Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas Edessenus De nativitate Domini Nostri Christi IntraText CT - Text |
CAPUT SECUNDUM. Quaenam sint capita eiusdem disputationis.
Etiamsi unicuique apertum sit, festum quod hodie celebramus, Nativitatem esse Christi, mens tamen non est contenta illud tantummodo discere quod hoc sit festum Nativitatis Domini nostri, sed saepius aggreditur hanc etiam quaestionem: quare id celebramus? Cum investigaverimus et invenerimus id esse propter magna bona quae nobis data sunt per Dominum nostrum Christum qui hodie pro omnibus creaturis natus est, ut, colendo eorum memoriam eorumque datoris complendo voluntatem, firmentur eius bona quae habemus, rogamur dicere quaenam sint haec bona. Deinde postquam ea enarraverimus manifestaque fecerimus, quaeritur a nobis: cur bona quae ita sunt omnibus utilia, hucusque neque cognita neque revelata fuerant? Rursus, postquam excusationem de his etiam dederimus [quod non revelata fuerint], quaeritur [ut et hoc] aliud [statuamus]: quod nempe sine alicuius mediatione impossibile fuit haec ipsa bona ad nos a Deo pervenire. Cum deinde ostenderimus opus omnimodo esse aliquo per quem ad eorum acceptionem perduceremur, quaeritur: quare revelatio facta non fuit nisi per hominem? Et cum ostenderimus multa quae postulabant hominis e nobis sumptionem, occurrit aliud: si propter haec opus necessario fuit homine, num igitur ipse solus potuit nos redimere? Sic docemus oeconomiam necessario postulare quod etiam Deus sit in illo [homine], ut notum sit hominem simplicem non potuisse nos redimere, nec nos sine alicuius mediatione potuisse accipere a Deo bona quae nobis parata fuerant. Sed postquam apparuerit [per demonstrationem nostram] nos hodie celebrare festum eius Nativitatis ratione bonorum quae nobis per Dominum nostrum Christum data fuerunt, et manifestum fuerit quae sint ista bona, et simul excusatio admissa fuerit quam ob causam prius revelata non fuerint, et apparuerit quod ad eorum revelationem opus fuit alicuius mediatione, qui nihil aliud fuit nisi homo, non fuit autem homo simplex sed talis in quo fuit Deus potens ad omnia ea quae pro redemptione nostra in dispensatione sua patravit, [cum haec omnia demonstrata fuerint], tunc quaeritur: quam ob causam Deus non sumpsit hunc hominem e terra quemadmodum primum hominem? Vel si necesse fuit quod ex muliere nasceretur, cur ex virgine sine virili semine natus sit? Postquam huius causa ostensa fuerit, hoc [demonstrandum] relinquitur: quare Deus ordinavit ut in tempore verno conciperetur? Et quid ex hoc intelligimus quod in hoc tempore natus fuit? Itaque post haec, finem totius disputationis faciemus addendo brevem exhortationem aptam ad confirmationem ac emendationem auditorum.