Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Edessenus
De nativitate Domini Nostri Christi

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT PRIMUM. Ad illum qui rogavit ut eam [disputationem] scripto mandaret.

Tuum quod unacum fratribus claris coenobii nostri mihi dedisti utile consilium, tuumque iucundum mandatum, O electe Dei, Mar Moyses Lector, diversas cogitationes in me excitarunt, et in varias considerationes me deiecerunt. Mihi enim mandastis ut scriptis etiam traderem illam quippe causam Nativitatis gloriosae Domini et Salvatoris nostri Christi, quam dixi post Magistrum nostrum sanctum, Mar Aba Interpretem; quod quidem tremo facere, ne.......; .......facile reputer ab iis qui cum causa et sine causa reprehendere amant; item, mandato non obtemperare timeo, no praecepti violator consiliique transgressor a viris habear qui nihil dicunt nisi intuitu religionis Dei vivi. Sed dum in his similibusque cogitationibus morabar, adiudicavi conveniens mihi esse, voluntati vestrae satisfacere, aliis quidem relinquens loqui prout velint, ne, dum timeo verba invida quae nullam apud Deum faciunt iniuriam, vobis per voluntatem bonam atque vitam perfectam Christo placentibus, murmurandi in me causam praeberem, eo quod mandato vestro non obtemperaverim. Rogans itaque auxilium precum vestrarum Christo acceptabilium, ecce incumbo ad voluntatem vestram explendam. Hoc prae omnibus peto a vobis, et ab illis qui quocumque modo in haec scripta inciderint, ne ullo modo de me falso opinemini, quod nempe accesserim dicere aut scribere, sperans me infirmum posse in hoc tractatu omnia quae sunt magistri nostri sic tradere prout ipse ea dixit. Imo hanc solam fiduciam habeo in meis sermonibus — et hoc ab intima procedit persuasione — quod omnia mea ita relate ad magistri nostri dicta se habent, ut quis ab his ad illa ducatur tanquam ab imagine ad prototypum suum, et tanquam ab umbra ad corpus quo iacta est. Quemadmodum insuper in loco quo sese extendunt radii solis, lucerna parva non est apta ad lucem dandam, sic etiam haec mea deperibunt, cum illa magistri nostri manifestant suarum cogitationum splendores. Faciam igitur divisionem in capita quibus tota disputatio ad maiorem utilitatem disponitur; et deinde incipiam illa dicere quae postulat ordo singularum rerum in ipsa disputatione. Sciunt enim sapientia et intellectus vestrum, quod illos, qui ambulaturi sunt per viam quotcumque milliarium quam probe non noscunt, multum adiuvat accipere signa et indicia quae sunt in via, et post hoc ambulare incipient; sic eis evenit, si animum attentum teneant, facile a signo ad signum et ab indicio ad indicium usque ad finem viae sine errore ambulare. Quod si hoc ita est, manifestum est multo magis esse necessarium iis qui orationem quamdam quotcumque sententiarum memoriae tradere cupiunt quod prius discant quaenam sint ipsius tractatus singula capita. Quod si ita fiat, quando cogentur dicere orationem, quanquam scriptum praesto non sit, unde totam orationem in memoriam revocent, attamen eo quod praevie didicerunt numerum et titulum omnium capitum, poterunt facile orationem habere, etiamsi omittant nonnihil ex eis quae in medio capitum sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License