Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lotario de' Conti di Segni De miseria condicionis humane IntraText CT - Text |
[3] DE VICIO CONCEPCIONIS
An illud forsitan respondebis quod Adam ipse fuit de limo terre formatus, tu autem ex humano semine procreatus. At ille fuit formatus de terra, set virgine; tu vero procreatus de semine, set immundo. "Quis enim potest facere mundum de immundo conceptum semine?" "Quid est homo ut immaculatus sit quod iustus appareat natus de muliere?" "Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea." Non in una tantum iniquitate, non in uno tantum delicto, set in multis iniquitatibus et in multis delictis: in delictis et iniquitatibus propriis, in delictis et iniquitatibus alienis. Est enim duplex concepcio, una seminum et alia naturarum. Prima in commissis, secunda fit in contractis. Parentes enim committunt in prima; proles contrahit in secunda. Quis enim nesciat concubitum, eciam coniugalem, nunquam omnino committi sine pruritu carnis, sine fervore libidinis, sine fetore luxurie? Unde semina concepta fedantur, maculantur, et viciantur, ex quibus anima tandem infusa contrahit labem peccati, maculam culpe, sordem iniquitatis, sicut ex vase corrupto liquor infusus corrumpitur, et, pollutum contingens, ex ipso contactu polluitur. Habet enim anima tres naturales potencias sive tres naturales vires: racionalem ut discernat inter bonum et malum, irascibilem ut respuat malum, concupiscibilem ut appetat bonum. Iste tres vires tribus oppositis viciis originaliter corrumpuntur: vis racionabilis per ignoranciam, ut non discernat inter bonum et malum; vis irascibilis per iracundiam, ut respuat bonum; vis concupiscibilis per concupiscenciam, ut appetat malum. Prima gignit delictum, ultima parit peccatum, media delictum generat et peccatum. Est enim delictum non facere faciendum, peccatum agere non agendum. Hec tria vicia contrahuntur ex carne corrupta per tres carnales illecebras. In carnali quippe commercio racionis sopitur intuitus, ut ignorancia seminetur; libidinis irritatur pruritus, ut iracundia propagetur; voluptatis saciatur affectus, ut concupiscencia contrahatur. Hic est tyrannus carnis, lex menbrorum, fomes peccati, languor nature, pabulum mortis, sine quo nemo nascitur, sine quo nullus moritur. Quid si quando transit reatu, semper tamen remanet actu. "Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est." O gravis necessitas et infelix condicio: antequam peccemus, peccato constringimur; et antequam delinquamus, delicto tenemur. "Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum in omnes homines mors pertransit." Annon "patres commederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt"?