Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lotario de' Conti di Segni De miseria condicionis humane IntraText CT - Text |
"Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitaciones eorum." O quot et quanta mortales de mundane provisionis incertitudine cogitant, set sub repentine mortis articulo repente que cogitaverant evanescunt. "Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locusta." Exibit ergo spiritus non voluntarius, set invitus, quia cum dolore dimittet que cum amore possedit, et velit nolit, constitutus est ei terminus qui preteriri non potest, in quo terra revertetur in terram. Scriptum est enim: "Terra es, et in terram ibis." Naturale siquidem est ut materiatum in materiam resolvatur. "Auferet ergo spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur." Cum autem morietur homo, hereditabit bestias, serpentes, et vermes. "Omnes enim in pulvere dormient, et vermes operient eos." "Sicut vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea." "Quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod commeditur a tinea." "Putredini dixi, "Pater meus es; mater mea et soror mea", vermibus." "Homo putredo, filius eius vermis." Quam turpis pater, quam vilis mater, quam abominabilis soror! Conceptus est enim homo de sanguine per ardorem libidinis putrefacto; cuius tandem cadaveri quasi funebres vermes assistent. Vivus, gignit pediculos et lumbricos; mortuus, generabit vermes et muscas. Vivus, producit stercus et vomitum; mortuus, producit putredinem et fetorem. Vivus, hominem unicum inpinguat; mortuus, vermes plurimos inpinguabit. Quid ergo fetidius humano cadavere? Quid horribilius homine mortuo? Cuius gratissimus erat amplexus in vita molestus erit eciam aspectus in morte. Quid, ergo, prosunt divicie? Quid epule? Quid delicie? Non liberabunt a morte, non defendent a verme, non eripient a fetore. Qui modo sedebat gloriosus in throno modo iacet despectus in tumulo; qui modo fulgebat ornatus in aula modo sordet nudus in tumba; qui modo vescebatur deliciis in cenaculo modo consumitur a vermibus in sepulchro.