus copiis, non modo ad Ferrariam, sed in Bergomati et Brixiano, quo nullum gravius aut pericolosius antea Veneti se sensisse meminerant. Iamque Alfonsi ductu et contusae eorum vires, et fracti constantissimae gentis spiritus abunde videbantur, nisi Ludovicus Sfortia praepostero et sibi demum exitiali consilio a sociis foedereque discedens, victis iam planeque perdomitis, aequissimam pacem peperisset.

Ad eius confectae pacis nomen, quae maiorum motuum semina praeferebat, Xystus interiit. Suffectusque ei est Innocentius Octavus pacis atque ocii suopte ingenio apprime studiosus. Natumque est repente bellum in Lunensi, repetentibus Sergiam oppidum Florentinis, quod Ludovicus Fregosius dolo captum Genuensibus paulo ante vendiderat. Ad id Ligures eximio studio, quantas pro decore vel salute gentis efficere poterant, cum terrestres tum navales copias contulerunt, bellatumque est multis mensibus vario eventu. Concessere quoque in partes Ligurum Petrasanctenses, qui in Lucensi agro supra Fanum Feroniae vetus oppidum incolunt. In eos propterea Florentini vires atque animos ab Sergiano convertere, oppugnataque est aliquandiu Petrasancta, defensaque fortiter.

Venit demum in castra Laurentius. Is praetorum et ducum errata opportunissimo tempore correxit. Nec multo post militibus partim praemiis partim pudore incitatis, ob idque acriter operam navantibus, oppido per deditionem est potitus. Incubuere exinde Sergiano Florentinae copiae, totaque belli mole et obsidebatur oppidum et tormentis maioribus oppugnabatur. Ad extremum, quum Ligurum exercitus subsidio laborantibus advenisset, commissoque infeliciter praelio victoria penes Florentinos stetisset, Sergianenses reliquas spes omnes, in una admirabili virtute clementiaque Laurentii collocarunt, eumque adaperta porta supplices praetentis oleae frondibus exceperunt.

Confecto Lunensi bello, cum Laurentius ad pacis munia transivisset, inter Innocentium et Ferdinandum bellum exarsit. Aquilani enim interfecto regio praetore defecerant. Hos pontifex imperitorum hominum consiliis impulsus, ut opulentam urbem imperio adiiceret, fovendos tuendosque susceperat rex quoque eo magis opportunus iniuriae videbatur, quod ab eo plerique regni proceres inita coniuratione descivissent. Itaque Ferdinandus gravissimis periculis implicitus, a Florentinis auxilia postulavit. Quae non modo facile impetrata, sed transmissa celeriter, inesperti pontificis consilia perturbarunt, Eum enim Florentini valde oderant, quod Lunensi bello Liguribus favisset. Sed in ea causa Laurentii vehemens studium et mirifica voluntas enituerant, quum ea non modo foederi publico, sed privatae etiam amicitiae plenissime tribuisset.

Erat Laurentius Ursinae familiae, e qua Claricem duxerat uxorem, affinitate sensibusque coniunctus; Columnii vero in fide et clientela Aragoniorum erant. Quas ob res facile accidit, ut utriusque factionis Romani proceres, stipendio conducti, regiis in castris adversus pontificem militarent. Pugnabatur ad Anienis pontes, cunctaque suburbana oppida in Etruria et Latio pariter Aragoniis favebant, nec pro vetere cum fidei, tum virtutis opinione Robertus Sanseverinas ad urbis praesidium accitus eorum impetum sustinebat.

Quibus de rebus pontifex bello temere suscepto necessariam potius quam decoram pacem praeferre coactus est; tantumque abfuit, ut ex earum offensionum memoria Laurentium odio persequeretur, ut eum tum maxime ab spectata virtute suspicere admirarique coeperit. Eximia etenim fide, constanti studio, celerique ope socium regem ab eo non modo adiutum, sed propemodum conservatum fuisse conspiciebat; seque propterea multo potentiorem ac feliciorem fore arbitrabatur, si eum virum qui tantum virtute, consilio, atque opibus valeret, stabili ac firmiore aliquo amicitiae vinculo sibi coniunxisset.

Nec multo post in mutuum amorem nudatis utrinque animis, Magdalena Laurentii filia in matrimonium Francisco pontificis filio collocata est, adiectumque privatae affinitati publicum foedus. Unde mox ab certo veluti felicitatis gradu, fortuna Mediceae familiae ad meritum potius quam speratum humanarum rerum fastigium ascendit. Nam triennio post pontifex salutari benignitate, in honorem Laurentii patris Ioannem eius filium vix tum tertium decimum excedentem annum in cardinalium numerum cooptavit. Tanta enim Laurentius apud omnes gratia valebat, ut singuli cardinales pleno suffragio, maturius quam per leges liceret, summae dignitatis honorem cum ipsis coccinei pilei insignibus, sine ulla dubitatione demandarint.

Optima pace parta ad eam tuendam in ipsis imperii finibus propugnacula erexit, a Senensi via opportuno atque edito in colle, Pogium imperialem, ut eo Pogiboncii oppidi incolas transferret. In Apennino autem, qua Bononiam itur, Florentiolam muro turribusque munivit. Finitimorum quoque regulorum amicitiam perpetuis officiis liberalitateque paraverat. Ita ut Baleones Perusini, Vitelli Tifernates, Senenses Petruccii, Bentivoli Bononienses Faventinique Manfredi unum eum respicerent, atque eius consilia maxime sequerentur. Domi autem in demandandis reipublicae muneribus aequabili temperamento semper est usus, ut, cum carissimis amicorum et clientibus honores deferret, nullus unquam antiquae nobilitatis se praeteritum esse quereretur. Opificibus autem ac infimae plebi adeo populariter studuit, ut saepe privata pecunia annonae penuriam sublevaret. Et cum studio aedificandi ductus in Caiana villa extruenda sumptu atque elegantia COSMVM avum superare decrevisset, magnam operarum turbam se alere potius quam aedificare praedicabat. Edebantur quoque statis anni temporibus hastatorum equitum decursiones, comoediae, theatrales ludi, omnisque generis spectacula.

Quibus rebus fiebat, ut populus Florentinus quaestui pariter et iucunditati deditus, effuse laetaretur. Numidicos etiam equos eximiae pernicitatis domi alebat, qui in celeberrimis magnarum urbium certaminibus cursu contenderent, victoriarumque praemia, aureos et sericos pannos singulari pietate vestiendis altaribus dedicabat, adeoque in his rebus curandis exornandisque sumptuosus erat et diligens, ut nullum unquam popularis gratiae decus, vel in maximarum rerum occupationibus neglexisse videretur. Optimarum autem literarum professoribus exquisitarumque artium magistris, cum earum esset intelligentissimus, adeo perhumane ac liberaliter favit, ut caeteri principes felici eo saeculo, quo vera virtus pro opibus censebatur, ab uno se Laurentio Medice superari indignarentur.

Tum enim de paranda gloria eximiis inter se studiis certabant Matthias Pannonius regum optimus ac invictissimus, Ferdinandus Aragonius et Ludovicus Sfortia; ita ut mirum videri potuerit Laurentium ab ea civili potius quam principali potentia, aliquanto longius nominis atque familiae claritatem munificentiae ac literarum auspiciis extendisse, quam quisquam alius aequalis lamam vel militarium operum fulgore protulerit. Gymnasium quoque percelebre, disciplinarum omnium doctoribus tota Italia magno aere conquisitis, Pisis instituit, ut nobilissimam quondam urbem ad solatium veteris amissae libertatis, novo decore, ac externae iuventutis frequentia recrearet, misitque eo Ioannem cardinalem, ut in sacro civilique iure sub egregiis doctoribus erudiretur. Nec Florentiae deerant Graecarum ac Latinarum literarum clarissimi professores, aliique ingenio atque facundia insignes, quibus cum familiarissime vivebat: in iis fuere Picus Mirandula, Politianus, Marsilius Ficinus, Christophorus Landinus et ex Graecis Ioannes Lascares et Demetrius Calchondiles et Marullus Tracaniottes, qui praeclaris ingenii operibus editis, cum immortali laude in omnem posteritatem vivent. Horum eruditione ac diligentia fretus bibliothecam, quam COSMVS inchoarat, nobilioribus pervetustisque codicibus, ac in ipsa praesertim Graecia conquisitis, refersit,

Cuncta autem cum publicae tum domesticae vitae munia, tanta ingenii altitudine peragebat, ut vir ad laudem natus amplissimis monumentis memoria nominis sui consecrare videretur ut qui praeclarissimarum actionum suarum famam, non modo civium, sed cunctarum gentium oculis ac auribus expositam esse iudicaret. His enim virtutibus etiam apud publicos hostes, barbaros, ac remotissimos reges magnus et clarus evaserat. Nam et Bayazetes Turcarum imperator, Bernardum Bandinum Iuliani fratris percussorem, qui in Asiam usque perfugerat, dignitate hominis et sceleris atrocitate permotus, ad supplicium tradidit. Et Caytbeius Memphiticus Sulthanus, quo nemo tum bellica virtute felicior fuit, studium suum atque benivolentiam ingentibus admirandisque muneribus Florentiam transmissis, cum insigni Laurentii gloria testatus est. In his enim camelopardalis fuit, animal Indicum enormi proceritate et conspicua varietate mirabile, quod a multis saeculis Italia non viderat atque eo etiam admirabilius, quod neque modo Lusitani, India perlustrata, neque Hispani invento ac peragrato novo terrarum orbe, eius generis animantem hactenus invenerint.

At Laurentius publicis domesticisque rebus felici industria ac optima ratione constitutis, ad ocium philosophiae, optimarumque literarum confugit, et cum eruditissimis viris (quos supra memoravi) modo in urbe, modo in Caregia villa et in Caiano procul a civilibus negociis exercebatur. Adeoque his studiis flagranti cura incumbere erat solitus, ut modo seipsum veluti inertem, modo iniquam temporum conditionem incusaret, quod tam sero ad philosophandum accessisset. Sed non multo post, eum virum et cunctis secundae fortunae muneribus, et omni virtutis genere florentem, morbus invasit, torsereque eum aliquandiu coeliaci dolores, subsequenteque mox lenta atque tabifica febre, tertio et quadragesimo aetatis anno consumptus est. In supremis autem vitae momentis (uti religiosissimum decebat) incredibilem pietatem, singularemque animi constantiam vivacissimis usquequaque sensibus ostendit, cavitque ne plusquam civili pompa funus efferretur. Sed qui eam inanis spectaculi gloriam spreverat, ab publico omnium iudicio, multo ampliorem et speciosiorem tulit, quum ei mox veluti custodi ac autori pacis et ocii, non modo Florentia patria, sed totius Italiae populi, externaeque gentes incredibili cum dolore ac multis cum lachrymis iustissime parentarint.

Mortem eius varia praecessere prodigia, uti magnis regibus accidere videmus. Nam et crinita stella supra tectum Caregiae villae (ubi tum aegrotabat) decidere est visa. Fulmen quoque subitam secum coeli serenitatem adducens, Pilam auratam Mediceae familiae insigne et fastigium e summa testudine maximi templi, cum terribili ingentium marmorum ruina decussit, leoque omnium qui tum in cavea essent nobilissimus, quod semper prodigii loco Florentiae habitum fuit, aliorum saevitia laceratus est. Ita ut haec quoque signa eas calamitates praenunciasse videantur, in quas Italia prope omnis amissa libertate mox incidit, cum nusquam esset in terris optimi sapientissimique hominis ingenium cum summa authoritate coniunctum, quo ille communis pacis et tranquillitatis apprime cupidus, caeterorum principum insanas mentes, perversis implicitas consiliis, frenate omnino atque sanare facile potuisset.

Paulo antequam Laurentius vita excederet, Ioannem cardinalem Romam cum insigni comitatu ad Innocentium miserat dederatque ei praecepta summae plena prudentiae peculiari libello ad honestissimae vitae rationem conscripta, adeo gravi et salubri temperamento, ut quum in splendore atque elegantia actionum omnium, unum maxime sacratae dignitatis nomen tueri vellet, in filio tamen eius aetatis praetenerae nequaquam oblivisceretur. Caeterum Ioannes supra bonarum artium notitiam, ex ea disciplina ab humanitate suavitateque ingenii omnibus iam charus, ubi de morte patris nuncium accepit, continuo Florentiam est reversus.

Abeuntem pontifex, ut aliquid ad augendam studii gratiaeque famam iuveni summae indolis ac optimi viri patris memoriae daret, totius Etruriae legationis honore liberaliter honestavit. Qua una existimationis amplificatione, magis ac magis ad confirmandum rerum statum civibus Florentinis natura commutandae Reipublicae percupidis omnino conciliaretur. Itaque paternis amicis praeclare adiuvantibus, et Petro fratre ad reipublicae gubernacula constituto, non multo post ad Urbem redit, paucisque inde diebus Innocentius moritur. In comitiali vero contentione, qua Alexander Sextus pontifex est renunciatus, nihil sibi iuveni honestius duxit, quam duobus longe praestantissimis cardinalibus adhaesisse, quorum consilia ac authoritatem in ferendo suffragio sequeretur,

Ii tum erant Franciscus Picolomineus, qui postea inito pontificatu, Pius Tertius est appellatus, et Oliverius Carafa, inter senatores eius aetatis maxime illustris. Qui tametsi in republica gravi pioque iudicio meliora prospicerent, turbulentis tamen comitiorum fluctibus abrepti, quos ab insana dissensione deducti plenque alii cardinales excitarant, quin deterrimus eius ordinis crearetur, resistere nequiverunt. Horum facile princeps extitit Ascanius Sfortia, qui cum caeca ambitione avaritiaque corruptus, de manu sacrosanctam Alexandro thiaram imposuisset, aliquanto post in ingrato pontifice perfidiam expertus, debitas scelerati studii venalisque suffragii poenas persolvit.

Nec multo post in Italiam ingruit Carolus Octavus Gallorum rex, exitiabili dissidio singularique dementia nostrorum principum evocatus, supra terribiles copias inusitato etiam currulium tormentorum apparatu cuncta prosternens, Petebat is Neapolitanum regnum impellente Ludovico Sfortia, ut Alfonsi regis spiritus, immoderata semper appetentis, immisso tanto hoste frangerentur. Erant cum Aragoniis amicitia foedereque coniuncti Alexander pontifex et Petrus Medices egregio certe ingenio iuvenis, sed virtute fortunaque patri dissimilis. Itaque ei contigit ut, descendente per Apuanos Ligures, Gallo hosti primus copias opponeret, quae sicuti per se exiguae et nullo, uti in longa pace, belli usu exercitatae erant, ita repente ab ala Gallorum equitum, circa Macram amnem protritae fusaeque sunt.

Inde Petrus tanta belli mole incumbenti Carolo facile impar, ad eum, iam Sergianum oppidum tormentis oppugnantem, suscepto legationis munere contendit, ut pace quaesita, acceptisque ad regis arbitrium conditionibus, civitatis atque familiae incolumitati mature consuleret. Foedo etenim eventu Federicus Aragonius regis frater ornatissimam classem ad portum Veneris adduxerat, et Ferdinandus eius filius in togata Gallia ad Sapim amnem a regiis Sfortianisque copiis retro fuerat compulsus. Adeo ut dii atque homines in eo rerum motu a Gallis stare viderentur. Itaque deposcente rege, opportunissimas Etruriae arces continuo tradidit, Sergiani, Petrasanctae, Pisarum atque Liburni portus. Redempta per hunc modum pace, Florentiam reversus, reperit civitatem indignitate eius pactionis maxime commotam, veteresque inimicos ex ea occasione erectos in spem asserendae libertatis.

Quibus de causis Petrus, insperati negocii gravitate subito oppressus, quum ex ante delecto amicorum civium numero, alios nutare, alios dilabi, nonnullos plane deficere conspiceret, nullibique sibi certa fides aut salubre consilium praestaretur, ire in curiam atque ibi ad magistratus concionari constituit. Sed dum ad limen intrat, a Iacobo Nerlio, audacissimo ex tribunis plebis, fores occluduntur. Hoc levi rerum momento facile apparuit, nihil ea existimatione esse fragilius, quae voluntati et studio hominum nixa, nullis armorum praesidiis sustinetur. Petrus enim in ea offensionis acerbitate vehementi metu consternatus, deformi admodum regressu, ac indecoro comitatu per curiae aream, domum se recepit: ibique inops consilii cum Paulo Ursino urbe excedere constituit, atque ita cum paucis, et ante ad Macram profligatis equitibus, Bononiam est profectus.

Idem quoque faciunt Iulianus frater et fidissimi familiarium; Ioannes vero ipse cardinalis in arripienda fuga novissimus, exuta purpura cineream cucullam ad Serafici sacerdotis effigiem sibi induit, elapsusque inter tumultum occupatae et discurrentis turbae, ad divi Marci coenobium, ut ibi se tantisper conderet, ab impiis sacerdotibus non admittitur. Existimabat enim se in eo templo, quod a Mediceis esset conditum, in omni fortuna humanitatem et fidem inventurum. Eius itaque refugii spe deiectus, ad sancti Galli portam recta perrexit, atque ibi (quod nondum ab inimicis erat occupata) conscenso equo, quem sors obtulerat, per Marinae amnis vallem, et devios Apennini tramites, Bononiam ad fratres contendit.

Idem quoque itineris consilium Iulius est consequutus, qui cum tesseram tradendae arcis Pisas detulisset, factusque esset in via certior de Petri fuga, per Lucensium Alpes evaserat. Caeterum Florentini eiectis Mediceis armati in aedes impetum faciunt, diripiunt nobilissimae suppellectilis apparatum, insignia et monumenta gentis revellunt, summaeque crudelitatis in curia fit decretum, quo Petrus fratresque eius hostes iudicantur, iisque qui eos interfecissent, aut vivos tradidissent, praemia decernuntur. Creatisque novis magistratibus, instituitur domi hasta, clausaque ad ignominiam celeberrima anteriore porta, a postico populus admittitur. Videre erat praeter auleorum stragularumque et praetiosae vestis incredibilem copiam et multa caelati argenti pondera, antiqui operis statuas, signa aerea, tabulas pictas, minimo praetio addici impurissimis licitatoribus, quae per sexaginta annos, viri perelegantes, uti omni auro cariora, ad ornamentum publicae potiusquam privatae domus tanto studio tantaque pecunia congessissent. Neque enim ulla unquam vel nuptialis et festa fronde dies insignis, adeo cumulatae regiae Mediceorum opes detexit, quam haec ipsa calamitas, quae plerisque lachrymas etiam in ipsa rapiendi libidine ex Cosmi Laurentiique memoria nequaquam simulanter exciverat, Verum unus erat peracerbe saeviendi praedandique non ignobilis praetextus, illa dulcissimi nominis, uti praedicabant, ab longo tempore recepta libertas; quasi non moderatos cives, et ab omni virtutis et beneficii genere, iure optimo principes civitatis, sed saevos impotentesque tyrannos aliquo periculoso certamine pepulissent.

At Medicei his adversae fortunae fluctibus patria eiecti, quum Bononiae haud multo tempore se tutos fore perspicerent, quod Ioannes Bentivolus minus propense ac liberaliter acerbissimo casu afflictos respexisse videretur, Petrus Venetias, ipse vero Ioannes cardinalis cum Iuliano fratre et Iulio patruele Petilianum, atque inde Tifernum ad Vitellios veteres amicos confugerunt. Castigarat enim Ioannes eos primo congressu, haud quaquam mollibus verbis, secus ac recentis calamitatis casus postulare videbatur, subagrestiore scilicet increpita ignavia, quod adversus hostes nullo virili edito facinore, nec in hostes districto quidem ferro, incruenti, dominatu, patria paternisque laribus ac exuti fortunis omnibus excessissent. Quibus sermonibus se Bononiae frustra permansuros facile intelligebant, quando ibi, uti pulsis profugisque saepe accidit, Bentivolorum neque certo studio, neque firma benivolentia niterentur.

Quae res singulare incommodum redivivis prope rebus importune attulit. Nam Carolo Florentiam ingresso, plerique duces militares et proceres, et ante alios Bressius Allobrogum principis frater, Medicei nominis studiosus, in foedere conscribendo, prolixas et astutas togatorum consultationes fastidire coeperant. Ipseque Carolus in Medicca domo receptus, Alfonsinam Petri uxorem complorantem immeritam infantis filii et excisae domus calamitatem, benigne verecundeque susceperat, et non mediocrem animo dolorem praeferre videbatur, quod Florentini praeter ipsius voluntatem Petrum, cui ipse dudum dextram salutarem dedisset, summis saevissimae proscriptionis iniuriis affecissent. Adeo ut consiliarii proceres Petrum omnino revocare, restituta et confirmata priore potestate cogitarent, quoniam regi multo commodius atque nobilius foret, cum ea civitate transigere, quae unius principis libero expeditoque consilio regeretur, quam in ipsis momentis tanti belli, quod in Aragonios pararetur, expectare decreta incertae multitudinis, quae concionibus atque suffragiis per turbulentas altercationes certare consuevisset.

Verum Petrus, qui nimis celeri desperatione Venetias pervolarat, cum a regiis, ut eum in patriam reducerent, Bononiae frustra quaereretur, illudente eadem fortuna, summae spei occasioni defuit; atque ita Carolus, eo nusquam reperto, quando sibi Romam multis de causis festinandum esse iudicabat, ne diutius haereret cum Florentinis foedus percussit. Interea Carolus, qui perpetuo victoriae cursu cuncta subegerat, cognitis principum consiliis adversum se pro Italiae salute conspirantium, e Neapoli cum expedito delectoque exercitu magnis itineribus ad Tarrum pervenit, ubi ancipiti dubiaque victoria et cruento maxime praelio, cum Venetis ac Insubribus est dimicatum.

Ea die Virginius Ursinae familiae princeps, et vetere militiae gloria insignis, qui pro captivo in Galliam ducebatur, hostium manus evasit, quum forte pedibus aeger in proximo castris pago substitisset. Is ubi in Romanum agrum rediit, evocare veteres milites, familiaresque suos, pauto ante ad Nolam armis et equis expoliatos contrahere, arma conquirere et denique exercitum parare coepit. Mediceis autem qui tum Romam se contulerant, pollicebatur se Florentiam eos celeri expeditione per hyemem facta, omnino reducturum, si ad augendas ornandasque copias, ipsorum pecunia iuvaretur. Nec dubitavere Medicei, quin ei occasioni mature occurrerent, ac amicissimi hominis ingenio atque authoritati multum confisi, multa milia aureorum nummum protinus numerarent.

Nec multo post Virginius cum Petro Medice in Umbriam proficiscitur, conscriptisque circum Perusiam aliquot subitariis cohortibus et Nucerino Gualdo ex itinere frustra tentato, in agrum Clusinum ad Rapolanas aquas laborioso per nivosos saltus itinere confecto penetravit. Eius improviso adventu Florentini Pisano occupati bello multum perterrentur, cogunturque duces, ac exercitus partem revocare, Aretium et Cortonam praesidiis firmare, tueri agrum ab infestis populationibus, ac demum in urbe sedulo et constanter providere, ne qui vetere studio Mediceis faverent, incertae fidei cives, libertatis nondum firmis radicibus stabilitae, recentem statum omnino perturbarent. Quibus de causis fiebat, ut Petrus in moliendis novis rebus, languidiores opinione sua segnioresque amicorum animos inveniret, ipseque Virginius, urbani motus expectatione suspensus ignobiliter haereret, expugnandis ac incendendis villis, ut earum praeda milites alerentur, qui tenui cum stipendio eius nomen secuti, permagna praemia eo bello sibi animis destinarant.

Sed dum Ranucius Martianus a Florentinis cum iusto prope exercitu circa Cortonam hosti opponeretur, Gimellus vir Gallus cum Camillo Vitellio ad Virginium in castra pervenit. Is cum regiis mandatis multam in stipendium pecuniam afferebat, hortabaturque Virginium, ut accepto auro, conductisque et instructis liberaliter copiis, in Apuliam maturaret, auspiciisque ibi Caroli regis, Ferdinandum bello persequeretur, qui tum recepta Neapoli, cum Mompenserio Gallorum duce acerrime bellum gerebat. Id si alacriter egregiaque fide belli munus susciperet, brevi eum ex regia liberalitate amplissima praemia consecuturum. Quibus pollicitationibus et praesenti maxime pecunia adductus Virginius, quamquam enixe improbantibus amicis, atque ante alios Liviano, Gallicas partes Aragoniis praetulit, vel ob id etiam, quod veteres hostes suos Prosperum Fabritiumque Columnas, qui a Gallis defecissent, apud Ferdinandum in honore haberi, hisque ipsius oppida in Marsis dono data fuisse cognovisset.

Igitur eo capto consilio, quod sibi maxime infelix, atque supremum fuit, quum Petrum in medio gerendarum rerum cursu destitueret, ac signa in Umbriam retro verterentur, hominem eius belli improspere suscepti foedo exitu perculsum miti alloquio solabatur: rogabatque ut aequo animo novis ipsius consiliis, quae non libido, sed ipsa necessitas expressisset, consentire vellet, ac in eius consilii felicitate certam spem repetendae patriae collocaret; quando ipse, nec veteris amicitiae, nec affinitatis, nec communium studiorum, quibus eandem respicerent factionem, unquam esset obliturus, quominus confecto Neapolitano bello, statim multo maioribus copiis, eius officii votique causa in Etruriam reverteretur.

Medicei hac prima spe foede deiecti, alterum annum ita in exilio, ocioque fuerunt, ut nunquam intermitterent per fidos sibi, idoneosque homines occultis maxime artibus sollicitare in urbe Florentia veteres amicos atque affines, novos item parare, ingentiaque demum praemia, vel infimis hominibus polliceri, ut per eos creatis ex amicorum numero magistratibus, aliqua conditione in patriam reducerentur. Iam enim plerosque nobiles et opulentos cives eius reipublicae taedium ceperat, quum in senatum plerique audaces semiplebei egentesque homines irrupissent, qui patritiis despectis, ne quaquam sententiarum pondere, sed suffragiorum numero, de maximis pacis ac belli muneribus decernebant, adeoque patefactus erat in Curiam aditus, ut saepe ab officinis sellulariis, desumpta ad tempus toga in consilium iretur.

Eratque tum maxime popularis Hieronymus Savonarola e divi Dominici ordine, literis et admirabili praesertim eloquentia insignis, qui in sacris concionibus et in privatis colloquiis ita multitudinis animos opinione virtutis ceperat ut illum rerum omnium, quae imminebant, verum vatem divinumque depravatis moribus censorem coelo missum crederent. Creveratque ei tanto assensu authoritas, perpetuo omnis generis hominum sexusque et aetatis studio collecta, ut nihil privatis in domibus, nihil in senatu, sine eius viri consilio recte geri posse videretur. Is Mediceo nomini maxime erat infestus, oppugnabatque eum reipublicae statum, quem paucorum potentium, uti praedicabat, vis et libido regere posset. Ob id civitatem in partes iam plane diduxerat, ita ut a gravibus sanisque civibus non inepte repraehenderetur, quod a religione divinarumque rerum contemplatione, ambitiosius quam sacratum virum deceret, ad munia regendae reipublicae transivisset. Propterea fiebat ut in turbidis rebus et variis civium dissensionibus plerosque Medicei facile reperirent, qui damnata praesenti republica aliam multo honestiorem cogitatione requirerent, in qua nobilitas, rerumque peritia et probata virtus conspicuo in loco, nequaquam consessu imperitorum, atque infimorum hominum, polluta spectaretur.

Gerebat eo tempore summum in republica magistratum Bernardus Nerius, vir gravis et civili prudentia insignis, qui Mediceis vehementer occulteque favebat, utpote qui oderat eius sectae homines, qui Savonarolam, vanitate quadam et religionis simulatione inducti, in eam existimationis amplitudinem extulissent. Cum eo sentiebant viri ex prima nobilitate ditissimi, Nicolaus Ridolfus et Laurentius Tornabonus Ianoctiusque Puccius. Ii domi non parvum armorum et telorum numerum paraverant, quibus clientes suos, quum opus foret, instruerent. Monuerantque Petrum ut silentio coactis quantis maxime posset expeditis copiis, ad urbem advolaret; fore etenim ut amicorum studio favoreque plebis ac adiuvante supremo magistratu, in urbem reciperetur. Tum enim forte ob inopiam frumenti, opifices egenique homines famem sentire coeperant, adeo ut palam acerbeque magistratibus maledicerent, magna nec tacita quidem cum laude Medicei nominis. Nam antea Mediceorum singulari diligentia, qui agrorum sterilitatem mature praesentire erant soliti, non modo fami, sed mediocri etiam annonae caritati, publicis privatisque subsidiis obviam itum fuisse meminerant.

Itaque Petrus conquisita ab amicis pecunia, cum Liviano consilium communicat et copias occultissime cogit. Redierat Livianus fuga elapsus paulo ante in agrum Romanum. Nam infelici exitu eius belli, quod in Lucania ad Attellam gestum fuit, deletis Gallis Mompenserius imperator dolore ac ignominia tantae cladis acceptae perierat et Virginius Neapoli in custodia (incertum febre an veneno) fuerat extinctus. Igitur vir militaris et impiger collectis ex clade veteranis militibus, negocium reducendorum Mediceorum suscepit, provectusque devio nocturnoque itinere in Senensem agrum, ubi Petrus et Iulius paternos amicos ex familia Petrucia cum multis eorum clientibus in auxilium evocarant, copias coegit, statuitque ingenti cursu ad Florentiae moenia provolandum.

Ea res tanto silentio composita instructaque est, ut pene priusquam ab agrestibus sentirentur, in urbis conspectum se dederint; quominus autem, ut constitutum erat, ante auroram pervenirent, plenissimus himber haud dubie a Diis Mediceo nomini iampridem infestis, intemperanter effusus, et cursu et armorum pondere fatigatos prohibuit. Petrus tamen et Livianus ingenti animo producta ala equitum processere ad portam Catellinam, vixque eam civibus trepidis, et improviso in metu ad arma discurrentibus, Paulus Vitellius clausit, qui quum ex itinere Florentiam forte venisset, magistratibus in tanto periculo, eius militaris viri consilium atque operam implorantibus nihil plus ad tumultum delatus praeceperat, quam ut mature et diligenter portam tuerentur.

Eo modo sicuti Mediceorum amicis, ut in praeclaro et multo iam die arma capere et prodire nequaquam audentibus, ad explicanda perficiendaque consilia, tempus animusque defuit, ita qui exterius appropinquabant, opportune occlusa porta, decepti repulsique sunt. Substitit et suspenso animo Hercules Bentivolus, inter Florentinorum duces militia clarus, qui se Mediceis (si tumultus nequaquam vanus, in urbe oritetur) minime defuturum antea fuerat pollicitus. Signiferi siquidem regionum de more, satis constanter et opportune ad signa contribules suos evocabant, et tormenta minora aliquot elata in portae propugnaculum contra hostes ultra fontem ad teli iactum provectos, emitti coeperant. Quibus de rebus Livianus et Petrus desperato suscepti consilii feliciore eventu, ita receptui cecinerunt ut mirabili ordine conversis equis, qui novissimi in adventu fuerant, agmen ducerent, et primi portae periculcque proximi constanti regressu terga abeuntium ex modico semper intervallo sequerentur: neque quisquam aut tum aut postea armatus erupit.

At Florentini Mediceos nunquam tantum facinus aggredi ausuros fuisse iudicantes, nisi clientes eorum aliqua intra urbem inita conspiratione adventantibus praeclaram ex occasione operam promisissent, singulari cura adhibita inquirere coeperunt, an aliquis eius rei particeps invitatione Mediceorum esset effectus; duobusque fere mensibus, posteaquam ea acciderant, prodente quodam Antellio, ex levibus minutisque indiciis accusati sunt, Bernardus Nerius, qui paulo ante magistratu abierat, et ii quos antea nominavi Ridolfus, Tornabonus, Puccius et Cambius, qui in quaestione torti convictique demum testibus, ita damnati sunt ut multo maxima pars civium in ea iudicii severitate, reorum exilio contenti fore viderentur, nisi Franciscus Valorius in secta Hieronymi Savonarolae facile princeps, turbulento ferocique ingenio magistratus a mitioris poenae decreto, totaque civili lenitate deiecisset.

Erat is Bernardo Nerio maxime infensus ex vetere privata simultate, hunc quum omnino oppressum cuperet, ulla pietate adduci non poterat, ut caeteris parceretur, uti in eadem causa pari periculo implicitis, quanquam his, et ante alios Ridolfo et Tornabono, amicitia et familiaritate maxime esset coniunctus. Tantum enim capitali odio, caecaeque libidini dandum putabat, ut quatuor eosdem nobiles ac sibi alioqui privatim amicos cives, qui inani voto tantum, nec dira quidem cogitatione peccavissent, supremo supplicio punitos conspicere mallet, quam Nerium publicae clementiae beneficio, saevissimae morti ereptum et incolumen, Itaque reis in tanta angustia octoviralis iudicii more maiorum a suspectissimo magistratu ad universae civitatis solenne iudicium appellantibus, unus Valorius, in cives ad leniorem sententiam proclinatos vehementer invectus, peracerba crudelique oratione habita pervicit, ut per octoviros inconsulto alio frequentiore senatu, de convictis supplicium sumeretur.

His eo modo in custodia securi percussis, quum cadavera ad funus tradita spectarentur, populus ea atrocitate supplicii adeo commotus est ut liberrime obloquendo, Savonarolae imprimis sectatoribusque eius et Francisco demum Valorio summa, et ea quidem utrique fatalis, invidia conflaretur. Mediceis vero tantum abfuit, ut ea propinquorum calamitas, vetus studium authoritatemque minueret, ut plerique antea parum benivoli, ultro in partes transirent audacterque adversus Hieronymi sectatores, a quibus respublica impotenti quodam iure usurpata tenebatur, inimicitias ex professo bellumque susciperent.

Tantaque rerum atque animorum commutatio, non toto vertente anno his dissidiis Florentiae consecuta est, ut Hieronymus, qui modo singularis sanctimoniae, virtutisque nomine animis civium imperitarat, et in numerum divorum ut vivens referretur, publico consensu meruerat, concursu populi, senatusque decreto damnatus sit, et in area curiae foedissimo supplicio concrematus. Oppugnarat enim liberiore censura e suggestu Alexandri pontificis actiones, quum antea etiam eius diras, quibus aquae et igni interdicitur, non omnino metuendas esse, tam impia quam insana voce pronunciasset. Verum cum ad testificandam conceptae divinitatis opinionem, se pyram ardentem ultro ingressurum, tutanteque numine impune evasurum esset professus, neque id demum provocatus periclitari vellet, ulterius divinae prudentiae famam, et probitatis existimationem sustentare non potuit. Atque ita qui ab excellenti doctrina ac vitae continentia et honestate facundiaque incredibili in admiratione hominum aliquandiu fuerat, omnibus contumeliis et cruciatibus affectus, miserabile et fortasse indignum tanta virtute, incerto levique populo spectaculum praebuit. In eo tumultu, quo templum divi Marci ferro et flammis est oppugnatum ut Savonarola caperetur, armati hostes in domum Francisci Valorii impetum fecerunt, qua direpta atque etiam interfecta eius uxore, dum ipse a lictoribus in curiam duceretur, a propinquis damnatorum ante proconsulis aedes foede trucidatus, saevi ac insolentis ingenii sui poenas persolvit.

Interea Ioannes quanquam in repetenda patria bis iam, et sua consilia et fratrum conatus omnes improspere cecidissent, novam fortunam Venetorum auspiciis tentare constituit. Fuerat enim antea cum fratribus Mediolani, spesque omnes in una maxime prudentia atque authoritate Ludovici Sfortiae collocarat, a quo etiam Iulianus in amicorum numerum honesto familiaritatis loco fuerat receptus; erat enim tum Florentinorum hostis, cum insigni studio transmissis copiis Pisanos ad tuendam libertatem hortaretur. Sed postquam Ludovicus non iniqua, sed infelici suspitione correptus nimiae Venetorum potentiae invidere, conversaque voluntate pro Florentinis Pisanos oppugnare coepit, intelligebant plane Medicei nihil sibi illius amicitiam eo tempore profuturam, ipsosque subinde nulla cum dignitate frustra laboraturos, nisi alios principes, qui praeclare Florentinorum hostes forent, omnino quaesivissent.

Defenderant Veneti iam tertium annum Pisanorum libertatem adversus Florentinos, tantisque opibus terra marique studium suum in servanda ea civitate declararant, ut nemo iam Italiae principum dubitaret Pisanos extrema rerum necessitate, et magnitudine eius beneficii adductos, ultro in ditionem Venetorum esse concessuros, quoniam civitas publice ac privatim magnis et frequentibus incommodis fatigata atque oppressa multo aere alieno, diutius libertatem tueri posse desperaret, et propterea Venetis praepotentibus benignioribusque dominis, quam Florentino populo multum rebellionis iniuria exacerbato, honestius servitura videretur. Iam enim veterem arcem, quae ad mare vergit, ut fidei pignus foret, Veneto praesidio custodiendam tradiderant, excedentibusque urbe Sfortianis militibus, omnem prope administrandi belli curam Venetis legatis et ducibus reliquerant; quibus de causis Ludovicus Sfortia nimiam ac sibi mox formidandam Venetorum magnitudinem veritus, immoderatae eorum cupiditati obviam eundum esse existimavit, ne praepotens terra marique populus ac immortali consilio vigens, in diverso Italiae litore copiosissima atque opportunissima urbe potiretur,

Itaque in Florentinorum partes transgressus, eos copiis contra Pisanos apertissime iuvit, factumque est paucis mensibus virtute Vitellii, qui pugnacissimum exercitum in agrum Pisanum adduxerat ut, cunctis ferme oppidis fortiter expugnatis, Venetus exercitus intra urbem Pisas compelleretur, Ea res coegit Venetos maiora parare praesidia, ut et suis iam prope obsessis et Pisanis laborantibus mature subvenirent. Hanc nactus occasionem Ioannes, quum in Flaminia ingentes copiae cogerentur, cum Venetis egit ut ipse cum fratribus in societatem gerendi belli reciperetur docuitque propter multas Alpinarum gentium clientelas, quas ipsi Medicei in eo Apennini tractu habere consuevissent, facile Venetos exercitus in Etruriam esse transcensuros, nec tum demum si valida arma proferrentur, sibi omnino defuturos amicos atque affines, qui occasionem commutandae reipublicae fortiter arriperent, seseque magno populi studio adapertis portis in patriam reciperent.

Iis rebus constitutis, Veneti Guidonem Urbinatem regulum et Baleones Perusinos duces stipendio conduxerant, magnumque peditum numerum conscripserant. Petrus pariter et Iulianus Iuliusque Medicei, sese et Livianum Carolumque Ursinum veteres amicos cum valida peditum et equitum manu Venetis in Flaminia coniunxerant. Insinuatique per Apennini valles qua Anemo fluvius decurrit, Maradium oppidum occuparant. Ex alia parte Veneti per Casentinates Alpes in eos Apennini vertices, qui Aretinos et Cortonenses despectant campos, pervenerant. Gerebatur atrox bellum in Alpibus crescentibus undique auxiliis. Nam Ludovicus Sfortia Fracassum Sanseverinum et Galeacium vicecomitem Florentinis auxilio misit, qui ductis ad Maradium copiis, iunctisque cum Ranuccio Martiano viribus, Mediceos et Livianum arcem tormentis oppugnantes, in fugam coniecerant. Nec multo post Livianus Laverniam occupavit, quod est coenobium in summis Alpibus ab divi Francisci, qui ibi stigmata divinitus recepisse dicitur, insigni miraculo celebratum. Inde Bibiennam oppidum singulari ac felici audacia ingressus, ea iuga Apennini praesidiis firmavit castellaque aliquot ignobilia vi cepit.

Nec Florentini cives, qui eo tempore in republica principes erant, Mediceorum metu, ulla in parte belli studium remittebant, utpote qui non iam de possessione Pisarum, sed de patria ac dignitate retinenda, saluteque sibi dimicandum videbant. Quum nullum sibi veniae locum relinqui putarent, qui Mediceos pepulissent, et propinquos amicosque eorum clarissimos viros crudeliter interfecissent. Igitur Paulum Vitellium recenti tum rerum feliciter gestarum gloria florentem ex Pisano agro revocant et ad summa Apennini iuga exercitum ducere iubent. Is navandae operae, decorisque avtdus, vertices angustiasque omnes munitionibus praesidiisque praesepsit, singularique celeritate atque peritia, dispersos variis in locis aggressus hostes, eos multis illatis detrimentis deiecit, Guidonemque et Iulianum intra Bibiennae oppidum compulsos obsedit, tantaque virtute et perseverantia inter nivosas cautes, summasque locorum asperitates bellum administravit ut nemo Venetorum ducum relinqueretur, qui non aliquam insignem cladem ab eo vel a Sfortianis militibus accepisset.

Quibus de causis Veneti de suorum periculo certiores facti, Petilianum summae tum authoritatis eorum ducem cum iusto exercitu in Caesenatium fines miserunt, ut inde subsidia suis in Apennino laborantibus ducere maturaret. Caeterum ire properantem tot nunciatae suorum clades, et difficillima itinera quae toto Apennino praealtis nivibus tenebantur, maxime retardarunt. Interim Guido Feltrius absumpto omni commeatu, amissis aut debilitatis, corruptisque macie omnibus equis, certa conditione a Vitellio imposita, ut abire liceret, impetravit. Inde a Vitellio Bibienna arctius oppugnata atque obsessa, nam Livianus in Guidonis locum successerat.

Sed Venetis ac Mediceis improspere Vitellianorum vim sustinere conantibus, Hercules Atestinus Ferrariae princeps induciarum pacisque medium sese obtulit. Eumque exitum habuit id bellum ut Veneti Pisis praesidia deducerent, Pisanis in posterum adversus Florentinos terra marique ne faverent, certamque pecuniae summam impensae belli nomine, a Florentinis acciperent. At Ioannes ter improspere tentata reditus fortuna, excedere tantisper Italia et per externos populos, ut temporibus serviret, peregrinari constituit. Cum dignitate enim Romae esse non poterat, nam Alexandrum pontificem et Venetos, adscitis in societatem Florentinis, execrabile illud ac Italiae funestum foedus cum Gallis percussisse cognoverat. Indeque Italiam omnem subito arsuram bello, non sine foeda rerum omnium confusione providebat.

Itaque ab Alexandro commeatu facile impetrato, cum Iulio fratre, patruele et duodecim equitibus, deposita purpura, pari cultu cum caeteris, e Venetiis in Vindeliciam transcendit pervagatusque est eum Germaniae tractum, urbibus florentem, singulari cum sua, tum comitum omnium hilaritate. Nam cum personam dissimularet et unus singulo quoque die, qui specie domini caeteris imperaret, ex corona forte crearetur acerbitatemque praesentis fortunae ingenti animo contemneret, nihil unquam se expertum iucundius atque festivius ea vitae libertate praedicabat, In Ulmam demum Svevorum urbem pervenit, ubi cum a magistratibus honeste retineretur, non multo post, ipso impetrante, sub custodia ad Maximilianum Caesarem est deductus, qui eum vir humanissimus perbenigne suscepit. Erat enim Mediceum nomen ex insigni Laurentii Cosmique memoria omnibus in terris celebratum.

Caesar cum causas suscepti itineris cognovisset, consilium eius magnopere laudavit, quod domesticae calamitatis casum sapienter ferret, spatiumque temporis censeret interponendum, quo ex bellicarum rerum successibus, ad repe-tendam patriam, fortunae benignioris occasio praeberetur, quodque interea ignobili ocio, non modo honestam atque utilem peregrinationem, sed erudito ipsius ingenio longe dignissimam praetulisset, qua haud mediocriter ad perfectam humanarum rerum peritiam adeundis tot nationibus erudiretur. Dedit insuper ei diplomata ad securitatem itineris ac epistolas, quibus eum Philippo filio Belgarum regi obnixe commendabat.

Inspectis itaque Circumrhenanis urbibus peragrataque nobiliore Germaniae parte, in Belgas ad Philippum pervenit, a quo plane regie et luculentissime est susceptus. Inde in Morinos ad Oceanum perrexit, in Britanniam traiecturus, nisi comitum ingentes tum forte Oceani fluctus formidantium hortatu in Galliam deflexisset. Quum Rotomagi ad ostia Sequanae versaretur, Galli suspicaces repentinique homines, exemplo Germanorum, eum cepere, neque eum quanquam sese detegentem ac cardinalem esse profitentem dimissuri erant, nisi Petrus frater, qui tum Mediolani Ludovico regi aderat, literas ad id impetrasset.

Ab Oceano demum per totam Galliae latitudinem Massiliam delatus, conducto insigni navigio Romam navigare constituit. Adversantibus autem ventis, quum Liguriam praeterveheretur, in terram descensione facta, abiectoque navigandi consilio, Savonam pervenit. Erat ibi tum Iulianus Rovereus cardinalis, cum ultro conspectum Alexandri pontificis veteris inimici defugeret. Is et longi itineris labore et maris nausea vexatos, amice liberalissimeque suscepit; ita ut tum in una mensa tres exules sint conspecti, vehementer inter se de privata et publica rerum fortuna conquerentes, qui non multis inde annis, tametsi spe dispari non dissimili tamen sorte, ad summum Christianae dignitatis fastigium pervenerunt.

Genuae demum apud Magdalenam sororem, quae Innocentii nurus fuerat, aliquandiu commoratus est. Ibi de infelicitate Ludovici Sfortiae certius cognovit, quem e Germania, conductis inter auxilia Helvetiorum octomilibus, dum Mediolanense imperium repeteret, et passim propensissima populorum voluntate reciperetur, Helvetii barbara perfidia Gallis tradiderant, fraterque eius Ascanius cardinaiis in fuga a Venetis fuerat interceptus. Quibus de causis inde profectus, quod tum is annus erat sacer saecularis Iubilei celebritate, Romam contendit.

Eo tempore Alexander pontifex cunctas humanarum rerum ac divinarum rationes in tota consilii summa, ad amplificandas statuendasque opes Caesaris Borgiae filii contulerat. Galli ad id socii atque adiutores erant, utpote qui nihil interesse putarent, si Caesar totius Italiae minores regulos excinderet, modo ipsi in praesens ad non dubias spes universi principatus, duobus maximis imperiis potirentur. Sfortianis enim dominatu pulsis et in carcerem coniectis, adversus Aragonios bellum parabant. Ipse interim Caesar togatam Galliam in potestatem redegerat, Riariis primo pueris Catharina matre capta, Foro Livii et Foro Cornelii vi eiectis; Faventia demum expugnata atque enecato Astore regulo; Malatestis subinde et Sfortianis Arimino Pisauroque deiectis. Eodem cursu Guidonem Feltrium pepulerat Urbini principatu; Varanios Camertes regulos vetustissimae nobilitatis Iulium Caesarem et Venantium strangularat; et reliquos passim opibus illustres, in eo ambitionis aestu furens inexorabili crudelitate persequebatur. Habebat tum castra ad Claternam decimo ab urbe Bononia lapide territabatque Ioannem Bentivolum, eius urbis potiundae percupidus. Sed Ioannes suspectis civibus interfectis, aut pulsis, ita sese uti vetus et sagax tyrannus muniverat, ut eius periculi vexationem pecunia facile redemerit.

In tanto rerum motu Medicei, nullam omnino occasionem praetermittendam existimantes qua patriam repeterent, ad Caesarem supplices se contulerunt. In eo enim prope certam spem reponendam putabant, tantis scilicet copiis instructo et cuncta impotentibus armis cum ingenti omnium terrore quatienti. Iuvabantur enim mirifica fide vehementique officio Ursinorum ducum, qui Caesari militabant. Ii erant Paulus, Iulius atque Franciottus affinitate et benivolentia Mediceae familiae coniunctu

Transcendebat tum Caesar in Etruriam, Apennino supra Pistorium superato, ut lacobum Appianum Populoniae Illvaeque insulae possessione depelleret. Caeterum ad Campum oppidum quinto a Florentia lapide castrametatus, ita in his locis moram trahebat, ut Florentinis ostentando Mediceos exules, non obscure minitari videretur. Quod nequaquam eo tendebat ut Medicei praeclara eius voluntate ac illustri beneficio reducerentur, verum ut civitatem ad eas quas ipse concupisset, novae societatis conditiones repraesentata veteri Mediceorum dominatione compelleret. Porro Medicei tametsi non inani coniectura inducti, eius promissi fidem, apud fallacem Borgiae animum minime constare providerent, nihil tamen intermittebant quod in negocio semel suscepto opportunum foret.

Erant inter Caesaris duces viri maxime strenui Raphael Pactius et Marcus Salviatus Florentini, quibus popularis reipublicae status erat invisus. Ii fidelem fortemque operam Mediceis pollicebantur; neque enim civibus erant suspecti, quoniam utrunque familiae nomine, propter veteris et funestae coniurationis memoriam, minime Mediceis opem allaturum apparebat. Per hos itaque Florentiae, veteres amicos solicitare, cohortari, docere quo praesertim tempore et quibus maxime artibus foret conandum, ut Curia occupata, popularisque reipublicae statu everso, sua dignitas ordini patritio redderetur. Ursini nanque per se soli copias suas, vel ignaro Caesare, ad urbis portas adducturi erant, ea spe ut Caesarem (si fortuna coeptis consiliis arrideret) id facinus minime repraehensurum putarent, quando Medicei grato liberalique animo ad omne obsequium erga Borgiam familiam parati fore viderentur. Id vero facile fiebat, quoniam Caesar milites ab omni maleficio adeo severe proposita supplicii poena continebat, ut absque ullo belli vel iniuriae metu, populus pariter ac miles, castra et urbem spectandi studio libera quadam commeandi licentia frequentarent.

Interim dum in urbe Medicei nominis studiosi, consilia timide cunctanterque explicant, firmioresque vires ad tutiorem successum patrandi facinoris quaerunt, allatae sunt literae Alexandri pontificis, ad quem legati Florentini iniuriam deprecantes antea confugerant. Is civitatem omni metu liberabat, hortabaturque Caesarem ex composito singulari astu, ut amicitiam potentis populi vel maximis exulum pollicitationibus praeferre vellet. Quae eo pertinebant, ut Caesar dum se haud facile exorari posse simularet, nec sine aliqua decoris labe paternae authoritati obtemperare posse videretur, Florentinis trepidantibus, cum ipsas Mediceorum spes, tum et suam ipsius fidem ampliore aliquanto pecunia venditaret. Itaque accepta aliquot millium summa a Florentinis, qui saepe in magnis periculis salutem publicam auro redimere didicerant, finibus excessit.

Medicei vero haud temere sibi caverunt, ne et ipsi sub eius hominis fide, apud quem nullum unquam fuit iusiurandum, per fraudem compraehensi, hostibus multo auctiore pretio traderentur. Sequenti anno, qui a sacro saecularis iubilei fuit secundus, nova spes repetendae patriae Mediceis adfulsit, utpote quibus ipsa necessitas in consuetudinem verterat, in tanta bellorum varietate, nunquam de fortuna desperare, consilia ad singulas rerum occasiones applicare, experiri omnium voluntates in urbeque praesertim Florentia, recenti semper fama infracti erectique animi et praeclaris apud principes actionibus existimationem tueri.

Militabat apud Caesarem Borgiam Vitellocius Vitellius bellica laude insignis, Is incredibili odio Florentinos persequebatur, quod triennio ante, Paulum fratrem ipsorum imperatorem Casentinate et Pisano bello, de republica benemeritum, falsis inducti suspitionibus, saevo praecipitique iudicio necavissent. Ductabat Vitellocius alas cohortesque summae virtutis, Nam primus omnium Italos pedites in aciem contra Germanos ad Surianum felici virtute produxerat, trahebatque secum non contemnendam clientium multitudinem ex Tifernate agro, proximisque Etruriae oppidis. Paulus quoque Baleonus Perusiae facile princeps, quem ab inimicis domo pulsum, paulo ante reduxerat, signa eius cum manu peditum atque equitum sequebatur. Nec deerant Ursini cum Mediceis, tum ipsi Vitellocio variis cognationibus adstricti. Cum hoc duce Medicei fratres percusso certo foedere se coniungunt; adiuvante et pecuniam sumministrante Pandulfo Petruccio Senensium tyranno arma parant et in Etruriam proficiscuntur. Per unos enim Mediceos exules Florentia capi non poterat, quando civitas magna et opulenta, nisi domi hostem inveniret, nullis externis viribus cessura videretur. Iam Cortona Areticque recepti fuerant; oppugnabantque Aretii arcem, per totamque Arni vallem oppidis frequentem, metum protulerant.

Quibus de causis Florentini trepidare, vix opem in tumultuariis consiliis reperire, suspectare intus insidias, foris hostem timere et ante omnia plurimum vereri ne Vitellocius, iustissimo exacerbatus odio et Medicei, quorum amici cognatique foede essent interempti, in ipsos, qui tum maxime rempublicam tenuissent, crudeliter saevirent, Parum enim subsidii in milite, quo tum apud Pisas bellum gerebatur, uti saepe fuso reiectoque, reponebant. Nec deerant qui existimarent Vitellocium nequaquam tantum bellum privato consilio privatisque opibus suscepisse; quoniam eum virum constaret modicis domi facultatibus, et Mediceos ex perpetuis superiorum temporum impensis aere alieno passim contracto, minime tantos sumptus toleraturos, nisi a pontifice Caesareque occulte subministrata pecunia iuvarentur. Neque enim erat credibile, eum qui mercede conductus, sub Caesare stipendia faceret, invito aut ignaro duce suo tanti momenti bellum adversus validissimos hostes gerendum putare. Sed ea erat natura ingenii Borgiarum ut initia bellorum contectis auspiciis ambigua et incerta esse vellent, ut cum eventus coeptis respondere coepisset, tum demum ex tuto adapertis sensibus ad certam praesentemque fortunam consilia omnia verterentur, ut tum accidit. Quum enim Vitellocio nequaquam favere videri cuperent, dignum aliquem ipsorum votis belli exitum expectabant.

Interea Florentini, ubi se periculoso bello vehementer premi conspiciunt, nec quibus viribus infesto hosti obviam eundum sit, patres satis expedite deliberant in communi consilio, ad Ludovicum Gallorum regem confugiendum censent, authore Petro Soderino, qui in concione deplorato reipublicae statu, ita spem in Gallorum auxiliis collocandam esse disseruit, ut nisi ea mature impetrata forent, perditas et conclamatas res esse pronunciaret. Adventabat tum Ludovicus in Italiam, secum adducens Federicum Aragonium, qui paulo ante Gallicis Hispanicisque armis pulsus Neapolitano regno excesserat. Itaque Soderinus, singulari omnium ordinum assensu commendatus, eius legationis munus suscepit, plerisque id parum constanti animo detrectantibus, quasi orbatae fortibus viris reipublicae, nihil de salute sua sollicitus subveniret.

Is uti erat egregie prudens, et industrius, apud regem tanta gravitate civitatis causam egit, ut plane demonstraret regi magnopere esse cavendum, ne eversa aut commutata Florentiae republica, quae antiquo recentique societatis iure Gallico nomini esset foederata, ipse demum amittendae Neapolis Cisalpinaeque Galliae periculum subiret. Erat Ludovicus ingenio suspicaci et superbo, utpote qui in summa regii nominis authoritate, se a quoquam principe, ulla in re contemni aut laedi minime pateretur. Quibus de causis celeriter ad Alexandrum Caesaremque perscribit, ut a Florentinis sociis suis abstineant, Vitellocium eiusque copias, Florentinorum finibus excedere, restituereque occupatas urbes continuo iubeant; id nisi fieret, se Florentinorum iniurias non esse neglecturum, transmissisque copiis, quos armatos in Etruria reperiret uti communes hostes bello persecuturum.

Ad has literas, Himbaldum quoque clarum ducem cum valido equitatu in Etruriam adversus Vitellocium proficisci iussit, Horum Gallorum adventu monituque Caesaris, Vitellocii impetus statim est repressus; qui tamen in eo victoriae cursu, priusquam Apenninum Galli transirent, flagitantibus id magnopere Mediceis, facile ad Florentiae portas provehi potuisset. Sed praepostero impulsus consilio, eam conficiendi belli occasionem praetermisit, quod nihil in tergo sibi relinquendum diceret et propterea ad oppugnandum sancti sepulchri Burgum inepte regrederetur, adeo ut nequaquam obscure apud Mediceos constare videretur Vitellocium, ut proximum Tiferno oppidum ditioni suae adiectum foret, privatae cupiditati potius quam bellicae rationi obtemperare voluisse. Eo interposito temporis spacio Himbaldus in Aretinos campos pervenit, cui uti Caesar praescripserat in regis gratiam a Vitellocio certis conditionibus urbes traduntur. Quibus demum receptis, Florentinus populus, uti omni solutus metu, adeo effuse laetatus est ut incredibili assentatione et studio, Petrum Soderinum, uti patriae parentem (quod nunquam antea per leges in libera civitate tentatum fuerat) antiquato bimestri magistratu, administrandae reipublicae dictatorem perpetuum crearint.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License