Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Edessenus
De nativitate Domini Nostri Christi

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAPUT SEPTIMUM. Propter quas causas Dominus noster Deus nihil aliud pro sua revelatione hoc tempore sumpserit, nisi hominem ex nobis.

Has igitur causas dicamus ob quas hoc tempore opus fuerit homine ex nobis ad revelationem divinam. Quaeritur enim, quare Deus nobis per hominem perfectum de genere nostro sumptum, et non quemadmodum patribus antiquis, per ignem, vel per nubem, vel per aliquam e creationis partibus, suam fecerit revelationem? Dicimus ergo: nobis per aliquam harum partium hoc tempore non fecit Deus suam revelationem, propter hanc ipsam causam quod iam per eas patribus nostris revelatus fuerat. Quemadmodum enim ab initio Deus totam creationem per singulas partes condidit; et tunc postremo cum nihil deerat, illam in uno collegit homine, post quem nihil novum creavit: simili modo etiam nunc, postquam per partes cognitus factus fuisset nostris patribus in primis generationibus, collegit, novissimis temporibus, omnes partes omnium suarum revelationum in hoc homine quem ex nobis sumpsit; post quem in nullo alio revelabitur, quippe quod in eo consummata sunt omnia priora; et ipse permanebit in aeternum indissolubiliter. Quando enim redemptionem partialem facere volebat, et doctrinam pueris aptam docere petiebat, et necessitati temporariae volebat opitulari, per partem quamdam creationis tironibus revelationem suam rite complebat. Nunc vero quia redemptionem perfectam quae prodesset universae creationi, proferre voluit, et doctrinam omnino perfectam docere placuit ei, recte vinculum totius creationis sumpsit hominem corpore et anima perfectum, et in quo omnes creaturae visibiles et invisibiles continentur. Iterum propterea quod Adam homo primus, pater omnium hominum, ab initio suae formationis auscultavit diabolum et transgressus est mandatum divinum, et a Deo mortis iudicio damnatus est, quod scilicet ut debitum quoddam sese extendit et transmissum fuit in omnes eius posteros; proptereaque quod isti magis confortarunt super seipsos iudicium mortis per inventiones diversas idololatriarum et peccatorum multiplicium, despiciendo amorem erga proximos, et contemptui habendo honorem in parentes, et negligendo etiam observantias legis Moysis: (propter haec omnia) opus fuit oriri hominem eiusdem participem naturae, eorum fratrem, ex progenie Adami primi hominis; qui omnino iustus atque absque macula in omnibus suis moribus, auferret a nobis mortis iudicium, et solveret ac aboleret peccatum, et eriperet nos a servitute Satanae atque daemonum, et liberaret nos a maledicto legis Moysis, et promitteret nobis vitam immortalem in resurrectione ex mortuis. « Quemadmodum quidem per hominem [fuit] mors, ita etiam per hominem est reviviscentia mortuorum. Et sicut per Adam omnes homines moriuntur, ita etiam per Christum omnes vivificantur ». Et « Quemadmodum propter inobedientiam unius hominis peccatores multi fuerunt, ita etiam propter obedientiam unius hominis multi iusti fiunt ». Quemadmodum enim quando quis aliquo debito oneratur, si non potest illud solvere, eius bona ab eo auferuntur, etiamque liberi eius servituti traduntur; si vero oriatur quis de eius progenie, qui ratione suae prosperitatis, debita sui patris solvere potest, recipiet eius bona, et liberabit omnes suos fratres ab oppressione debiti atque servitutis: sic etiam postquam Adam debitor factus fuerat auscultando diabolum, et traditus fuerat morti, ipse eiusque proles tota post eum, sumpsit Deus hominem Iesum, Adamum secundum, de genere nostro, et per suam gratiam fecit eum immaculatum; fecitque eum mori, —etiamsi debitor non fuit quia non peccavit, —ut per eius innocentiam solvatur debitum nostrum; et nos vivamus per eius mortem qui peccato non erat subiectus, [nos, inquam] qui scilicet, propter peccatum iudicium mortis acceperamus. Si enim Deus crucifixus atque mortuus fuisset, ut dicunt haeretici, hoc nobis nullius utilitatis fuisset; sed deos suos socios redemisset. — Si enim Deus mortalis sit, apertum est multos etiam esse deos ei similes. — Deus autem verus de nulla passionum creaturarum participat. Si vero quis dicat, praestantissimae esse misericordiae, ipsum mori ut nos redimamur, sicuti si quis debitor sit et alius [debitum] solvat pro illis qui servituti traditi sunt, et liberet eos, ecce hoc fecit homo Domini nostri, quia cum ipse solus iustus fuerit atque immaculatus, promisit vitam immortalem omnibus hominibus suae naturae participibus. Facile vero fuisset Deo, si ei utile visum fuisset, etiam sine accipiendo hominem ex nobis, nutu suo solo omnibus nobis vitam immortalem afferre. Hoc vero non fecit, ne existimaretur nefariorum amator, eo quod dum in peccatis eramus redemisset nos sine mediatione hominis ex nobis qui iustus esset. Nunc vero eo quod [hominem] ex nobis sumpsit, et tum demum nos a morte et a peccato liberavit, manifestavit suam iustitiam; et terruit nos quominus patraremus nefaria et mala morti tradens illum qui debitor non fuit, et sic nos redimens. Insuper eo quod satis habuit unum tantum pro toto genere nostro [mori], manifestavit suam misericordiam ineffabilem; cum enim unumquemque nostrum sine macula esse oporteret, et tum demum vitam aeternam possidere, hanc per unum tantum qui iustus fuit, promisit nobis ne debilitaret aut omnino praecluderet spem commutationis nostrae ad virtutem. Hae tamen rationes afferuntur secundum modos oeconomiae divinae. Apertum est enim quod ab initio placuit Deo prius naturam nostram patientem et mortalem facere; et tum denique post disciplinam et exercitationem rationalitatis nostrae in hoc mundo, participes nos efficere vitae immortalis et immutabilis. Ut ex omnibus rebus nostris utilitatem nobis concederet, ostendit mortem quae in Adami natum inde ab eius creatione imposita fuit, cum nos scilicet per peccatum devicit, ut omnes timeamus et terreamur quominus transgrediamur praecepta Dei; Si tantam iniuriam faciebat inobedientia, ut hominis compositionem dissolveret, et separaret eius animam ab eius corpore. Vitam quidem illam immortalem quam sibi ante constitutionem mundi nobis tempore opportuno largiri proposuerat, per hominem Iesum Christum protulit, quemadmodum dixit Paulus Apostolus: « Unus est mediator Dei et hominum »; ut nos omnes incitaret simul atque adhortaretur amare et sollicitos esse de iustitia quae talem habet vim, ut cum in uno tantum invenitur, multos sine numero vivificat. Haec igitur fuit voluntas divina ante omnia saecula; schema quidem suae oeconomiae nobis profuit in multis quemadmodum dixi; quod si quis consideret et si discat sensum bibliorum, iustas dicet illas rationes quas nunc enarravimus; opus profecto fuit accipere prae omnibus hominem Domini nostri. Quia hoc tempore quo natum nostra, ut dixi, pervenit ad staturam perfectam, ut quis dicat, opus fuit nobis recipere doctrinam perfectam de Deo qui cognoscitur in tribus personis Patris et Filii et Spiritus Sancti, paribus in natura, sine initio et sine fine; quod quidem per quamdam partem creationis rationalibus revelari non potuit. Hoc apertum est ex eo quod quotiescumque in his similibus Deus illis antiquis revelabatur, non sciverunt discere illam divinitatis naturam gloriosam quae in tribus personis cognoscitur, et superat omnem compositionem et omnem finem atque limitationem localem. Nonnulli quidem putabant eius habitaculum esse in paradiso; alii vero opinabantur coelorum tantum finibus concludi eius habitationem; et aliqui cogitabant intra limites Ierusalem coarctari oeconomiam [eius] operationis, cum nesciebant distinctionem personarum divinitatis. Nos vero per hominem (sumptum) ex nobis nunc didicimus quod Spiritus est Deus, et quod aequaliter habitat in omni loco qui in mentem veniat, et aeque potest operari; universus mundus ab eo sustentatur, et est in eo sicut granulum arenae in manu unius nostrum, et quantum dici non potest. Et [didicimus] quia tripliciter in personis existit esse illud ineffabile. Ex eo enim quod nominatus est Christus, novimus Patrem qui unxit eum, et Spiritum Sanctum qui loco olei eum replevit, Iesum scilicet de Nazareth, hunc « quem unxit Deus Spiritu Sancto et virtute »; et iterum: « Spiritus Domini super me, propterea me unxit », ipse Dominus noster dixit de seipso. Iterum ex eo quod nominatus est Filius, intelligimus de Filio aeterno qui est cum Patre suo; quemadmodum ab hoc pane qui corpus Christi appellatus est, efferimur ad illud corpus quod est in coelo. Impossibile fuit quod Filii nomine appellaretur una ex his creationis partibus, per quas antiquis revelatus fuit, sicut ignis, et nubes, lapidesque, et ligna templi, et arca, et lamina aurea. Hominem vero Domini nostri Filium Dei vocatum fuisse, non videbatur res nova; nam multi ita nominati sunt, sicut illud: « Filios genui et exaltavi »; et « Ego dixi: dii estis, et filii Excelsi omnes ». Et quando appropinquabant ad eum et videbant eius opera quae superabant naturam, et audiebant verba eius dicentis: « Ego et Pater meus unum sumus »; et, « Qui videt me videt et Patrem », cognoverunt quod in eo absconditus erat Filius aeternus qui est ex Patre, qui per eum haec faciebat. Ei quidem congruunt verba his similia. Quemadmodum enim si manu annuas, et capite innuas, vel oculo nictes, anima, quae in corpore celatur et non videtur, ex parte tantum sese revelat, item si quis eat, vel veniat, vel surgat, vel sedeat, vel aliud huiusmodi [faciat]; omnia vero sua desideria et cogitationum suarum notiones per linguam solam docet atque manifestat; simili modo cum per unam harum partium Deus invisibilis antiquis revelabatur, scientiam partialem eos docebat iuxta necessitatem quam exigebat eorum pueritia. Nunc vero cum perfectnm ex nobis hominem acceperit, omnia sua desideria nos per eum docuit, et nobis perfecte naturam suam manifestavit, in quantum possibile est; sicut anima quae omnes suas notiones per linguam revelat atque cla?e manifestat. Itaque etiam propter hoc necessaria fuit sumptio? hominis ex nobis. Porro quia resurrectio ex mortuis promissa fuerat, et facta fuerat promissio ascensionis ad coelos [nec tamen exemplis illustratae fuerant], non certi fuissemus quod harum vel una compleretur apud nos, nisi hominem de nobis, eiusdem nostrae naturae, nobis similem vidissemus mori, resurgere, et ipsum prius ad coelos ascendere. Cum vero prius cuidam nobis simili [haec] evenerunt, credidimus iam non esse difficile ea etiam apud nos patrari, eo quod sumus eiusdem naturae cum illo qui reapse iam accepit haec ipsa, resurrectionem ex mortuis dico, et ascensionem iustorum ad coelos. Iterum quia per eum Deus omnes homines iudicaturus est, sicut Apostolus dicit: « Quando iudicabit Deus occulta hominum secundum Evangelium meum per Iesum Christum »; iusti iucunditates bonorum et scelesti poenam quam recipient, magis sentient quando a visibili sicut sunt ipsi est, accipient retributionem omnium suorum operum. Denique post resurrectionem a mortuis et ascensionem iustorum ad coelos, non aedificabunt aedificia de lapidibus excisis et lignis et cedris et gemmis, ut in eis Deum sicuti in hoc mundo adorent; sed eis ipse erit pro templo in quo incessanter adorabunt Trinitatem sanctam, ostendentes suum erga Deum amorem, atque in eo tanquam in templo rationali offerentes adorationem Deo ab eis debitam, et gloriam, et gratiarum actionem; et in eo possidebunt consolationem et tranquillitatem; et eorum mens quae Deum cupit videre, [erit] veluti in portu quieto, cum eum utpote illum videbunt, et efferentur ab eo ad illum invisibilem, sicut ab imagine ad suum prototypum; nam ille est imago Dei invisibilis. Quando enim a nobis discedit aliquis nobis dilectus, si nos in suam imaginem intuimur magno cum delectu, quanto magis iusti consolabuntur atque gaudebunt, et flamma amoris mentis suae quae ardenter cupit videre Deum, suum creatorem causamque omnium suorum bonorum, fidem certam accipiet in hac imagine rationali quae vestitur gloria divina, et omnibus altior est, atque potestatem habet in omnes creaturas, siquidem in eo quodam modo videbunt illum qui eis est invisibilis, et per eum cognoscent illum qui sua essentia est absconditus, et certam de illo fidem accipient! O frater noster praeclare, assumptionem hominis ex nobis postulabant hae omnes causae: congregatio et perfectio omnium priorum, et redemptio omnium creaturarum visibilium et invisibilium, cessatio omnium molestiarum quae per Adam hominem primum apparuerunt regnantes super naturam nostram, condemnatio Satanae *********** accipiens stipendium operum suorum, et ut per eum ostendant iusti suum erga Deum amorem; et per eum accipiant certam fidem invisibilitatis sui Creatoris atque Benefactoris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License