Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas Edessenus De nativitate Domini Nostri Christi IntraText CT - Text |
CAPUT OCTAVUM. Dominus noster Christus non fuit homo simplex (Ψιλὸς ἀνθρωπος)
Solvemus exinde dubitationem multorum qui a nobis audientes quod narravimus proprietates humanitatis Domini nostri, causasque propter quas sumpta fuerit, nobis occurrunt dicentes: homo igitur merus fuit, et ipse solus potuit nos redimere, iuxta verbum vestrum ? Quod quidem iniuste et ignoranter dicunt; si enim diligenter ad ea quae dicta sunt attendissent, intellexissent illud quod diximus: quod in eo Deus Verbum revelatur, cum suo Patre et Spiritu Sancto; et in eo tanquam in templo rationali incessanter adoratur; iterum in eo tanquam in imagine omnibus suis iustis se videndum praebet: quae non sinunt Dominum nostrum reputari merum hominem. Haec quidem, cum dicuntur, sola sufficiunt ostendere magnitudinem eius, et discrimen eum inter et omnes creaturas. Imo, dicemus alias causas quae ostendunt Deum inesse illi homini qui ex nobis sumptus fuit. Supra diximus, necessitatem postulare [Dominum nostrum] declarari perfecte iustus, et in omnibus sine macula: in cogitationibus, et verbis, et operibus ********** ********* et praebebat illi auxilium iuxta praestantiam eius voluntatis. Iustificatus quidem fuit per Spiritum. Et quia adimplevit legem Mosaicam, necesse fuit huius cursum aboleri utpote quid iam pridem expletum. Propterea opus etiam fuit Deum ei inesse quia quidem ad ipsum solum pertinebat legem abolere, utpote qui illam dederit ab initio. Praeterea postquam desierat lex a suo cursu, et institutio Testamenti novi sumpserat exordium, necesse fuit illos accipere Sancti Spiritus gratiam adoptionis in filios, qui, per fidem in eum, domestici Dei facti fuerant. Quapropter etiam dicimus Deum in eo inhabitare, quia ipse solus potest gratiam Spiritus dare. Sed et impossibile erat illum hominem Domini nostri a mortuis resurgere et ascendere ad coelos, nisi in eo fuit Deus. Solutionem enim mortis Ipse solus potuit perficere. Denique, sed nec possibile fuit nos accipere vitam novam, nec iustos ad altitudines sublimes elevari, si homo simplex fuisset Dominus noster Christus. Propter haec omnia igitur, necesse fuit Deum inesse in illo homine qui ex semine David sumptus fuit, sicut et propter priora quae diximus. * * * * *.