Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Edessenus
De nativitate Domini Nostri Christi

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT DECIMUM. Quam ob causam ordinaverit Deus ut tempore verno conciperetur.

Quod vero ordinaverit Deus ut tempore verno conciperetur, [hoc fuit] quia hoc etiam tempore fecerat Deus totam creationem: identitas enim temporis docebat, eumdem esse qui creavit ab initio et qui nunc renovat per hunc qui conceptus est et exinde, hoc tempore nasciturus est iuxta ordinem naturae quem, constituit Deus inde ab initio. Quod ex convenientia et similitudine operum [divinorum] dicimus. Quemadmodum, enim, hoc tempore dies, tempus lucis, deficit et imminuitur usque ad horas novem, nox vero, imperium tenebrarum, longior fit et pervenit ad quindecim horas; et deinde incipit dies, regnum lucis, (horas) sumere a nocte, imperio tenebrarum; iterum (quemadmodum) nulli fructus, cerealium vel arborum sunt hodie inter nos, — cerealia enim [vix] incipiunt crescere, et omnium arborum decidunt ipsa folia —, simili modo ambo videntur apud homines *********** adventus Domini nostri, Christi; lux enim scientiae veritatis hoc dissipat ab animabus nostris. Tenebrae erroris adorationis idolorum cogitationes nostras tenebant, cum spoliati atque nudati eramus etiam omnibus fructibus operum iustitiae. Venit autem Dominus noster et Redemptor noster, Christus, et cum vidit nos in mente nostra errare, tum expulit a nobis tenebras adorationis idolorum, et nos duxit ad scientiam perfectam Trinitatis Sanctae, Patris et Filii, et Spiritus sancti; dedit nobis etiam gratiam Spiritus, per quam possemus crescere atque facere fructus iustitiae Deo Creatori acceptabiles. Sed et ethnici, adoratores elementorum, festum magnum hodie ubique quotannis celebrant, hac scilicet de causa, quia incipit sol vincere, regnumque eius magis se extendere. Sed oportebat eos considerare quod, si omnino gaudio festoque sit dignum quod dies inceperit sumere a nocte, eadem ratione iisdem festis dignum esset illud quod deinde incipiet nox, regnum tenebrarum, sumere a die, imperio solis. Quemadmodum enim cum nox prolongatur, nisi iterum minueretur, periret hominum ratio vitae; similiter et dies quando incipit longior fieri, nisi iterum minueretur, non esset huic mundo conservatio, quia sine aestate et hieme, calore et frigore, non potest subsistere ratio nostra vitae hic, quia ********* impossibile est sine ascensu atque descensu solis, elongatione et imminutione noctis et diei, illa existere [tempora]. Utilitas igitur quae est nobis quando superat sol, eadem prorsus est nobis quando deficit. Oporteret igitur Ethnicos errantes festum celebrare vel in utraque mutatione vel in neutra; quia lucrum aequale ex ambobus provenit, hoc est a Deo qui ea ita ordinavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License