Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Edessenus
De nativitate Domini Nostri Christi

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT QUARTUM. Quaenam sint bona quae nobis data sunt per Dominum nostrum Christum.

Opus est dicere, quaenam sint haec bona quae nobis per Dominum nostrum Christum dari decreta sunt [a Deo], et ad quae veluti firmanda hodie congregamur, hoc festum celebrantes. Ea quidem discimus ab angelis sanctis, qui tempore Nativitatis Redemptoris nostri, cum gaudio magno clamabant, sic dicentes: « Gloria Deo in excelsis; et super terra pax; et spes hominibus ». His tribus sententiis indicata sunt compendiose omnia bona quae per Dominum nostrum Christum nobis data sunt. Angeli sancti, quia respectu creationis sunt nostri socii, cum viderint nos cecidisse a sanitate cultus Dei, et captos fuisse morbo cultus idolorum, et prorsus tabuisse in servitio daemonum, et aegrotasse in foeditate operum nostrorum, contristati fuerunt ac irati; nec nec tamen incubuerunt in vel unum eorum faciendum quae necessaria sunt atque utilia ad nostram sanationem; sed contra postulassent nostri tamquam membrorum foetidorum abscissionem nostrique dimissionem a communione cum eis, nisi Dominus omnium bonus, Deus, propter spem emendationis nostrae et nostrae ad se conversionis, eos sibi subiecisset, sicut scriptum est: « Vanitati quidem creatum subiecta est, non sua sponte, sed propter eum qui subiecit eam in spe ». Vanum ac inutilem reputabant suum pro nobis laborem quamdiu non eramus in cultu Dei creatoris atque benefactoris nostri; [attamen] propter spem rerum venturarum sustinebant quocumque modo in suo pro nobis ministerio, cum in eis Deus spem nostrae ad virtutem commutationis confirmasset, ex clamore sanguinis Abel, et ex translatione Henoch, et ex ascensione Eliae, et eo quod [Deus] nullo tempore neque per generationes generationum desistebat ea dispensare quae opem ferrent redemptioni nostrae atque reversioni nostrae ad veritatem. Recte igitur eis tanquam membris sanis creationis, perseverantibus in sanitate amoris sui Domini, in peccatores indignantibus, meliorumque spem expectantibus, revelata sunt a Deo bona quae per Christum Dominum nostrum universae creationi dari decreta sunt. Gaudio itaque magno clamabant dicentes: « Gloria Deo in excelsis; et pax super terram; et spes hominibus ». Inique quidem oppressa fuit hucusque laus Deo ab hominibus debita. Idola muta adorabantur; Satanas colobatur; gaudebant genii mali; laetabantur daemones; impudici erant homines atque fraudatores; in sua inclinatione ad turpia, impulsu diaboli omnia mala facile patrabant. Nunc vero per hunc qui iuxta promissiones divinas es semine David natus est, revertitur ad Deum laus ei ab omnibus debita; ipse cognoscitur ut omnium essentialiter altissimus maximeque supremus, facior omnium atque benefactor; congregantur homines e dispersione cultus idolorum et unanimiter revertuntur a servitio malorum geniorum; confunduntur daemones; cadit diabolus; surgunt homines; placent suo Creatori per scientiam veritatis et per vitam honestam, et omnia praevia turpia deponunt. Propter haec omnia, super terram est pax, quia scilicet homines revertuntur ab adoratione operis manuum suarum, adorant supreme Deum, nostri ipsorumque Factorem, se gerendo iuxta voluntatem eius; et tranquillitas et pax, et reconciliatio regnant in terra. Iratus enim erat Creator in creaturas, et minabatur omnibus hominibus poenas iuxta mensuram eorum facinorum; nunc vero per eum qui natus est, habet erga eos reconciliationem adaequatam. Nos quoque, angeli, irati eramus contra eos, nos utpote servi zelotae sui Domini, suique benefactoris ministri atque famuli; [nunc vero] quemadmodum ii student magis placere universi mundi Factori, ita nos incendimus nostrum erga eos amorem, augemusque nostram de eis curam, etiamque amplificamus sollicitudinem nostram de eorum utilitate, et eos habemus ut membra sana, eosque diligimus ut socios nostros caros. Sed et omnes populi qui divisi erant contra se invicem, — ille adorabat solem, et hic lunam, et alius sidera, et alius aliquid aliud, cum eorum contra se invicem inimicitia esset varia iuxta diversas species istorum quae ab eis di vocabantur —, nunc omnes possident concordiam et amorem cultus Dei; et unacum populo israelitico, qui omnes ab eo (Deo) etiam repudiati fuerant a participatione cum eius sanctis beatisque omnibus, per amorem et concordiam, tanquam membra dispersa ad unum corpus cultus Dei congregantur, omni praevia discordia dissipata. Ipse vero homo habet erga seipsum pacem infinitam. Eo enim quod corpus eius est mortale, et anima eius immortalis, quanto mortalia immortalibus contraria sunt, tanto operatio corporis opponitur animae; ipsa vero, eo quod est elevata et discernens et immortalis et accipit scientiam Dei et doctrinam eius praeceptorum, ad opus virtutis inclinat. Corpus autem quia non est rationale nec discernens, sed est mortale, ad visibilia attrahitur et eorum amore tenetur. Homo itaque habuit in seipsum colluctationem incessantem, quam solvit Dominus noster Christus, corpus immortale faciens, et eradicans ab eo omnem attractionem ad res fluxas; ac simul ipse ei animaeque firmitatem largitur; ita ut sine angustiis possit facere voluntatem Dei, eique placere sine impedimento. Iam hae omnes divitiae pacis regnant, quod homines ad Creatorem suum revertuntur, et eum solum tanquam causam omnium bonorum glorificant atque exaltant, anxie curando placere ei per vitam honestam: pax Creatoris est cum creaturis suis, et nostri, angelorum, cum hominibus, et omnium populorum cum se invicem et cum populo israelitico, et ipsius hominis cum seipso.

Post haec omnia non est expectandum aliquid aliud nisi spes bonorum coelestium, spes quidem bona hominibus. Firma igitur confidentia, et magna spes bona extirpationis peccati et liberationis a daemonibus et a diabolo, et solutionis [a lege] mortis, et abrogationis [decreti] corruptibilitatis, et resurrectionis a mortuis, et doni immortalitatis, et participationis incorruptibilitatis, et gratiae adoptionis filiorum, et ascensionis ad coelos, et communionis cum omnibus sanctis Dei, datae sunt nobis; quae quidem [sunt] inter haec bona coelestia non transeuntia nec deficientia in aeternum. Bona igitur quae nobis data sunt per Dominum nostrum Christum, O frater noster venerabilis, ad quae firmanda hodie hoc festum celebramus, haec sunt, iuxta interpretationem illorum verborum quae ab eis (angelis) dicta sunt. Quid vem melius fuit omnibus populis atque praestantius quam cognoscere Deum Creatorem suum et causam omnium bonorum suorum? Nihil tale dari cognoscitur. Bona enim omnia huius mundi, etiamsi coniunctim inveniantur, ubi non est Dei cultus, sunt tamen [omnia] aequaliter inutilia; ubi vero adest cultus Dei qui in confessione [fidei] et in operibus ostenditur, quanquam aliquo modo afflictio per breve tempus inveniatur, omnia tamen laetifica et grata coniunctim advenient, maxime post egressum nostrum ex hoc mundo.

Quemadmodum enim quando quis vult ire ad aulam regiam, et cum incipit ambulare, errat a via ut exit in desertum non habitatum, vel etiamsi viaticum, quantumcumque, portet, hoc tamen deficiet et consumetur, indeque relinquetur ei mori, cum non attigerit locum ad quem ire pollicitus erat: talis est ille qui errat a via recta et a cultu Dei veri, omneque etiam vitae suae viaticum, quamvis (multum) ei praesto sit, peribit, et regnum Dei non attinget, sed poena incessanti a Deo punietur. Etiamsi contingat quod ei sint opera quae videntur bona, similis tamen est fodienti puteum in terra, nec tamen quantumvis alte effodiat, invenit arteriam aquae. Nullum enim potestatem habent idola suis adoratoribus benefacere. Sed, [aliquis dicet] in nomine dei facit haec opera sua pulchra! [utique, respondemus] constat autem neminem esse deum eo solo quod se deum dicit. Quodnam vero ex hoc lucrum? Nullum dari cognoscitur. Si enim quis onustus fuerit debito quod regno debet ex quocumque opere; et dum pergit ut id sponte sua solvat, viderit homines otiosos qui solent nonnullis locis quemdam ex seipsis in dignitate regis constituere ut ludant coram eo; et deceptus, perrexerit et iecerit coram illis pecuniam regno debitam: nonne postea mandante rege vero, apprehendetur et ligabitur, siquidem ei in acceptum non fuerit quidquid dederit illi qui nomine tantum, non reapse, fuit rex. Simili modo etiam ille qui ferens adorationes et omnia quae Deo vero debentur, iacit [illa] coram iis qui non sunt dii, sed nomine non proprio suadentibus daemonibus appellati sunt, nullum istorum ei reputabitur in acceptum quando intrabit ad iudicium Dei omnium factoris, qui solus est Deus, cui soli debetur adoratio ab omnibus creaturis. Quicumque igitur non possidet scientiam divinam amittet omnia sua laetifica, etiamsi ad tempus ea apud illum inveniantur; et hoc modo omnis eius labor erit sine lucro; et eius opera quae pulchra aestimabantur, invenientur ei sine remuneratione; et sic incidet in aeternam poenam quae manebat omnes gentes ante adventum Christi. Apertum est autem quod quamvis populus israeliticus Dei cognatione fruebatur, etiam ipsis evenit bonum magnum in adventu Christi Domini nostri. Elevati enim sunt ex puerili regimine; digni ipsi quoque habiti sunt scientia perfecta Trinitatis Sanctae, Patris et Filii et Spiritus Sancti, qui in unitate agnoscuntur. Non enim dissentiebant ab illo qui animam et solem idem appellat, ignorans quod sicut hic habet calorem et fulgorem, illa habet mentem et rationem. Si nobis est gaudium magnum quando infantem ablactamus eumque ad cibum perfectum (firmum) admovemus, quanto magis exultatione dignum est Israelitas cum omnibus gentibus ad scientiam perfectam Sanctae Trinitatis pervenisse? In moribus insuper impudicis et in possessione terrestrium omnes aeque ita versabantur ut Deum quidem non cognoscerent, neque ab eo bona expectarent; quemadmodum infantulus attrahitur ubere tempore ablactationis, ita illi terrena appetebant. Dominus autem noster in Evangelio suo infixit rerum futurarum expectationem; tum vero spreverunt atque contemptui habuerunt res huius saeculi; quod quidem bonum est maximum, quando cultum Dei comitatur. Etenim homo rationalis qui correptus est amore harum divitiarum caducarum, similis est linguae et oculo in quibus quoddam amuletum suspenderetur ad eorum ornatum; quod cum non eis esset ornamentum, impedit insuper, singulorum [oculorum et linguae] propriam operationem utilem totiusque operationem corporis. Similis quoque est puero cui iucundior est ficus parum ei utilis quam gemmae, quia earum pretiositatem non cognoscit. Hominibus igitur nihil bonum et utile est sicut illud: quod Deum cognoscant scientia perfecta, quod de praeceptis eius tantum solliciti sint, quodque superent attractionem ad visibilia. Ita enim, eveniet illis quod Deus etiam in illis delectabitur, et quod angeli de eis solliciti erunt; possidebunt amorem erga se invicem, et digni fient felicitate non transeunte quae erit in mundo novo et indestructibili. Si vero dantur homines qui hucusque non crediderunt in Christum aut qui crediderunt et non observant eius praecepta, non ex eius (sc. Christi) parte hoc fit; ex eius enim parte lux scientiae eius diffusa est ad omnes homines, et omnibus coena eius bonorum est parata. Illos itaque qui non credunt, vel qui credunt et non faciunt, accusat eodem modo ac illum qui stat infra solem et claudit oculos ne videat, et illum qui invitatus ad coenam proprios pedes impedit ne ambulet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License