Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lotario de' Conti di Segni De miseria condicionis humane IntraText CT - Text |
[9] QUOD REPROBI NUNQUAM LIBERABUNTUR A PENA
Nullus sibi blandiatur et dicat quia "Deus non in finem irascetur, neque in eternum indignabitur," set "miseraciones eius super omnia opera eius," quia cum iratus est, non "obliviscitur misereri," nec quicquam eorum que fecit odit. Assumens in argumentum erroris quod ait Dominus per prophetam: "Congregabuntur in congregacione unius fascis in lacum, et claudentur in carcerem, et post multos dies visitabuntur." Homo namque peccavit ad tempus; non ergo omnes puniet in eternum. O spes inanis, o falsa presumpcio! "Non credat, frustra errore deceptus, quod aliquo precio redimendus sit," "quoniam in inferno nulla est redempcio." Congregabuntur ergo peccatores in lacum et claudentur in carcere, scilicet in inferno, in quo sine corporibus usque ad diem iudicii torquebuntur, et post multos dies, postquam videlicet resurgent cum corporibus in novissimo die, visitabuntur non ad salutem set ad vindictam, quia post diem iudicii gravius punientur. Sic et alibi dicitur: "Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum." Predestinatis ergo Deus irascitur temporaliter, quia "flagellat omnem filium quem recipit." De quibus illud accipitur: "Non in finem irascetur" et cetera. Reprobis autem Deus irascitur eternaliter, quia iustum est ut quod impius in suo prevaricatur eterno Deus ulciscatur in suo. Nam licet peccandi facultas illum dimittat, ipse tamen non dimittit voluntatem peccandi. Scriptum est enim: "Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper." Non humiliabuntur reprobi, iam desperati de venia, set malignitas odii in illis tantum excrescet ut velint illum omnino non esse per quem sciunt se tam infeliciter esse. Maledicent Altissimo et blasphemabunt Excelsum, conquerentes eum esse malignum qui creavit illos ad penam et nunquam inclinatur ad veniam. Audi Iohannem in Apocalipsi, dicentem: "Grando magna descendit de celo in homines, et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer." Voluntas ergo dampnati, licet amiserit potestatis effectum, semper tamen habebit malignitatis affectum, et ipsa erit in inferno supplicium que fuerat in mundo peccatum, licet forsitan et ibi peccatum sit, set non meritum pene. Impius ergo, quia semper habebit in se reatum ex culpa, semper senciet contra se cruciatum ex pena, quia quod ipse per penitenciam non delevit Deus per indulgenciam non remittet. "Ad magnam ergo pertinet iusticiam Iudicantis ut nunquam careant in gehenna supplicio qui nunquam voluerunt in hac vita carere peccato. Voluissent itaque, si potuissent, sine fine vivere ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim quod in peccato semper vivere cupiunt qui nunquam desinunt peccare dum vivunt."