Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas Edessenus De nativitate Domini Nostri Christi IntraText CT - Text |
CAPUT UNDECIMUM. Exhortatio ad vitam honestam.
Illi ergo festum celebrabant, sicut dixi, solis scilicet qui incipit hoc tempore superare imperium tenebrarum, et iterum deficiet. Ecclesia vero sancta celebrat festum nativitatis Christi, solis justitiae, qui incepit superare errorem et Satanam, et nunquam deficiet; cuius, e contra, imperium se extendit usquedum omnes rationales visibiles atque invisibiles imperio eius subiugati sint. Ei quidem omne genu flectetur coelestium, terrestrium, et eorum qui sunt subter terram. Quemadmodum, [igitur] festa nostra maiora sunt atque potentiora quam illa paganorum omniumque religionum, — scientia enim vera apud nos solos invenitur, — ita nostros mores, qui in cultu Dei fundantur, oportet honestiores et puriores esse quam reliquorum hominum, dum solliciti simus amborum aequaliter: lectionis bibliorum eorumque interpretationis, necnon doctrinae de festis eorumque causis; [sed] et vitae excellentis Christo Domino nostro acceptabilis. Curam habeamus de sociis nostris et fratribus nostris magis quam de nobismetipsis, si omnino discipuli simus Apostolorum qui sui Domini imitatores fuerunt. Ecce enim illi omnes de nostra utilitate solliciti fuerunt, etiamque laborabant die noctuque, in aestate et in hieme, in mari et in terra, omnibus viis et modis, ut nos omnes ad cognationem Domini nostri Christi adduceremur, et ut inveniremus bona quae in coelo parantur iis qui recte credunt atque recte vivunt. Omnibus malis obnixi sunt, et morti se tradiderunt pro nobis, quia vita nostra in Christo eis carior fuit quam ipsorum vita in hoc mundo. Quid dico, in hoc mundo? Cum unus eorum elegit se alienari a bonis futuris pro fratribus suis omnibus, ut illi participes bonorum Christi fierent; dicit enim: « Orabam ut ego ipse anathema essem a Christo pro fratribus meis et cognatis meis secundum carnem, qui sunt filii Israel ». Si igitur beatus Paulus, damnum sui ipsius et fere perditionem pro utilitate communi petiit in oratione, quomodo non nos pudet et erubescimus, et in timorem magnum atque tremorem non incidimus, nosmetipsos illorum discipulos vocare, cum eorum vitam eorumque perfectas voluntates non imitemur. Similes igitur in omni re fiamus Apostolis, doctoribus, in quantum possibile est, ut cum eis participes simus bonorum coelestium. Quantumvis enim meditemur in eorum doctrinam et confiteamur eorum fidem, si eorum mores non habeamus, non perveniemus ad locum quo ipsi vadunt; sed fiemus sicut caeci super quos se extendunt radii solis, nec tamen delectantur in eorum fulgore, quia eis desunt organa ad eorum actionem recipiendam. Revera enim manifestatio fidei rectae et confirmatio disciplinae perfectae vita est honesta, sine * * * ******* nec doctrina nostra credibilis fiet iis qui extra ecclesiam sunt, nec nos, qui intus sumus, videbimur hanc, intuitu religionis Dei, tradere. Solliciti ergo simus de moribus deque amore erga invicem; et [caveamus] ne simus causa malorum nobismetipsis, et scandalum omnibus qui nos vident; sed nosmetipsos paremus ad opera bona, ut digni fiamus illud [audire] verbum quod dicit: « Venite benedicti Patris mei, possidete regnum quod paratum fuerat vobis a constitutione mundi », cum omnibus iustis Christi; cui sit laus, et super nos misericordia eius in saecula. Amen.
Absoluta est disputatio de Nativitate, facta a Mar Thoma Doctore Edesseno. Oratio eius sit super peccatorem qui scripsit. Amen.