Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Edessenus
De nativitate Domini Nostri Christi

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT TERTIUM. Investigatio causae ob quam hoc festum Nativitatis sanctae celebramus.

Apertum est, hoc quippe festum quod hodie celebramus quodque Ecclesia sancta ubique magna cum laetitia celebrat, esse festum Nativitatis Christi, Domini nostri. Ecce enim hoc simul praedicatur ab ore omnium rationalium, hominum scilicet et mulierum, et a pueris usque ad senes. Quaeritur autem: numquid igitur propter novitatem speciei nativitatis eius, quae sine concubitu fuit, hodie congregamur et hoc festum celebramus, admirando potestatem quae potuit eum ex Maria Virgine formare sine semine virili? Notum est, rem magnam esse atque praestantem, quod virgo gignat siue viri concubitu. Attamen quantamvis exhibeat virtutis praestantiam, hoc solum sufficiens non fuit ut, sine aliis mox dicendis, causa fieret huius festi in omni regione. Videmus enim alia praestantia quae patrata fuerunt apud homines tempore eorum generationis; et quia speciem eorum formationis alia non secuta sunt, merito non celebramus festum eorum nativitatis, ut ex. gr. Adami, et Hevae, et Isaac, aliorumque huiusmodi. Et quidem unaquaeque harum altera dignior est admiratione, et potestatem divinam magis praedicat. Primo [nativitatem] Isaaci consideremus, quam magna fuerit: quod scilicet e muliere sterili vetulaque filius natus sit. Utrumque quidem de seipso satis fuisset ad impediendam naturam ne daret fructum; quanto magis quando ambae simul adfuerunt, senectus atque sterilitas. Attamen ex semine quidem hic fuit; sed quid prodest semen in sterilitate et senectute? Quemadmodum quippe miraculum est magnum, si aliquod seminum genus seminet quis super saxum, vel demittat in fornacem ignis, vel suspendat in aqua vel in aere, et ex uno illorum fructum inveniat; pariter etiamsi quis in senectute et sterilitate decies millies semen effundat, miraculum magnum est si nascatur filius ubi una tantum harum adsit, nedum in praesenti casu: nam ambae inveniebantur apud Saram. Apud Beatam Mariam unum defuit ordini naturae: receptio scilicet seminis, duplex vero adfuit impedimentum apud Saram, ut dixi, senectus et sterilitas. Magis credibile est quod terra non seminata producat, quam quod dent fructum grana tritici quae in fornacem ignis cadunt, etiamsi difficilia et facilia aeque possibilia sint apud Deum. Nos quidem, eo quod vim limitatam possidemus, non aeque utimur speciebus luti et aeris; Deo autem nulla res altera est difficilior, quoniam in virtute non est limitatus, et nutus eius solus sufficit ad omnia. Et si admirabilis est nativitas Isaaci admirabilior tamen est nativitas Hevae. Illic enim non fuit venter, nec vulva, nec semen, sed costa e latere, et ipsa insuper maris, ex qua facta est mulier, non crescens moderate et sensim continuo temporis successu, sed in ictu oculi subito exsurgens, perfectamque exhibens staturam. Sed ea etiam mirabilior est res, [generatio nempe] Adami: Eva enim viva fuit de vivo et sensitiva de sensitivo; Adam vero vivus et rationalis et sensitivus, [factus est] de terra quae de nullo horum participat. Si igitur haec sunt stupenda, et aliud altero mirabilius, [nec tamen ea festo celebrantur], num propter solam rei novitatem celebrat ubique Ecclesia festum quale hodiernum? Sed apertum est quod non celebramus hoc festum attendentes ad haec externa. Ipsi enim Magi, dum gratia divina quocumque modo excitati ascenderunt ad eum adorandum, non obtulerunt ei munera quae hanc [novitatem rei] significabant, sed aurum, et myrrham, et thus. Thus: ad manifestandum quod hic qui natus est templum sit Dei, in quo futurum erat quod Divinitas incorporaliter adoraretur ab omnibus rationalibus, ut in templo insolubili. Aurum: ad ostendendum quod iam hominibus conveniat consilia eius atque praecepta accipere, eique obedire cum omni vi sua. Myrrha: ad significandum quod per mortem suam vincat mortem, et acquirat regnum nullo modo commovendum. Apertum est quod divina revelatione obtulerunt haec quae ei obtulerunt.

Item Angelus, cum revelatus est pastoribus eisque nuntiavit, non praedicabat eis Dominum nostrum ex virgine natum. Quid enim dicebat eis? «Annuntio vobis quidem gaudium magnum quod erit universo mundo ». Et cur dicit: « Hodie quidem natus est vobis Salvator, qui est Dominus Christus, in civitato David? » Facit mentionem civitatis David, ut ostendat quod in eo qui hodie natus est, impletae sunt Dei promissiones ad patres; et quod in eo benedicentur omnes populi, iuxta promissa ad Abraham: « In semine tuo benedicentur omnes populi »; [ut ostendat etiam] quod in eo nititur et exitum habet illud promissum ad David: « De fructu ventris tui sedere faciam super thronum tuum »; et, « regni eius non erit finis »; et, « dabit illi Dominus Deus thronum Davidis patris eius, et regni eius non erit finis ».

Eum vero nominavit Dominum, quia est Dominus omnium creaturarum propter suam coniunctionem cum Deo Verbo. « Dominum quidem et Christum fecit eum Deus, hunc Iesum quem vos crucifixistis ». Christus est: quia huic operi separatus fuit atque electus. Ipse est verus Christus: quippe quod oleo legali uncti fuerint omnes principes, ipse vero a Spiritu Sancto. « Propter hoc quidem unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis ». Salvator est: quia per eum mox redimendi sumus a peccato, et a morte, et a corruptione, et a servitute Satanae; quod itaque gaudium est universo mundo gentium, quae dignae fiunt cognatione divina; et populo israelitico, quia implentur promissiones ad suos patres; quia omnes aequaliter liberantur ab omnibus huius mundi afflictionibus. Apertum est angelos etiam nobiscum in laetitia participare, eo quod etiam illi valde laetantur in nostra ad virtutem commutatione.

Nec ecclesia sancta singulis annis commemorationem facit Ioannis Baptistae quia natus fuit ex senectute et sterilitate, sed propter opera quae per eum effecta sunt, et propter eius perfectam atque sublimem vitam, et eius mortem quae fuit pro cultu Dei; ut dum haec eius omnia in mentem revocamus, solliciti simus ea imitari in quantum possibile est, ut digni fiamus cum eo pervenire ad delectationem bonorum coelestium. Hoc vero facimus celebrando memoriam omnium patrum sanctorum atque illorum qui martyres fuerunt pro Christo, singuloram in suo ordine.

Nos igitur propter hanc ipsammet rationem quam praevie dixi, dum celebramus hoc festum gloriosum et honorandum Nativitatis Christi Domini nostri, non attendimus externe solum ad hanc novam speciem eius generationis, quae fuit sine concubitu — huius quidem causam postea dicemus — sed [id celebramus] propter haec bona ineffabilia quae data sunt omnibus creaturis per Christum, spem nostram; ita ut, colendo eorum memoriam, et accipiendo doctrinam quae est de eis, aptemus vitam nostram ad voluntatem eorum datoris, ut digni fiamus ascendere ad coelos, et participes fieri bonorum quae servantur pro illis qui recte credunt, vitamque gerunt iuxta exemplar fidei suae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License