Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Edessenus
De nativitate Domini Nostri Christi

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT NONUM. Quam ob rem homo Domini nostri non fuerit sumptus ex terra, sed ex virgine sine coitu viri.

Postquam visum fuit quod hodie congregamur propter bona quo nobis per Christum Dominum nostrum data sunt; cognitum etiam quaenam sint illa bona; et manifestatum est, in sapientia magna ad nostram utilitatem illud administratum fuisse, quod antea revelatio facta non fuerit; visumque est quod etiam opus fuit alicuius mediatione cuius ope haec bona ad nos pervenirent, quodque [ille mediator] nihil aliud nisi homo [debuit esse]: non quidem homo simplex sed [homo] in quo esset Deus omnium Dominus atque omnipotens: — dicemus exinde quam ob rem ex terra non sumpserit Deus hominem Domini nostri quemadmodum Adamum primum; et quam ob rem natus fuerit ex muliere sine coitu viri. Quando hoc ostenderimus, veniemus ad illud: quare ordinavit Deus ut conceptio eius tempore verno fieret? Et quid intelligimus ex hoc: quod hoc tempore natus fuerit? Adiiciemus illae [disputationi] brevem exhortationem quam ut finem dabimus totius disputationis, quemadmodum ab initio diximus. — Ab initio usque nostrae creationis, irritatores fuimus atque praeceptorum divinorum transgressores, et contemptores electionis vis nostrae discretivae, propter nostrum in socios nostrum odium. Breviter, per omnes generationes ita apparuimus Dei adversarii verbis nostris atque operibus, ita ut etsi ad nihilum conversi fuissemus hoc merito nobis accidisset * * * * * paucis exceptis qui per singulas generationes inventi sunt [iusti] inter nos, tanquam margaritae in arena. Sed [si] assumpsisset Deus hominem Domini nostri ex terra [sicut] primum Adamum, desperatione omnes capti fuissemus et opinati fuissemus Deum genus nostrum repudiasse propter nostra delicta, nec ullam nobis superesse spem; itaque Deo, cuius misericordia immensa atque benignitas paterna erga nostrum genus ab initio fuerunt, placuit sumere eum non ex terra sed ex ipsa natum nostra, ut doceret nos, vitam immortalem et non proclivem et incorruptibilem quam assumpsit Dominus noster in sua a mortuis resurrectione, toti generi nostro transmissam esse, omnesque nos simul illius participes esse, quia ille eiusdem ac nos naturae est, et a nobis non alienus. Quemadmodum enim quia nos eiusdem naturae sumus ac Adamus primus, molestiae quascumque ipse primus acceperit, transmissae atque extensae sunt ad nos omnes: ita quia Dominus noster eiusdem ac nos est naturae, et ipse initiator bonorum futurorum sicuti Adam molestiarum instantium, credimus atque speramus omnes nos, participes futuros esse vitae immortalis et non proclivis cum Domino nostro Christo, quemadmodum cum Adamo primo participes fuimus huius [vitae] quae plena est omnibus doloribus. Quemadmodum quidem per Adam omnes mortui sumus, ita per Christum omnes vivemus. ******************* sicut primus Adam, aut ex quacumque alia parte quam quis excogitare potest. Apertum est enim quod, etsi absque coitu formatus est atque natus ex Maria Virgine, participat tamen totam naturam virorum atque mulierum, et pars utrorumque in eo fuit, siquidem Beata Maria ad instar omnium mulierum ex viro et ex femina facta est; si vero ipsa quae eum genuit ex ambobus ordinibus virorum atque mulierum constituta fuit, necesse est in eo inesse partem utrorumque, utpote natus ex ea quae ex ambobus constituta fuit. Ipse itaque filius Davidis et Abraham vocatur a Scripturis, siquidem ex eorum semine generata fuit Beata Maria, de qua ipse natus est. Itaque bona quae per eum [venerunt], omnibus hominibus tradita sunt, viris simul et mulieribus, quia ut dixi, naturaliter ad omnes pertinent. Quod vero de Spiritu Sancto sine coitu viri formatus sit, [hoc fuit] ut cognoscatur eum esse incoeptorem oeconomiae novae, et saeculi futuri, ad instar Adam qui formatus fuit ex terra, sine coitu, et fuit caput et pater huius mundi. Ille qui futurus erat caput atque incoeptor in oeconomia [vitae] mortalis, de terra non viva recte factus est; hic autem qui fuit incoeptor et monstrator huius mundi * **** ***** vitae immortalis ex terra viva, Maria Virgine, sumptus fuit sine coitu viri. Ipsa novitas quod formatio eius sine semine fuerit, sufficiens est praedicare quod ille sit incoeptor oeconomiae novae quae dat resurrectionem mortuorum, quae fit per vim Spiritus, qui non caruit vi formandi ex virgine, sine semine, supra ordinem naturae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License